Difference between revisions of "Directory:Logic Museum/Albertus Magnus: Commentary on the Metaphysics/Book I/Tractatus iv"

MyWikiBiz, Author Your Legacy — Sunday November 24, 2024
Jump to navigationJump to search
(New page: TRACTATES IV DE OPINIONIBUS STOICORUM DE PRINGIPIIS. CAPUT I. De Pythagoricis qualiter dicebant numeros mathematicos esse principia. in. puioso Sloicorum autem circa principia nunc pity. c...)
(No difference)

Revision as of 19:59, 29 October 2009

TRACTATES IV DE OPINIONIBUS STOICORUM DE PRINGIPIIS. CAPUT I. De Pythagoricis qualiter dicebant numeros mathematicos esse principia. in. puioso Sloicorum autem circa principia nunc pity. cap. 2. HI aliotractatu inducemus assertiones, incipientes a Pythagoricis, qui primiprincipes in hacsectafloruerunt. Dicamus autem primo, quod omnes Stoici conveniebant in hoc quod physicorum principia ponebant esse non physica: sicut Epicure! in hoc convenerunt, quod principia physicorum physica esse corpora perhibuerunt, sicut patet in omnibus ante habitis opinionibus quas induximus. In his igitur Philosophis et ante hos de quibus diximus in Physicis, llli qui vocantur Pyihagorici, tangentes physicorum mathemartica principia esse, primi inter Philosophos produxerunt ea in medium phi— losophantium, et in talibus principiis connutriti per totum tempus philosophiae suae dixerunt, quod ea quae sunt princi pia mathematicorum, principia sunt cunctorum existentium. Rationem autem huius assignantes dixerunt^ quod omnia corpora mobilia in motu considerantur, et ante corpora non sunt nisi ordines intelligentiarum quarum principia hic non quoeruntur. Cum igitur ante corpus mobile sit corpus secundum naturam, principia corporis erunt ante principia corporis mobilis: sed quae sunt principia prioris secundum naturam, magis habent rationem principiorum quam ea quae sunt principia posterioris. Sunt igitur principia corporis magis principia quam ea quas sunt principia mobilis. Similiter quo principia sunt priora, eo magis sunt universalia et plurium principiorum: ergo principia cunctorum sunt principia corporis: corporis autem vel cuiuslibet quantilaiis sunt principia quae constituunt ipsum in esse corporis secundum quod corpus est: non autem constituent ipsum in esse corporis nisi malhematica: ergo malhematica sunt principia corporis, et per consequens sunt principia cunctorum. Et omnis iste error provenit ex hoc quod non distinguebatur natura corporis quodpraereliquit sibi corpus mobile, et quod supponitur in ipso. Si enim hoc LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. IV 61

dicatur esse corpus tribus diametris dimensum, et in esse corporis constitutum, impossible est evadere rationes induelas: et hoc putabant Pythagorici perHimsi a quodam signo non sufficienti, quod scilicet corpus mobile per velox et lardum divisibile est in infinitum, sicut onteudimus in VI Physicorum nostrormu: et cum dividi in infinitum sit pas*io mathematici corporis, oportet mathematicum corpus esse quod supponitur in corpore mobili physico. Hoc autem non <«si necessarium: quoniam si corpus accipiatur sub forma mobilitatis solum, sic abstrahit a mobili ad situm, et a mobili ad formam, et a figura recti motus, et a figiira motus circularis, et huiusmodi molus addibilis est in velocitate additiotii temporis, et addibilis intarditate ad divisionem spatii: et ex illa parte sequilur dividi in infinitum etiam corpus physicum sicut et mathematicum corpus: aut quod subiicitur in corpore sic mobili, non est constitutum tribus dimensionibus quae per tres fiunt diametros, sed potius quod aptitudinem habet extendi tribus diametris: hoc autem est Hubstantia in qua fundatur secundum esm mensurae diametrorum, et non ipsa dimensio est quae habet huiusmodi apiihidinem: et sic principia huius corporis Hunt cunctorum corporum principia: lime autem sunt principia substantiae: H hoc ignorantes Pythagorici praedictos incidcrunt in errores. A principio igitur suae philosophiae pnrsuasi, quod mathematicorum principia sunt cunctorum principia, sic prowssorunt ulterius, inquirentes quae sunt prima principia mathematicorum. Viiliuites autem, quoniam numeri sunt nalura primi in genere mathematicorum, IMI quod numeri qui differentiis causanInr, prout sunt pluralitas, ab unitate procodunt formae simplicis, quae primae eoiinidorationes sunt entis et differentiaruin enlis et unitatis ipsius, ideo nisi et I'oiiali sunt isti speculari et multas simililudiiios in numeris, quas aptabant exi stentibus, sive essent per se non facta per generationem, sive essent facta, sicut fiunt generata: etsi magis sint conati per similitudines aptare entibus quam ea quae speculantur in igne et aqua et terra vel aere vel aliis corporibus physicis, quae Epicurei Philosophi principia esse dixerunt. Dicebant quidem, quod haec talis numerorum passio est iustitia: eo quod iustitia in communicatione est secundum medietatem proportionis geometricae, et in distributione est secundum medietatem proportionis arithmeticae. Illa vero talis numeri passio est anima, et talis anima est intellectus: quoniam dicebant quod nobilior anima ad intellectum sive intelligentiam se habet secundum proportionem dupli, et sensus se habet ad animam superiorem secundum proportionem sexquialteri, et ad intellectum purum secundum proportionem tripli: natura autem corporis ad sensum quidem secundum propositionem superbipartientis, et ad animam nobilem secundum proportionem dupli, ad intellectum secundum proportionem quadruple His enim proportionibus se habent invicem, unum, duo, tria, quatuor, qui sunt primi numeri secundum quod numerus duo: est autem principaliter mul" ti secundum quod multum est ad infinitum tendens, et tria principium est finiti in numero, et quatuor est primum multum constitutum: numero vero accidit et multum et paucum finitum et infinitum esse. Similiter autem dicebant, quod est in his quorum esse permixtum est cum potentia, sicut materia, et tempus, et motus. Talis enim proportio vel passio numeri est materia, et talis est motus, et tale est tempus: quoniam tempus ad motum se habet sicut proportio aequalis ad aequale, et motus ad mobile, sicut tria ad unum, et materia ad formam sicut duo ad unum: et ita in omnibus dicebant singulorum esse principia singulos numeros. Amplius speculabantur etiam passiones et rationes harmoniarum, quibus corpo 62 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

