Difference between revisions of "Directory:Logic Museum/Albertus Magnus: Commentary on the Metaphysics/Book III/Tractatus i"
(New page: LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUI1STI0NIBUS A PRINCIPIO QT1MENDIS lHUIiTl^ I DE INTENTIONE L1BR1 ET NUMERO CONGLUSIONUM. CAPUT I. De ratione quare in hac scientia rationes proponuntur simuL...) |
(No difference)
|
Revision as of 19:17, 30 October 2009
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUI1STI0NIBUS A PRINCIPIO QT1MENDIS lHUIiTl^ I DE INTENTIONE L1BR1 ET NUMERO CONGLUSIONUM. CAPUT I. De ratione quare in hac scientia rationes proponuntur simuL Nobis ad quaesitam scientiam quae sola theoria veritatis est accedere volentibus, necesse est primum aggredi quaestiones, de quibus in hac scientia in primis dubitare et disputare oportet: in particularibus enim scientiis dubitationes de quaesitis non simul sed sigillatim cum his quae tractata sunt, commiscuimus. In hac autem universali sapientia quae de principiis est aliarum scientiarum, omnia simul dubitabilia et materia liter dicta determinata sunt: quia ex materialiter dictis et distinctis oportet procedere, quod fieri non posset, nisi prius essent distincta. Similiter autem ad quoesita communia procedere habemus., quod iterum fieri non posset, nisi quaesita essent praeordinata. Non enim illius sapientiae quae omnia declarat, celare est intentum, sed declarare quod intendit, ut sciatur quibus et qualibus principiis et probationibus venitur ad illud. Ea vero quaefenda sunt, quae quicumque quidem non ignotae auctoritatis Philosophorum aliter et aliter de diversis susceperunt per rationem: et ea etiam quae similia istis extra ea quae suscepta sunt, praetermissa sunt et intacta: haec enim quae aliter et aliter dicto modo suspecta sunt, disputabilia sunt in utramque partem: et quia latent, oportet ea praeordinare et praedisput are, ut bene declaretur omne quod intendimus. Omnibus enim utiliter investi 134 D. ALB. MAG. ORD. PILED.
gare aliquid volentibus, inest bene disputare ad utramque partem ab initio circa ea quae primum quaesita declarationes debent esse omnium aliorum in particularibus scientiis determinandorum: quia omnium posteriorum in scientiis particularibus certa investigatio est solutio certa priorum circa communia in universali scientia dubitatorum. Solvere vero non est eius quae ignorat modum dubitatioQuid estdunis. Dubitatio namque interminatus motus est rationis super utramque partem contradictionis: et ideo nodata est et ligata ratio ne procedat ad alteram partem contradictionis, aequaliter ambiens utramque. Hoc autem de ipsa re de qua dubitatur, demonstrat dubitatio ipsa mentis, quae utramque contradictionis metitur partem: in quantum enim sic metiens mens dubitat, in tantum patitur aliquid simile ligatis: hoc autem est, quod utrisque, dubitantibus scilicet et ligatis impossible est procedere et pervenire ad id quod est ante, ad quod conantur et contendunt. Propter quam rationem in hac sapientia oportet prius omnes difficultates speculari et causas earum, sicut diximus. Quia in hac methodo quaerentes de intentis consequentibus sine investigatione disputativa consequentiam, similes sunt his qui quidem in via se ponunt, et ignorant quo debeant ire, non determinantes prius quo tendere velint. Et ad haec quae diximus contingit talibus, quod non cognoscunt quando quaesitum inveniunt: quia nesciunt ad quid disputant. Finis enim inquisitionis quae est conclusio quaestionis, in talibus est incognitus. Sic ergo non praedubitans dupliciter errat, in via scilicet et in fine. In via quidem, quia nescit ad quid inducit principia ex quibus procedit. In fine autem, quia nescit se conclusisse proprium quando conclusit, et ideo nihil certum habet. Et horum utrumque valde impertinens est huic sapientiae: et ideo in ea praedubitandum est. Amplius dignius et utilius est in ea praedubitare, et non tantum necessarium. Cum enim haec scientia omnium stabiliat principia, nec stabiliri et fundari possint, nisi contradicentium solvantur rati ones, et universaliter illae solvi non possunt, nisi praedubitaretur de quibus contradicit adversarius, necesse est hanc sapientiam habere per praedubitationem rationum omnium eorum quae audiuntur propositae ab his qui sunt adversarii et praedubitantes, et has necesse est habere ad iudican dum et determinandum de auditis Ad intelligentiam autem horum quae Documo». . i • • turn. dicta sunt, sciendum quod nos dubitationem pro interminato motu ratiocinationis accipimus in praemissis, quando ratio ante consensum modo viam habet ad unum, modo ad alterum: et hoc esse non potest, nisi quia in universalibus et primis non potest haberi modus demonstrationis: et quia ista sapientia de talibus est, oportet