Changes

MyWikiBiz, Author Your Legacy — Thursday May 02, 2024
Jump to navigationJump to search
no edit summary
Line 3: Line 3:  
Nat lat.  16135, f. 11rb-12vb
 
Nat lat.  16135, f. 11rb-12vb
   −
== Quaestiones positae ==
+
Omnis homo de necessitate est animal. Circa praesentem orationem quaeritur, primo an distinctio bona sit, quae ponit quod li ‘de necessitate’ possit dicere necessitatem terminorum et habitudinis insimul — et sic est falsa — vel habitudinis tantum — et sic est vera.

== Prima Quaestio: UTRUM HAEC DISTINCTIO BONA SIT: NECESSITATUM, ALIA TERMINORUM ET HABITUDINIS, ALIA HABITUDINIS TANTUM? ==
   −
== Prima Quaestio: UTRUM HAEC DISTINCTIO BONA SIT: NECESSITATUM, ALIA TERMINORUM ET HABITUDINIS, ALIA HABITUDINIS TANTUM?
  −
== Disputatio ==
   
=== 1.1. Rationes pro ====
 
=== 1.1. Rationes pro ====
   Line 31: Line 29:  
3. Item.  Destructo priori in genere causae materialis vel formalis, quae sunt causae ipsius esse rei, destruitur posterius. Sed habitudo terminorum est in ipsis terminis naturaliter existens, quare si non sint termini, non erit eorum habitudo, et similiter si non est necessitas terminorum, non est necessitas habitudinis eorumdem; quare distinctio nulla.
 
2. Determinatio
+
=== 2.1. Responsiones quorundam cum refutatione ===
 
  −
2.1. Responsiones quorundam cum refutatione
      
De ista distinctione dicunt quidam quod bona est. Et ratio eorum est, quia, cum aliquid insit alicui contingenter eo quod potest inesse et non inesse eo manente, erit necesse esse quod opponitur isti contingenti secundum quod aliquid inest alicui et non potest non inesse ipso manente, ut album inest ei ipso manente: haec autem necessitas est necessitas habitudinis terminorum tantum. Aliter autem dicitur aliquid contingere alterum eo quod, cum possit non inesse illud quod eidem inerat, potest non inesse, licet ipso manente non possit non inesse, et necessitas quae opponitur isti contingenti erit secundum quod aliquid inest alicui et nullo modo potest non inesse: et haec est necessitas terminorum et habitudinis insimul; talis enim necessitas ponit et quod termini sint de necessitate sive res significatae per terminos et etiam quod habitudo eorum sit necessaria<ref>Cf. [[John le Page]], Syncat., Braakhuis 237-240;  [[Nicholas of Paris]]., Syncat., Braakhuis 302-310.</ref>.
 
Line 59: Line 55:  
Quaeritur de veritate huius propositionis.
 
1. Disputatio
+
===1.1. Rationes contra===
 
  −
1.1. Rationes contra
      
Et quod sit falsa videtur:
 
Et quod sit falsa videtur:
Line 75: Line 69:  
5. Item. Quod possibile est non esse, possibile est non inesse; sed animal possibile est non esse, ergo possibile est ipsum non inesse; non ergo de necessitate est. Haec igitur est falsa: ‘Omnis homo’ etc.
 
1.2. Rationes pro
+
===1.2. Rationes pro===
    
Contrarium ostenditur sic:
 
Contrarium ostenditur sic:
Line 87: Line 81:  
4. Item. In quarto ''Topicorum'' <ref> Cf. [[Aristotle]], ''Top''. 4 2, 121b24. I </ref> ponit Aristoteles talem considerationem ad cognoscendum utrum quod positum est esse genus sit genus, dicens quod si species possit amittere illud quod ponebatur pro genere, non sit genus illius. Vult ergo quod genus de necessitate insit suae speciei. Ergo animal de necessitate inest homini. Sed quod de necessitate inest, omni inest, ut habetur secundo Topicorum <ref> rectius ''Anal. post.'' I 4, 73bl6-18, cf. supra n. 16.</ref>. Quare idem quod prius.
 
===2.1. Responsiones quorundam cum refutatione===
    
Ad istam orationem respondetur multipliciter.  Quidam dicunt quod duplex est ex eo quod li ‘de necessitate’ potest  dicere necessitatem absolutam, et sic est falsa, vel respectivam<ref> Cf. [[Roger Bacon]] ''Summ. dial.'' II, n. 369-371; Libera 261: “Necessitas absoluta est quae nullo adiuncto eget ad suam necessitatem, ut ‘omne totus est mains sua parte’.  Respectiva est quae eget aliquo adiuncto, ut te sedere, dum sedes, est necessarium”; [[Nicholas of Paris]] ''Syncat.'', Braakhuis 211, 6-8: “Vel posset ad haec omnia dici quod duplex est necessitas, scilicet: absoluta [...] vel comparata, ut:  te sedere, dum sedes, est necessarium”.</ref>. Primo modo ponit hominem esse de necessitate.
 
Line 104: Line 97:  
Item. Potest dici quod haec: ‘Omnis homo etc.’ simpliciter est vera et probatio bona, et improbatio bene tenet usque ibi: ‘Sor de necessitate est animal, ergo Sor de necessitate est’; peccat enim per fallaciam secundum quid et simpliciter, ut visum est prius.
 
2.2. Ad rationes (1.1)
+
===2.2. Ad rationes (1.1)===
    
Ad rationes in opposition dicendum:
 
Ad rationes in opposition dicendum:
Line 126: Line 119:  
Et hoc est quaerere, utrum ad veritatem orationis affirmativae requiratur veritas rerum significatarum per terminos.
 