ra componebantur, et ex miscibilibus, aliter unibilibus, principiis constituebantur, dicentes haec uniri secundum proportionem hanc, et ita secundum aliam, sicut subtriplum aquae ad triplum est terrae, et quadruplum aeris in hoc vel illo mixto, sicut dicebat Empedocles, constituitur ex partibus sex, quarum quatuor dedit Vuicano, et alias duas distribuit aliis elementis. Sic igitur quoniam et alia ab his quae hic diximus secundum cssentiam accepta videbantur assimilari numeris, et numeri sunt primi omnis naturae existentium, sicut ante probatum est, ideo aestimaverunt quod elementa numerorum et principia sunt elementa et principia cunctorum entium. Haec igitur in numeris est positio Stoicorum, quorum praecipuus princeps fuit Pythagoras, vir utique probatissimus, de quo ab omnibus Philosophis primis praeiudicatum est primus dicta sua pro auctoritate debere recipi, et nihil amplius probationis debere cxigi a quoquam dicta sua referentc, nisi quia ipse dixit: ipse autem erat Pythagoras, sicut dicit Tullius in libro de Natura deorum. CAPUT IT. Et est digressio declarans qualiter principia numerorum secundum Stoicos sunt principia cunctorum. Nos autem ad intellectum Stoicae positionis aliquantulum digrediemur: videtur enim nobis haec summa esse philosophia. Dicamus igitur incipientes ab his quae omnes Peripatetici principia esse dicunt: haec autem sunt forma et materia, sicut manifestum est ex determinatis a nobis in II Physicorum, licet sint tria principia motus: privatio vero quae abii citur in motu continue, et forma quae continue edueitur, et subiectum quod movetur: tamen non sunt nisi duo principia entis, quae sunt forma et materia. Loquamur igitur de forma, quaerentes an forma et unitas sint idem aut non. Constat autem quod sunt idem intellectu: quoniam sicut dicit Euclides in VII Geometrim et Pythagoras in Arithmetical unitas est qua quaelibet res una est. Quaelibet autem res est una ea natura qua ipsa est hoc quod est: sed quaelibet res est hoc quod est per formam: ergo quaelibet res est una per formam: et sic intellectus unitatis positus concludit intellectum formae: et si e converso forma prius sumatur, per formam concludetur intellectus unitatis. Ex quo convincitur idem intellectus esse formae et unitatis. Modum tamen alium habet unitas, et alium forma: quoniam in se considerata est unitas, sed considerata prout eius proprictas est esse quod dat rei, est forma. Esse autem dico formae proprictatem potius quam effectum: quia esse nihil aliud est nisi diffusio formae in eo quod est actu existens. Ex hoc accipitur, quod licet idem sit intellectus unitatis et formae, tamen modus unitatis simplicior est quam modus formae. Quod sic clare videtur: esse quod est proprietas forma^ quae propter hanc ipsam proprietatem quid erat esse vocatur, diffusio est formae in eo quod participat actum essendi: ergo tendit esse in potcntias eius quod est ut perficiat res: et sic procedit spargendo se, sicut lumen procedit a lucente: unitas autem a qua res una est, procedit sparsa in potentiis eius quod est, colligendo uniendo et finiendo ipsa et terminando ipsa ad unitatem: et isti sunt actus principii quod est naturans res: igitur forma est principium per hoc quod est unites: et si unitas est ratio principii cum per seipsa sunt prima principia, unitas erit per se primum priricipium omnis entis. Similiter consideremus id quod Peripatetici principium vocant, quod est materia: huius enim LIBER I METAPHYSICQRUM, TRACT. IV 63

eonnideratio est quod est subiectum et fundamcntum, et quod ipsa est in potentia: et per primum quidem sustinet foriiiiiin, per secundum est infinita, sed fiuibilis. Quaeramus igitur, utrum materia |ior hoc quod est rerum principium, aut |M»I* hoc quod est ista duo. Si est princi|iiiini per hoc quod est in se> tunc in nulla habitudine ad formam et ad moIIIUI est principium: quia per hoc quod f'ni id quod est in seipsa: sed oportet |»riucipium ab actu principlaudi dictum, |irincipium esse ab habitudine princi|»iamli: ergo materia per hoc quod est duo isla, est existentium principium. ReHMiiio igitur ea quae sunt principii primi, quod per suam essentiam est principium, H non cui aliquid ab ipso confert principiare: dualitas autem ista confert mateiia> principiare, sicut unitas confert prinripiaru formae: ergo binarius iste est pnncipium materiale rerum: et inde qunliter binarius iste ex unitate formali primo procedit. Constat autem ex his qua1, in praehabitis bene disputata sunt dn pnncipiis, materiam non esse subiei'luni nec potentiam nisi per aliquid forma* quod inchoative est in ipsa: hoc auIrm est esse formae in potentia: esse iKilur formae et in potentia esse sunt Huius iterati: quia esse formae qualeriiiiique sit, materiae dat unitatem et esse lull* quale