quod medius sit inter logicum et demonstrativum: quia enim ex communibus est, oportet ipsum esse non demonstrativum: quia vero non est interminati generis, sed ex his quae sunt entis in quantum ens est, procedit, est modus eius praeter logicum. Aliter autem I, r ? , 7. , . , Quid dubi. ramus large sumendo dubitatio est mde tatio, ambi' . . guum, opi termmatus motus rationis super partes mo, fides ? contradictionis sine ratiocinatione consensum inclinante. Ambiguum autem est, quando ambit utramque partem per rationes aequipotentes. Opinio autem, quando non confirmato quidem consensu complectitur alteram. Fides vero quando fortificatur in alteram sine fundatione in eadem scientia, aut quando fundatur per demonstrationem. CAPUT II. De numero qusestionum in primis ponendarum, et quae sint ipsse qusestiones. Est autem circa communia ista dubita Text. et com, 2. tio prima quidem de his de quibus dubi LIBER III METAPHYSICORUM, TRACT. I 135
tuvirnus in praedictis in fine libri praeceileitis, utrum unius vel multarum est Hehmtiarum causas speculari. Quaedam riiim scientist sunt in quibus nihil demonstrator per finem vel efficientem, eo quod abstracta a motu sunt ea quae conniderant: et forte aliquis crederet, quod nic esset in prima omnium sapientia, quod non omnium speculatio causarum pertineret ad unam scientiam primam, eo quod ipsa magis abstrahit a motu et materia quam mathematica: et ideo hic oportet quaerere, quia sicut diximus in line libri praecedentis, si non unius primae scientiae esset contemplatio causarum omnium, non esset una prima scientia quae stabiliret principia omnium, sed oporteret inquiri aliam ab ista scientia quae de quibusdam principiis certificaret. Haec igitur quaestio primo est quaerenda. Secundo quaerendum est, utrum istius scientiae primae est scire principia primi entis, quae sunt principia substantiae tantum, quae sunt quatuor causae superius inductae: aut ipsa eadem scientia cum causis et principiis esse habet etiam considerare de principiis demonstrationis primis, ex quibus non quidem in uno genere, sed omnes et in omni genere demonstrationum ostendunt hoc quod probant, ut utrum convenit unum et idem simul affirmare et negare vel non, et utrum uni et eidem sint inter se aequalia, et de aliis talibus primis principiis et dignitatibus. Haec enim etiam quaedam principia sunt et causae, et sunt circa esse et non esse in quantum est esse et in quantum est hoc esse vel illud. Tertia autem quaestio est, si haec prima scientia est circa substantiam sicut circa ens primum, utrum ista sola scientia sit circa omnes substantias in quacumque accipiantur diversitate generis, aut non sit circa omnes, sed circa plures quae magis accedunt ad unam generis rationem: quoniam substantiarum multa sunt genera abstracta et concepta cum materia secundum rationem diffmitivam. Quarta quaestio est, si plures scientiae sunt de diversis genere sbstantiis et entibus et secundum rationem diffinitivam diversitatis, utrum omnes illae sunt cognatae tanquam partes unius substantiae existentes, aut earum una quidem quae est de separatis secundum esse et rationem, habet nomen sapientiae, aliae vero aliquo alio causentur nomine, ut illa quae est de separatis secundum rationem non secundum esse, dicatur doctrinalis: quae vero de conceptis secundum esse et rationem, dicatur naturalis. Quinto autem necessarium est quaerere propter Platonicos, utrum sensibiles substantiae solum essedicendae sunt, an praeter eas dicendae sunt esse et aliae a sensibilibus. Sexto autem propter eosdem quaerere oportet, utrum omnes substantiae non sensibiles sint unitae secundum genus unum, aut sunt plura genera substantiarum non sensibilium, sicut dicunt illi qui sua positione faciunt esse plures species ideales substantias separatas et causales, et mathematica quae dicuntur esse media inter haec divina et sensibilia. Be his enim, ut diximus, perscrutandum est. Adhuc autem septimo quaerendum est, utrum speculatio istius sapientiae sit circa substantias entium solum, aut sit etiam circa ea quae secundum se aecidunt substantiis. Adhuc autem octavo quaeritur de eodem et diverse: et quia ab eodem ens causatur in quantitate aequale, et in quantitate simile, ideo sub eodem quaestionis articulo quaeretur de aequali et inaequali, et simili et dissimili. Nono autem quia diversitatis causa contrarietas est, quaeretur de contrario et de non contrario. Et decimo de priori et posteriori, et de aliis omnibus talibus de quibuscumque dialectici ex probabilibus incedere tentant, licet non bene certificent ex probabilibus solum facientes perscrutationem. Eorum enim theoria inquisitiva est de omnibus: sed primus Philosophus de his certificat ex propriis entis secun 136 D. ALB. MAG. ORD. PILED.