Et hoc est quaerere, utrum ad veritatem orationis affirmativae requiratur veritas rerum significatarum per terminos.
   −
1. Disputatio
+
===1.1. Rationes pro===
 
  −
1.1. Rationes pro  
      
Et quod sic videtur: [36]
 
Et quod sic videtur: [36]
 
1. Per Aristotelem in Prioribus<ref>Cf. [[Aristotle]], Anal. prior, I 13, 32b5-10. 27,14-15:  “deficit necessarium”.</ref>, capitulo de contingenti, ubi dicit quod “hominem canescere non habet veritatem necessariam eo quod non semper est homo”; quare videtur innuere quod ad veritatem orationis requiritur vera entitas subiecti et praedicati<ref>Cf. [[Simon of Faversham]], ''Quaestiones super Anal. prior.'' I 56, cod. Oxford, Merton College 292, f. 126va; Ebbesen, 158.</ref>.

2. Item. Ens et unum convertuntur; sed non est nisi quia habent veram entitatem apud naturam; ergo nec oratio erit vera, nisi extrema eius habeant  veram existentiam et actualem.
 
Line 152: Line 143:  
Videtur igitur quod haec falsa sit: ‘Homo est animal, nullo homine existente’.
 
1.2. Rationes contra
+
===1.2. Rationes contra===
    
Contrarium videtur.
 
Contrarium videtur.
Line 169: Line 160:  
Probatio assumptae. Res extra animam se [12rb] ipsis uniuntur, ut animal se ipso homini unitur et asinus se ipso ab nomine dividitur, et non est aliquid secundum rem dividens huismodi res vel uniens eas, quia compositio et divisio est operatio rationis et apud animam solum est. Quare videtur quod veritas propositionis possit esse sine actuali existentia rerum.
 
Probatio assumptae. Res extra animam se [12rb] ipsis uniuntur, ut animal se ipso homini unitur et asinus se ipso ab nomine dividitur, et non est aliquid secundum rem dividens huismodi res vel uniens eas, quia compositio et divisio est operatio rationis et apud animam solum est. Quare videtur quod veritas propositionis possit esse sine actuali existentia rerum.
   −
2. Determinatio
+
===2.1. Responsiones quorundam cum refutatione===
 
  −
2.1. Responsiones quorundam cum refutatione
      
Solutio. Ad istam quaestionem non est facile respondere, cum enim circa hoc sic causata opinionum diversitas videtur in talibus ignorari.
 
Line 193: Line 182:  
== 4.  QUAERITUR DE  VERITATE HUIUS:  ‘CAESAR EST HOMO, IPSO MORTUO’ ==
 
== 4.  QUAERITUR DE  VERITATE HUIUS:  ‘CAESAR EST HOMO, IPSO MORTUO’ ==
   −
1. Disputatio
+
===1.1. Rationes contra===
 
  −
1.1. Rationes contra
      
Et videtur quod sit falsa:
 
Et videtur quod sit falsa:
Line 223: Line 210:  
8. Item. ‘Non est animal, ergo non est homo’ Probatio antecedentis:  animatum differt ab inanimato motu et sensu, ut [43] est secundo ''De anima''<ref>Cf. [[Aristotle]], ''De anima.'' II 2, 413a20-25.</ref>; sed Caesar non sentit nec movetur, quare etc.
 
8. Item. ‘Non est animal, ergo non est homo’ Probatio antecedentis:  animatum differt ab inanimato motu et sensu, ut [43] est secundo ''De anima''<ref>Cf. [[Aristotle]], ''De anima.'' II 2, 413a20-25.</ref>; sed Caesar non sentit nec movetur, quare etc.
   −
1.2. Rationes pro
+
===1.2. Rationes pro===
    
Quod autem sit vera videtur.
 
Quod autem sit vera videtur.
Line 243: Line 230:  
4. Item. Porphyrius dicit quod Sor semper est homo<ref>Cf. [[Porphyry]], Isag. 18, 10-15.</ref>.
 
4. Item. Porphyrius dicit quod Sor semper est homo<ref>Cf. [[Porphyry]], Isag. 18, 10-15.</ref>.
   −
2. Determinatio
+
===2.1. Responsio quorundam===
 
  −
2.1. Responsio quorundam
      
Solutio. Ad hoc dicunt quidam quod vera est, sive Caesar sit sive non. Et ratio huius praecipua apud illos est, quia ad transmutationem rerum extra non sequitur transmutatio significationis dictionum, oratio enim et opinio immobilia perseverant ut est in ''Praedicamentis'', licet fiat transmutatio in rebus extra, et habitudo terminorum est ratione significatorum; et ita, sive Sor sit sive non, semper tamen remanet eorumdem eadem habitudo in subiciendo et praedicando, cum maneant eadem significata terminorum, nec oportet extra esse ad hoc, ut sit vera, nec est credendum quod ‘homo’ praedicetur de Caesare mortuo, quia illud nomen non est impositum ad cadaverum, sed aggregate ex carne et ossibus animato ex anima rationale: unde, licet repraesentet illud aggregatum, non tamen ponit illud.
 
Ad rationes in oppositum respondetur:
 
Ad rationes in oppositum respondetur:
Line 276: Line 261:     
Et ad rationem, quae datur in oppositum, respondent quia gratia significatorum, quae sunt ipsae res extra animam existantes, praedicatur unus terminus de alio, et licet isti termini, rebus non existentibus, habeant inter se habitudinem et consequen[75]tiam, quia, sive homo sit sive non, sequitur: ‘si homo est, animal est’, non tamen habent inter se habitudinem causantem inhaerentiam, quia inhaerentia ponit existentiam rerum maxime in talibus terminis, qui significant res aliquas et naturas, ut excludatur oppositio de Chimaera.
 
==Notes==
 +
{{reflist}}
3,209

edits

Navigation menu