competit materiae, quandonon t<M actu per formam. Esse autem tale in I»H quod tale, non est nisi simplicis Huius. Potentialitas autem ipsius est ex hoc quod cum privatione permixtum est. I\*l igitur iteratio istius esse quod id quod est esse et unum reiteratur in priNilionis infinitatem, eo modo quo unum ri'itorntum super se divisionis est cau*« vi inlinitatis, non per hoc quod mt tuium, sed per hoc quod est aggrngalum sibi: sic unitas est princi|Miiui rerum et natura, et binarius priMiiiH ut materia. Sed hoc est eavendum quod Pythagoras dixit triplicem esse nuiiinutn, scilicet instrumentalem, formahiii, <»l materialem. Instramentalem au tem vocavit numerum abstractum a rebus quo utuntur ad res numerandas: et hoc vel hoc, cum abstractum sit ratione abstractum ab aliquo, posterius sit illo, non potest iste esse primum existentium principium. Formalem autem vocavit numerum, qui ponit res in numero, et quo res ipsae in pluralitate essendi cognoscuntur: et iste numerus est formale esse singulortim essentialibus differentiis distributum: et hic numerus adhaeret rebus, et est principium rerum. Materiatem autem numerum vocavit res ipsas ntimeratas. Cum autem ad primas species numerorum recurrimus* primi numeri rerum sunt unitas formae et binarius materiae: et sic isti siint principia rerum prima. Sic igitur priheipiatum in entibus est numerus reiteratus materialis sive tnateriatus, principians entia niimerus est formalis: et ratio id principiandi ostenditur in proprietatibus instrumeritalis numeri. Haec autem adhuc est accipere in his quae procedunt ab uno primo simplici, quod est universi esse causa, nulli innitens niimero^ omni tainen rei numerum dante, sicut dicit Pythagoras. In hoc enim processu lux causae primae, quae simplex est radius intelligent! ae agentis, cuius lumine omnis cuiusque est unitas, et hoc praehabet simpliciter, et est omnis rei unitas potestate, sicut unitas potestate est omnis numerus, et principium et causa et finis omnis rei, sic et lux primum principium et causa et finis est omnis esse cuiuscumque rei sit. Haec autem lux in se reflexa et diffusa in causato primo constituit inteiligentiam quae intelligit suam naturam et lucem, per quam constituitur, et haec in ea non sunt aequalia: sed lux per quam constituitur, nobilior multo est quam sua substantia constituta: et ideo ex parte suae naturae in quod agit et cui dat, est ccelum primum: ex parte autem lucis primae participate, est constituens inteliigentiam secundana. Sed nos de omnibus his in ultimo hiiius scientiae libra iractabimus subtiliter. Ex his enim f»4 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

quae hic diximus, satis intelligitur quod Prima caa prima causa luce sua ex ipsa procedente, fin. ftst unit sis xx qui nullo est lux unitas quae nullo modo unitur modo unitur ■■»•• i i riumerc. numero. rarticipata autem haec lux a tanto primo cuius ipsa constituit naturam duo constituens et constitutum: et haec est anima nobilis et intellectualis, quam Peripatetici vocant motorem coeli primi, in qua sunt formae quas per moturn coeli explicat in materiam, et haec est anima intellectualis in quacumque, quae non est alicuius corporis actus per lucem qua constituitur: licet per hoc quod est constitutum in substantia, natura lucis diversos habet gradus et diversas potentias ex se manantes. Lux autem illa occumbens in materia opaca, sensus efficitur cum hic et nunc operans: et ideo tres sunt ibi reflexiones quando lux parti cipata in se reflexa dat substantiam animae et corpori: obumbrata dat naturam sentiendi, et proportionata organo dividitur harmonice ad sensibilia: propter quod sensus est sicut tria haec. Adhuc autem lux mixta mobili coelesti et lumini motoris, constituit naturam: quia incidens materiae eius quod est* non incidit ei secundum quod est lux primi numeri nisi per substantiam: sed incidit ei per constitutum in anima nobili: et sic est alia per esse: et tunc materia est subiectum ei primum: et haec est quarta substantia, lucis esse, lucis intelligentia, et esse in substantia sine eo quod est et substat luci in anima nobili, et eius esse incidens corporali materiae: et haec est quatuor, qui quaternarius a prima procedit unitate. In genere igitur loquendo ab unitate procedit binarius qui est anima in genere, et ab unitate per binarium procedit ternarius primus, et ab unitate per binarium et ternarium procedit primus quaternarius. Si autem species animarum et sensuum et corporum sigillatim recipianlur, multi erunt numeri, et multae numerorum proportiones. Et hoc est quod dixit Boetius substantiam vcrborum Pythagorae transferens, et de substantia numeri in principio Arithme tics loquens: « Omnia quae a primaeva rerum natura constructa sunt, numerorum videntur ratione formata: hoc enim fuit principale in animo conditoris exemplar: hinc enim quatuor elementorum multitudo mutuata est, hinc temporum vices, hinc motus astrorum ccelique conversio. » Ex his intelligi possunt ea quae dixit Pythagoras, et ex his scitur quod ea quae dixit, non dixit sine magna philosophia. CAPUT III. Qualiter Pythagoras numeros entihus adaptaoit, et quae elementa esse dicebat et per quam rationem. Redeamus igitur dicentes., quod hoc in Phiim modo totum coelum harmoniam esse di pUpta, * xit et numerum: et quaecumque ipse Pythagoras et sui habebant monstrare per demonstrationem sicut confessa et certa, aptabant colligentes ea in numeris etharmoniis, hoc est, proportionibus numerorum ad coeli passiones et partes coeli et ad totum ornatum ccelestem. Eoclem modo est in non confessis et non certis. Sed si quid deficiebant dubitando et quaerendo, advocabant ad hoc solvendum et determinandum omne negotium numeris rerum continuatum. Dico autem ut quoniam denarius numerus ea perfectione perfectus est, qui continet in se omnem numerum simplicem, ideo sphaerae ccelestes quae sunt prima causarum coelestia et simplicia, et simplicis sive regularis motus sunt decern. Cum autem no vem tan turn sunt manifesti, octo planetarum et stellarum fixarum, quae omnes octo dicuntur sphaerae stellarum, ideo decimam fecerunt primam antitonatn^ hoc est, contrarium motum habentem, quam vocabant motum planes, sicut diximus. Et de his cer LIBER I METAPHYSIGORUM, TRACT. Ill 65