dum quod ens est, quia ista consequuntur ens in quantum est ens. Omne enim ens comparatum ad ens, aut idem est illi, aut diversum: aut contrarium, aut conveniens: aut prius, aut posterius, et sic de aliis. Amplius et undecimo quaeritur de his quaecumque his eisdem accidunt secundum se et non secundum accidens. Duodecimo autem quaeritur non solum quod in se est horum unumquodque praedictorum, sed etiam utrum unum uni tantum est contrarium, plura opponuntur uni, sicut uni videntur et multum et paucum esse contraria. Tertiodecimo vero quaeritur, utrum illa quae sunt principia et elementa rerura, sunt genera communia, aut sunt particularia, in quae dividitur et resolvitur singularium existentia compositorum. Quartodecimo quaeritur, si detur quod genera communia sunt entis principia, utrum finalia sive ultima genera quaecumque de individuis praedicantur, sunt principia, aut sint prima genera priora finalibus et prima. Finalia autem dico in quibus stat generis eommunitas, et haec sunt species specialissimae. Et hoc est quaerere, utrum animal vel homo magis sit principium, quia multis videtur homo magis esse principium, eo quod magis et proximus est circa singularia: hoc enim Platonici inferunt quaerendo universalia ponentes principia quae sunt inanima. Quintodecimo quaerendum est, quod et maxime tractandum est, utrum ens est aliqua secundum se causa praeter numerum, aut non: hoc autem quaeritur propter formam quam nullus omnino Antiquorum nisi balbutiendo posuit. Sextodecimo iuxta hoc quaerendum occurrit, utrum illa causa quae propter naturam entis causa esse ponitur, sicut separata a materia, sicut quidam eam a datore exteriori esse dixerunt, aut non sit separata ab ea, sed de materia producatur de potentia exiens ad actum. Decimoseptimo quaerendum relinqui tur, cum in compositis aliquando sint plura genera componentium, et sint quaedam etiam simplicia, utrum forma perficiens sit unum vel plura, utrumque enim ab antiquis dictum est, quod Anaxagoras multas et infinitas in quolibet esse posuit, et Empedocles dixit inesse unam quae est harmonia. Dico autem unum quod ratione est unum, et plura quae subiecto et loco sunt plura. Et quia sic de unitate et pluralitate sunt Philosophi locuti. Decimooctavo etiam de forma quaerendum est, utrum ipsa est aliquid praeter totalitatem cuius est forma, sicut dicitur anima addita toti quam Democritus in omnibus esse dixit, et Orpheus, licet aliter diceret quam Democritus. Dico autem simul totum quod Graeci sinolon vocant, quando praedicatur aliquid de materia sive corapositione materiali, quod nihil est additum illi, sed tantum praedicat compositionem eius aut harmoniam: tunc enim quaeritur, utrum forma est aliquid praeter formam totalitatis illius aut nihil aliud. De his quidem dicta aliquid est praeter compositionem materiae, sicut de vegetativis et sensibilibus et per se motis: de aliis vero dicta forma nihil est praeter totalitatem materiae. Tunc sub eadem quaestione quaeritur, qualiter sunt talia de numero existentium quae in eis sunt ormalia principia. Decimonono quaerendum est, utrum principia entium sint determinata numero, aut specie: et hoc est quaerere utrum sint ea quae in rationibus diffinitivis sunt, determinata, aut subiecto, aut loco. De hoc enim inter Stoicos et Epicureos non parva est contentio. Vigesimo autem quaerendum est, utrum eadem sint principia corruptibilium, et incorruptibilium aut diversa. Et si sint eadem, tunc vigesimoprimo loco quaeritur, utrum sint omnia principia tam corruptibilium quam incorruptibilium incorruptibilia omnia: vel si sint diversa corruptibilium et incorruptibilium principia, tunc sub eadem quaestione quaeritur, utrum incorruptibilum princi LIBER III METAPHYSICORUM, TRACT. I 137