lius in secundo nostro de Ccelo et Mundo determinavimus, ubi probavimus decern esse sphaeras, sicut et ante nosposuerunt et Peripatetici et Pythagorici et Aristotelus. Sed cuius gratia in hanc disputationem do positionibus Pythagoricorum intraviuius, hoc est ut tractemus quae possunt esse principia rerum existentium, et quomodo omnia dicta sua etiam isti in supernis claudunt causis, nullam novam adiicientes: videntur igitur hi sicut et alii putare, quod numerus sit principium existentium quasi natura eorum quae sunt, hoc est, forma et quasi privationes et habitus entium sicut numeri quidam: prima vero elementa numeri sicut et unum dicunt esse par et impar: quoniam elementum est ex quo componitur res primo, et quod secundum formam non ad formam resolvitur aliam: et cum nihil componatur ex omnino similibus, non potest unitas esse elementum numerorum, licet sit principium eorum, sicut punctum lineae, et nunc temporis. Adhuc autem nihil componitur ex omnino dissimilibus et naturaliter seiunctis nullam penitus proportionis affinitatem habentibus. Oportet igitur quod dissimilia ex uno principio exorta sint elementa compositionis prima: et sic se habent par et impar in numero: et ideo sunt principia compositionis eius: et par quidem est sicut infinitum, et impar sicut finitum: quia divisione facta per aequalia semper non stat: divisione autem facta per inaequalia semper stabit, sicut ostensum est in tertio nostrorum Physicorum: et licet numerus additione sit infinitus et non divisione, tamen quia de numero rcali loquuntur Pythagorici, et in Hiis par est principium infmitatis, et impar stat in uno quod divisibilibus interiacet, impediens per par aequam divisionem, ideo dixerunt quod est principium infinilatis. Aliquando tamen in sistitiis quas ponit Pythagoras, invenitur imparem coniungere cum infinito, et parem cum iinito: et hoc est per numeri instrumen VI talis proprietatem: quia cum infinitum respectu adiiciendi in numeris. sit, impar numerus est, qui omni pari adiicit unitatem. Sicut autem numerus par diffiniri non potest secundum ipsum nomen, quoniam paritas partium intrinsecarum primam dicit aequalitatem, ex quibus par consistit numerus, et illis impar numerus ut causam imparitatis dicit adiectam esse unitatem, et sic impar diffinitur per adiectum, adiectum semper in numeris causa est infinitatis. De sistitiis autem illis posterius faciemus mentionem. Quia autem vidit Pythagoras, quod omnino contraria in nullo convenientia nihil penitus componunt: et iterum vidit quod nihil fit ex non entibus omnino, dixit quod unitas sive unum est ex utrisque, scilicet pari et impari resolutis: et unitatem utrisque esse parem scilicet et imparem, sicut principium: ex pari igitur et impari sunt numeri: ex uno dixit esse numerum qui est par vel impar: et qui est etiam sic in reali numero sicut ante ostendimus, quia binarius materiae procedit ex unitate formae, et pluralitas rerum ex unitate luminis causae primae, ideo sicut dictum est, dicit numeros totum caelum tam quoad motores quam quoad ea quae moventur in ipso, et quoad motus ipsorum, omnia haec numeris ligari et coniungi perhibet, et similiter elementa et quaecumque naturaliter constant. CAPUT IV. De esse coelementationum quas principia posuerunt quidam Pythagorici. Quorumdam autem Pythagoricorum In Philoso • i i i , . .... . pho ubi su qmdam duas dixerunt esse sistitias prm pm. cipiorum, unam quidem boni et perfecti, et alteram mali, et has duas coelementaliter iungebant, unumquodque bonum 5 66 D. ALB. MAG. ORD. PR/ED. suo coelemento contrario malo iungen mi inter pliilosophos in primo corpor tes: et sic quia viginti erant, decern bo sic formato dextrum et sinistrum posue na et decern mala coelementaliter iun runt, non secundum figuram, sed secun cta, decern faciebant principia. Haec au dum virtutem dextrum et sinstrum dis tem dicebant priucipia omnia, cum tri— tinguentes. E contra vero cuius non om bus modis varientur existentia quidem, nis bonitas secundum actum rerum est ita quod quaedam ordinantur ad alia a intra, per motum acquiritur, et illud quibus accipiuni'esse: quaedam autem sunt etiam est in potentia ad motum et est absoluta: et inter absoluta quaedam prima motum: et quia id recipit et sigillatur existentia, quaedam autem sunt mobilia ab alio quo dam movente et sigillante, est give mota: dixerunt haec decern istam fcemininum: et quia semper regyrat de triplicem entium diversitatem a decern imperfecto ad perfectum, et quod trahit coelementariis principiis sufficienter cau potentiam sui ad moyentis virtutem, est sari: tria vero coelementaliter accepta sinistrum: sinistrum enim est quod tra dixerunt esse entis principia, infinitum hitur inmotupost dextrum, et per quod et fmitum, par et impai% unum et plura: ad dextrum fit regyratio. Quatuor autem et accipiuntur ista secundum ordinem coeLemeniaria quae reliqua sunt in ente resolutionis, ita quod prius causatur a generabili, inferiora posuerunt, et duas consequente et resolvitur in illud. Fini quidem coelementationes in simplici posu tum enim omne per unum primo, et par erunt esse principia: duas autem compo secundo, sive per par proxime, et per sito secundum prima elementantia. In unum primo finitum est: quoniam fini simplici quidern posuerunt rectum et cur tum est cuius omnis pluralitas et poten vum: quoniam simpliciter leve et sim, tiaiitas par sibi in complemento formae ad pliciter grave recta sunt a medio yel ad terminum unitatis formae reducta est, et medium mota. In alio autem leve et in aliter non existens perfecte: et e contra alio grave sunt curva et reflexa et sur cuius pluralitas et varietaspotentiaeimpar sum et quae curvantur inferius. In igne sibi ad unius terminum reducta non est, quidem aer, in aere autem et igne aqua. infinitum est. Similiter autem in eadeni A deorsum autem superius: in terra eoelementatione ponebant principia mo quidem aqua, in aqua autem et terra tus coelementaliter accepta, scilicet dex aer: et ideo haec et media et alterabilia trum et sinistrum, masculinum et foemi et imparia sibi et multarum formarum ninum, quiescens etmotum^ sicut dictum esse dixerunt: quia curvum habet tres est in aliis non aeque prima: quoniam formas recti et concavi et convexi: re in his quiescens abusive vocaverunt, quod ctum autem tantum unam. Secundum au nullo modo movetur: et hoc est cuius tem ordinem inferioris ad superius pone omnis bonitas est intra ipsum, sicut uni bant lucem et tenebras: quoniam secun tas prima in qua nullus est numerus, et dum Commentatorem, cum perpetuo su nulli unitur, et hoc est primum non mo perius corpore participant ista d. Quae turn stabile dans cuncta moveri: et hoc enim participant actu et potentia perspi est omnia alia formis sigillans, et omni cuum, luminosa sunt et lucent, sicut di bus aliis formas suas imprimens, et ideo xerunt lucere ignem. Quae autem com masculinum: et quia formans est movens municant cum perpetuo superiori in po ad locum, sicut in VIII Physicorum pro tentia perspicui tantum, sunt transparen batum est? ideo ubi abundat virtus sic tia et non luminosa: et quae privantur entia sigillantis et formantis, ibi est dcx utraque, sunt opaca: et haec tenebrosa trum. Propter hoc etiam Pythagorici pri vocaverunt: et haec sunt in elementis 1 Cf. Commentatorem, de Substantia orbis, cap. 2. LIBER I METAPHTSIGOBUM, TRACT. IV 67

aul(3 formas et qualitates eiementorum secundum naturam: etideo ista principia, vocaverunt eiementorum, nihil in luBcfalsitatis diceptes, nisi quia principia substantias eiementorum neglexerunt. In non simplicibus autem secundum perfect! onem quidem finis et motus dicebant principium esse bonum, et secundum inlirmitatem et defectum consequendi vcrum motus terminum et verum finem, dixerunt esse malum. Et secundum consecutionem virtutis ccelestis quae inferius generata movet ex quatuor punctis obli(iui circuli, et non pluribus, secundum quae distinguitur uniuscuiusque periodus, est quadrangulum ex altera parte Iongius. Puncta sunt duo solstitialia distipguentia profundum ab ante et retro, et duo aequinoctialia ab ortu in occasum accepta distinguentia latum: iongppi etiam inferius generator urn distinguitur secundum motum rectum ab inferiori ad superius ascendendo, Dicebant enim et vere, quod quadratum ex ductii eiusdem lineae in seipsam producitur, sicut determiiiatum est in secundp Geometrim. Quadrangulum autem quod est longing altera parte, conficitur ex unius lineae ductu in aliam. Quaecumque igitur infe^ riorum aequales habent arcus periodi, ad statum et decrementum pertipentes, et arcus sive semicirculus sub quo conducuntur ad statum secundum aequales roedietates quae sunt quartaecirculirdistinguitur, ita quod una quart a conducit ad statum quantitatis, et altera ad terminum roboris et virtutis, et tertia a quantitate virtutis declinat sive ad diminutionem quantitatis, et quarta mensurat deelinationem quantitatis, horum periodus iest circulus inscriptus quadrato: et latera quadrati sunt mensura totius suae duralionis regulariter, et unice hanc solum periodum naturalem et bonum esse posurerupt? sicut et in veritate res se habet. Quorpmcumque autem incrementa et deercmenta quantitatis et virtutis matcrialia sunt, tunc erit maxima materialitas ip eo quod parum cresci vir tus post acceptam quantitatepi et velociter declinat: et horum periodos inscripta altera parte longiori quadrangulo, et est ipsprppi dpratorum perrnapentia irregularis pt mala et curp aegritudinibus multis, et infirrna sunt ad sui esse opiniones naturales. Sic igitur viginti qui* dem principia in duabus sistitiis boni et mali ordinata Pythagorici ppsuerppt: quae tantupi decepi sunt, quandp elemeptaliter accipiuntur, haac scilicet, fipitprpi et inifinituni, par et ipipar, unprp et pip.— ra, idextrurn et sipistrupi? masculinum et fqemininumi quieseens etmotum? rectum et cprvuip, lpcem et tepebras, bonpm et malurp, quadrapgulare quadratum, altera parte longius quadrangulum. Et ip istis ratippibps qpas ipduximus ista principia esse dixerunt, pon multppi a veritate deviaptes. CAPUT V. De his in quo Alcmxon Crotoniates convenitcum Pythagora in positioneprincipiorum. His autem aliquid simile videtur susci in Phihsn ., _ pho ubi su pere et approbate Aicmaeon de Lroto pra. mantia civitate exortus. Aut enim iste Alcmaeon recipit istam opinionem a Pythagoricis, aut e converso Pythagorici spam opinionem receperunt ab isto. Alcmaeon epipi iste fuit iam in aetate robpsta, quando sepio confectus fuit Pythagoras, et valde simpliciter sic enuptiavit principia rerum cupi Pythagoricis. Alcmaeon enirn dixit, quod multa sunt duo, BO quofd principiupi sunt pmltitpdinis: et hoc dixit Alcmaaop quando determinavit contrarietatem Iippaanorum. IDe aliis enim paucis et parum loquebatur nisi de humanis ad mores pertinentibus, et in his omnem multitudinem vitiorum et vir 68 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