pia sint incorruptibilia et corruptibilium corruptibilia. Amplius autem queritur vigesimoseeundo, quod omnium difficillimum et plurimam habet dubitationem, utrum uuum quod est principium numeri, et ens quod est principium et causa prima omnium, sint non diversum aliquid, sed sint omnium existentium substantia, quemadmodum Pythagorici et Plato dixerunt, licet differenter dixerint, sicut in primo huius sapientiae et scientie libro ostendimus, aut non est unum quod est principium numeri idem omnino enti, sed id quod est entis principium, est diversum aliquid ab uno et ente, et est aliquid subiectum et determinatum sub ente, et hoc aut movens ponitur sicut principium omnium. Empedocles dicit amorem, aut materiam, sicut Philosophorum alius dicit ignem, alius vero aquam, alius aerem, sicut in primo libro a nobis determinatum est de his qui unum aliquod subiectum omnium esse dixerunt principium, ita quod quodlibet elementumiudicem accipit praeter terram. Vigesimotertio quaeritur, utrum principia rerum sint universalia, aut singularia, propter eos qui universalia ante res esse dixerunt, sicut causae sunt ante causatum. Vigesimoquarto quaeritur, utrum principia rerum sint potentia vel actu: quia id quod est in potentia, non fit in actu nisi per hoc quod est in actu: quod tamen multi negaverunt. Amplius quaeritur vigesimoquinto, utrum universitatis principia sint aliter principia entium quam per motum, aut non principient aliquid nisi per motum: et hoc praecipue quaerendum est propter motorem primum, quem aliter quam per motum qui est actus moventis, dixerunt quidam esse principium. Haec enim magnam in hac sapientia praestant dubitationem. Adhuc etiam vigesimosexto quaerendum est utrum numeri mathematici et longitudines et figurae superficierum et puncta sint substantiae et substantialia principia entium, sicut quidam dixerunt, vel non. Et si sunt substantiae rerum, ut dicunt quidam, tunc vigesimoseptimo quaerendum, utrum haec mathematica secundum esse separata sint a sensibilibus, aut secundum esse sint in eis. De omnibus enim his quaestionibus non solum difficile est veritatem ipsam inquirere, sed nec facile est bene dubitare, ita quod ipsa dubitatio in rationem disputativam deducatur. CAPUT III. Et est digressio declarans numerum et ordinem qusestionum inductarum. Nos autem non omnes disputabimus nec solvemus inductas quaestiones: eo quod quibusdam earum disputatis et solutis, facile est determinare de aliis: licet enim omnes inductee quaestiones sint de principiis, tamen quaedam earum sunt de principiis secundum quod theoria veritatis fit super ea, sicut duodecim a principio secundum ordinem inductee: aliae autem quindecim sunt de ipsa natura principtorum. Principia autem, secun principia dum quod theoria veritatis est de eis, du considerari pliciter considerantur, ex parte scilicet possu speculationis in qua secundum rationem scientiae uniuntur speculata omnia, quae reducibilia sunt in unum genus speculationis: aut ex parte speculatorum, secundum quod genus speculationis unum multiplicatur in speculatis secundum diversas speculatorum rationes. Et secundum primum modum quo speculata uniuntur in uno genere speculationis, sunt acceptae quatuor quaestiones primae: secundum autem modum alterum sunt sumptae octo quaestiones quae sequuntur. 138 D. ALB. MAG. ORD. PILED.