tutum reduxit ad duo: unum quidem quod est virtutis, alterum autem quod est vitii; et hoc est duo, abundantia scilicet, et defectus. Sed iste Alcmaeon non posuit contrarietates determinatas et puras secundum naturam, sed quascumque fortuna et casu contingentes et non puras secundum naturam, sicut album et nigrum, dulce et am arum, bonum et malum, magnum et parvum, et sic de aliis quae casu contingunt: haec enim contraria posuit iste de cseteris contrariis indeterminate: et ideo quasdam 1 aliquando dixit esse principia, aliquando principiata: et Pythagorici vero denuntiant et quot et quas contrarietates dicunt esse principia. Ex his igitur ambobus Philosophis tantum estaccipiendum, quod contraria sunt existentium principia, et hoc non potuit accipi ab aliis qui generationcm negabant, et unum solum principium esse dicebant: aut si dicebant plura esse principia, non dicebant agere et pati. Sed congregatione et segregatione fieri generationem et corruptionem per litem et amicitiam, quae vere non sunt contraria, eo quod non agunt et patiuntur ab invicem. Item accipitur ab istis quae sunt illa quae dicunt esse principia et contraria. Sed quomodo hoc convenit ducere ad causas a nobis superius per quatuor causas, non satis plane est articulatum sive distinctum ab istis Philosophis. Videntur tamen haec ordinare elementa sicut in specie causalitatis et materiae. Dicunt enim constitui et plantari substantiam eorum quae sunt ex his, sicut ex eis quae sunt sicut materia: plantari enim dicunt generabilia, et ingenerabilium dicunt substantiam esse ex istis. Ex quo autem res sunt vel hunt, et est in eis manens, est materia. Suflicit igitur quantum ad praesentem spectat intentionem Antiquorum et de principiis intentionem speculari ex his quae dicta sunt a nobis. i Scilicet contrarietates. CAPUT VI. De tribus positionibus in naturalibus, quae omnes in hoc conveniunt quod unum dicunt omne esse quod est, et sunt Parmenidis et Melissi. Sunt autem quidam Philosophorum, in Phiu, . v • i' .... .. pho vbi.u qui de omnis entis prmcipns enuntiave pra. runt, ac si omnia sint una sola natura et tantum unius naturae. Quia dicunt omnia per naturam esse unum et idem, et totam pluralitatem quae est in rebus, non esse nisi per accidens: sed non omnes illi qui hoc dicunt, dicunt illud uno modo, sed in tres opiniones distribuuntur, sicut patebit in sequentibus. In hoc tamen conveniunt omnes, quod non bene dicunt quod dicunt: quia in syllogismis probationum quos adducunt, peccant, et in materia falsas propositiones ponendo, et in forma syllogismi, quia non syllogizant bene, sicut ostendimus in primo Physicorum, nec oportet hic repetere 2. Conveniunt iterum in hoc quod dicunt quod non est secundum naturam dictum, quia motum et principium motus auferunt: et ideo naturalis Philosophus non habet disputare cum eis. Omnes isti convenerunt in hoc quod illud unum quod dicunt esse, sit immobile. Igitur cum in praesenti quaeramus causas naturales quae determinatae sunt a nobis in Physicis, nullatenus convenit ut habeatur sermo de istis quoad praesentem causarum perscrutationem, in qua per habita quaerimus numerum causarum naturalium. Isti enim non loquuntur ut quidam Philosophorum, qui naturaliter loquentes, ipsum ens unum esse sicut aquam, vel aerem, vel ignem, et non omnino 2 I Physic, tex. et com. 10 et infra. LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. IV 69

niiforebant motum, sed omnia generant i«x uno per motum quasi ex una materia omnia ex uno esse dicentes: sed isti dicunt alio modo omnia esse unum. Illi iNinique qui physice loquuntur, illi uno quod dicunt esse ex quo omnia sunt, ntolum apponunt, dicentes omne quod est, generari quocumque modo generationis: sed isti non physice loquentes, dicunt unum quidem omnia esse, et dicunt illud esse immobile, et secundum tnutum quod auferunt motum, istius npeculationis sive inquisitionis in qua sumus, ens in quantum est inquirentes, est proprium de eis disputare et non philonophiae naturalis. Et haec omnia determinata sunt in primo Physicorum, unde cum ibi disputavimus de istis, diximus nos facere inducendo Philosophum primum: quia ex principiis naturae non potuimus habere viam contra ipsos. Haec autem in altiori existentes inquisitione, quamvis de re naturali quaeratur, oportet nos latius de his interius considerando, perquirere eorum positiones, et rationes eorum quibus ponunt quod ponunt, et in quo conveniunt, et in quo differunt, ut videamus quid philosophiae dicta eorum contineant. Parmenides dicit omnia esse unum, et videtur tangere quod omnia sunt unum ratione formae et speciei quae est rerum quidditas. Melissus vero ipsum quod est omne, dicit unum et idem esse secundum materiam: et ideo Melissus dicit omnia esse unum finitum et immobile. Parmenides autem omnia dicit unum esse infilurn et immobile. Xenophanes vero qui primus fuit inter hos tres, eo quod Parmenides fuisse dicitur eius discipulus, dicit quidem omnia esse unum, sed nihil ex plana! de altera istarum naturarum, ulrum scilicet sintunum per formam, vel unum per materiam: et ideo Xenophanes neutrum istorum visus est attingere: sed respiciens ad totum ccelum cum omnibus coordinatis sibi, dicit hoc unum totum esse quod est Deus, et Deum dicit esse omnia. Sicut igitur diximus in praehabitis, hi praetermittendi sunt quoad praesentem de physicis causis quaestionem. Duo quidem omnino, scilicet Melissus et Xenophanes, quasi parum rudiores et agrestiores, in schola non connutriti: eo quod dicunt ipsum unum quod est omnia, esse infinitum et immobile. Parmenides autem curialior esse dicitur, quia motum aliquem dat entibus, sed absolute substantialem aufert generationem: et ideo Parmenides visus est dicere quod dicit, melius videns quid dicere congruit. Arguit sic Parmenides: quodcumque praeter ens est, de omnibus nihil est omnino: quia ens non distinguitur ab aliquo entium: ergo ens omne est una et eadem natura entis indistincta ab aliquo entium; et sic Parmenides nihil dignatur esse praeter ens. Non ens igitur quod est praeter ens solum, nihil dignatur penitus esse. Si ergo aliquid sit illud, non est aliquid praeter ens. Quod autem non est aliquid praeter ens, est ens solum. Ergo omne quod aliquid est, ens solum est, et unicum ens: igitur omne quod est aliquid, est unum solum ens: sed omne quod est, aliquid est: ergo omne quod est, unum solum ens est. De his autem manifestius dixlmus in Physicis, in libro primo: sic autem omnia unum solum ens esse dicens, ab ipso sensu coactus sequi ea quae apparent in sensu, dixit omnia esse unum secundum rationem et quid est et formam, plura vero per accidens in formis sensibilibus esse suscepit, et ibi accidentalem motum esse non negavit. Et ideo postquam unum omnia esse dixit in substantia et esse, rursus in sensibilibus duo ponit esse principia, calidum et frigidum, ut terrain et ignem dicens esse principia. Ex his autem quod principium est secundum proprietatem entis, est calidum, quia motum habet a centro: frigidum autem eo quod privat motum, et constringitur ad centrum, ordinat principium esse per modum non entis. Hae igitur sunt horum trium Philosophorum positiones et in quo 70 D. ALB. MAG. ORD. PILED. conveiiiunt, et in quo differunt dictum est. CAPUT VII. Et est digressio declarans rationem Xenophanis, qua omnia dicit esse unum Deum. Rursus autem istorum scriitabimur propositiones, ponentes rationes et delectus eorum, et ponemus primo positionem Xenophanis, qui non distinguens de materia et forma dixit omnia esse Deum. Innitebatur autem iste quatuor propositionibus, quarum una est, quod queecumque distinctum esse liabent sub uno communi intellectual! alicuius naturae, per divisionem differentiaruni oppositarum exeunt ab illo communi intellects naturae illius. Secunda est, quod omne quod distinctum esse habet sub uno sibi communi et aliis, est compositum ex alia natura communi et differentia continence ipsum in actu. Tertia est, quod idem est a quo non differt differentia. Quarta est, quod simplex omnino nullam habet differentiam secundunl inesse distinctum distinguentem. Has propositiones colliguntur ex libro Alexandri Graeci cuiusdam Peripatetic^ qui opinionem istius Xenophanis post eum suscepit. Accipiamus igitur primo propositionem per se notam, quod omne quod praedicatur de pluribus, et non conversing de illis praedicatur, et non accidentaliter illis est conveniens, est una natura quaedam quae est substantialiter in omnibus illis: ens enim praedicatur de Deo, vol, et materia prima, non conversing et non accidentaliter conveniens illis: igitur est una natura quaedam quae substantialiter est in omnibus illis. Nec potest dici quod intellectus entis est intellectus principii et non generis, quia de hoc quoad propositum coneludendum nulla est penitus differentia. Modi enim entis quibus dicitur per prius et posterius, non sunt de substantia et substantia, sed de substantia et accidente. Quod si etiam per prius et posterius diceretur, adhuc esset aliquo inodo communis intellectus entis de ipsis de quibus dicitur, et non haberet aliquod ens determinationem ad hoc ens ab ipso intellectu entis: quia aliter idem esset principium convenientiae multorum ad invicem, et principium differentiae eorumdeni ad invicem, quod est impossibile. Redit ergo, quod ens primum de ilatura divina et materia et iiiente sit una natura communis in illis. Accipio ergo quartam superius positam propositionem, quod simplex non habet diffefentiam, et procedo sic: materia prima est quae non habet aliquam differentiam, eo quod omnis differentia est a forma: et prima materia est ante omnem formam: quia alitef non esset in potentia ad omnem formam: ergo non habet aliquam sub entis intellectu differentiam: igituf ipsa nihil addit super ens. Eodem modo Deus, qui causa prima est, simplex est, et nullam super entis intellectum addit differentiam. Eodem modo vouc sive mens nihil addit, secundum quod mens dicit ipsaim primam et simplicem naturam naturae incorporeae, non contractam ad aliquam naturam ccelestem, vel animae, vel alicuius alterius. Revocemus igitur ad memoriam tertio superius positam propositionem, quod idem est a quo non differt differentia. Et concludemus quod Deus, vouc, et materia prima sunt idem et unum ens penitus: eo quod quaecumque entia sunt, et nullam sub ente participant differentiam, eadem sunt: Deus autem, vouc, et materia entia sunt, et sub ente nullam entis differcntiam participant: ergo Deus et vous et materia sunt eadem. Si autem daretur quod aliquam sub ente differentiam participant, vol modum differentiae, cum illae ad ens quod est in eis se habeant ex LIBER I METAPMYSICORUM, TRACT. IV 71