Inter quatuor autem prime tres priores sunt de unione quam potest facere theoria sub scientia una: et quarta est de ipsa ratione et dignitate talis seientiae. Primae autem tres diversificantur secundum principii rationem ex qua informatur speculatio. Haec autem est triplex: est enim principium primum ex quo est aliud: si ergo sit principium essendi, habet rationem causae secundum causae diversitatem: et quaeritur de hac diversitate si est reducibilis in scientiam unam, et haec est quaestio prima. Et est principium non esse, sed cognitionis: et de hoc quemadmodum reducatur ad scientiam est quaestio secunda. Et est principium primum et principale eius quod est substantia: et de hoc qualiter in scientiam incidit, est quaestio tertia. Quarta est de principalitate et natura huius scientiae. Per iam dicta patet ordo et connaturalitas inductarum quaestionum, et qualiter determinatio secundae et tertiae dependet a determinatione primae et quartae, sicut patebit in sequentibus. Ita in octo autem sequentibus, quia patet quod primae duae sunt de subiectis speculations, et sequentes sex sunt de per se accidentibus: et inter duas primas prima est de divisione primi entis secundum naturam, et secunda est de divisione eiusdem secundum quorumdam positionem, secundum quod de ipsis est scientia. Sex autem quae sunt de per se accidentibus, diversificantur secundum considerationem accidentis absoluti et comparati: absoluti quidemin genere vel specie considerati secundum quod habet comparationem ad subiectum cuius est per se accidens: aut secundum quod comparatur ut subiectum ad accidens proprium quod per se convenit ei. Septima enim est in genere de accidente proprio absolute accepto. Octava, nona et decima sunt de accidente absolute in specie accepto. Et harum diversitas plana est per ea quae dicta sunt in praehabitis. Undecima vero est dp accidente accidentium, et ultima est de accidente comparato: et de omni bus dictis non quaeritur nisi secundum quod una scientia est de his, vel plures, sicut cuilibet patet per seipsum. Aliae vero quindecim quaestiones sic dividuntur, quod primae novem sunt de principiis quae sunt causae secundum rem sive naturam earum acceptae. Sequentes autem sex sunt de his quae Pythagorici et Platonici posuerunt circa principia et causas. Inter noven autem primas tres sunt diversitates secundum tres causarum considerations, et omnes praecipue sunt de causa formali. Cum enim principium et causa esse dicatur causa in quantum ab ipso causaturo, et dicatur elementum in quantum est essentiale primum componens, potest esse quaestio, utrum remotum et confusum in re inventum sicut genus sit principium et elementum, vel propinquum determinatum et specificatum, vel etiam quod est pars esse vel id quod est totum vel esse causatorum: et penes hoc accipiuntur duae quaestiones primae. Hoc autem formali principio sic accepto dubitatur de ipso per comparationem ipsius ad aliud coessentiale principium quod est materia, utrum aliud sit ab ipso vel non: et si aliud, utrum separatum secundum esse: et si non separatum, utrum sit vel multiplicetur secundum materiam in qua est: et quia forma est natura et forma est anima, dubitatur utrum aliquid sit additum vel non: et penes hoc accipiuntur quatuor quaestiones sequentes, sicut cuilibet patere potest. Tertia autem diversitas sumitur penes esse principii formalis in se vel in subiecto, quod est materia in genere vel secundum materiae determinationem per potentiam ad motum et transmutationem et sic accipiuntur tres quaestiones consequentes, utrum numero vel specie sive ratione determinetur, et utrum corruptibilium et incorruptibilium sint principia eadem, et utrum principia corruptibilium et incorruptibilium sint incorruptibilia, sicut patere potest facile per ante dicta. Sex autem ultimarum qusestionum prima est de principio formali propter positio LIBER III METAPHYSICORUM, TRACT. I 139
iwiii Pythagorae factam, sicut scitur ex IMH quaeloquentesde positione Pythagonn (Interminavimus. Aliae autem quinque limit propter Platonis philosophiam: et prima) quidem tres sunt de prineipiis primis quae non sunt elementa, sed sunt ante res praehabentia eas simpliciter et immaterialiter, sicut dixit Plato: alice autem duae sunt de his quae posuit esse principia et elementa. Tres autem primae dillerunt sic, quod prima inter tres est de modo ipsarum causarum, quae sunt principia praehabentia de quibus quaeritur an sint universalia vel particularia quaedam. Sequentes autem duae sunt de modo causandi illarum causarum: quia Plato posuit formas aeternas causare: et ideo si modus causandi attenditur ex parte causae causantis, quaeritur utrum causent potestate vel actu causae existentes. Si autem modus idem ex parte causati accipitur, quaeritur utrum causent cum motu vel sine: quia causatum non sine motu producitur, et tamen huiusmodi principia separata videntur materiam movere non posse. Ultimae autem duae sunt de his quae sunt principia et elementa: et penultima quidem est de substantia huiusmodi elementorum quae sit: et secunda est de modo, quoniam si mathematica sint substantia entium, cum ea quae sunt de substantia rerum in ratione sua concipiant materiam rerum, videbuntur talia non esse separata per rationem diffinitivam. E contra autem cum sintmatheraatica, separata esse videntur: et ideo insurgit quaestio, utrum sint separata. Ex dictis igitur ratio et ordo facile quaestionum manifestatur. 140 D. ALB. MAG. ORD. PIUED.