udditione, sequeretuf qiiod essent com|M»sila: et hoc esset contra rationem priini: quia principium non potest esse compositum: eo quod omne compositum Huis componentibus debet esse suum tanquam principiis. Sunt autem ista prima in omni natura, Deus, vouc, et materia. Sequitur igitur quod ista sunt eadem in naiura et esse. Ulterius autem probat Xenophanes ex his omnia esse substantialiter unum, supiioncns tres propositions, quarum una est, qtiod de consequentibus esse, nihil est substantia rei. SecUnda est, quod differentiae accidentales non variant subHiantiam. Tertia est, quod consequentia esse sunt accidentia. Et inde processit sic: quaecumque sunt post prima de essentia rei existentia, sunt esse substantias consequentia. Omnia autem quae sunt, sunt post prima superius inducta, ipiai sunt rerum substantia. Ergo omnia quae sunt, sunt esse substantiae consequentia. Non enim posset poni forma, quae est substantia, praecedere materiam, nisi poneretur esse lumen Dei vel voi> sive iutelligentiae: haec autem sunt eadem ipsi matoriae: ergo ut lumen illorum non pnecedit esse substantiae ipsa forma: omnia, igitur substantiae esse sunt consequentia: ergo per primam propositiouem sunt Illa non substantiae: ergo sunt accidentia si aliquid sunt, sicut dicit terlio supposita propositio: ergo non dislinguit in esse substantial!, sicut dicit propositio secundo supposita. Ex hoc igilur concluditur: quaecumque in esse Huhstantiali indifferentia sunt, substaniiuliter eadem sunt: ergo omnia quae sunt, substantialiter et in esse substaniiali eadem sunt. Amplius propositions ab omnibus IMiilosophis siippositae sunt quatuor de rsso divino, quarum una est illud esse pcrpetuum et aeternum, quod idem subHlanlialiter manet ante omnem et post nmiicm mutationem. Secunda est illud I'HHC divinum, quod per seipsum largitur 1 VI Physic, tex. et com 32. omnibus quod sunt. Tertia divinum ubique et semper esse. Quarta est divinum ad sui substantiam nullo indigens. Ex his igitur sic procedebat: materia est quae ante omnem et post omnem mutationem, et in omni mutatione manet eadem, eo quod incorruptibilis et ingenita, et per eamdem rationem immobilis: quoniam si moveretur ad esse materiae, tunc motui in esse materiae et subiect! non subiiceretur, quod est falsum: igitur ipsa est immobilis et aeterna. Adhuc ipsa sola est, quae de seipsa largitur ommibus haec quae sunt: quia ipsa praestat omnibus subsistere et substare per seipsa: quod non facit forma, etiamsi forma esse poneretur, eo quod forma non est fiindamentum substans et subsistens, sed potius si esset, inesset fundata et inhaerens. Similiter ipsa est in omnibus ubi* que et semper: quoniam in secundo huius scientiae habebitur, quod quando aliquid unum est in multis, per unam rationem Hiis existens, oportet quod illud sit primo in aliquo uno, quod est causa omnium illorum: sustinere autem et fundare in se formas et suscipere eas* est in omnibus quae sunt hoc aliquid: ergo est in eis gratia primi fundantis et suscipientis et sustinentis: hoc autem est materia: ergo materia est ubique, ut habitum est superius, quod ipsa est semper. Similiter materia ad sui esse nullo penitus indiget: quoiiiam si aliquo indigeret, iam non esset prima. Congregabat igitur Xenophanes omnia haec in materia prima, esse divinum, esse perpetuum immobile, omnibus dans moveri in ipso* omnibus per seipsum esse largiens* ubique et semper esse, et nullo ad sui esse indigere: et cottcludebat quod materia prima sit Deus* Amplius hyle secundum se accepta est impartibilis et impassibilis: ergo et im* mobilis: quia non patitur aliquid nisi moveatur, et non movetur nisi sit divisibile, sicut in VI Physimrum probatum est *. Quod igitur mobilis efficitur hyle, 72 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

hoc est a corporeitate quae advenit ei. Corporeitas autem adveniens ei, est accidens ipsius. Ergo motus accidit ei per actus ipsius: et similiter passio et omnis diversitas corporum et motuum et passionum est ex hoc quod advenit ex corporeitate et contrarietate: ergo una hyle est in omnibus illis indivisibilis et immobilis et impassibilis: multa autem corpora mota et multa patientia: ergo omnis diversitas est ab accidentibus et proprietatibus advenientibus: et nihil diversitatis est a substantia ex parte materiae, sicut dicit Xenophanes. Omnino autem eodem modo se habet vouc ad animam et animae differentias, quo se habet hyle ad corpus et corporis differentias: quoniam vou? in eo quod huiusmodi, non comprehendit formas corporum. nisi per aliquid adveniens ei quod facit ipsam vouv proportionalem corpori: et tunc efflcitur imaginans et sentiens et patiens a sensibus et motibus a sensu factis. Sicut ergo hyle non distinguitur a diversitatibus corporum,eo quod sunt post ipsam: ita vou? non distinguitur a diversitatibus animarum, eo quod sunt post ipsam: et sic erit una hyle omnium corporum, et una vouc omnium animarum. Quaecumque autem non diflerunt, danda sunt eadem: impartibile autem immobile et impassibile non differunt in vol et hyle, eo quod utrique advenit partitio et mobilitas et passio ex posterius adveniente corporeitate et contrarietate, in se autem sunt uno et eodem modo impartibilia et immobilia et impassibilia: ergo nulla differentia differunt youc et hyle: ergo eadem sunt per omnia. Eodem autem modo conclusit haec ambo esse Deum: et sic intulit Deum esse omnia, et fieri Deum corporalem ex posterius adveniente corporeitate,et sensibilem ex posterius advenientibus formis sensibilius. Hoc autem alii quidam imitati sunt templorum facientes inscriptiones: circa idola enim Palladis inscrip tum fertur fuisse, quod Pallas est quidquid est, et quidquid erat, et quidquid erit, et quidquid vides, cuius peplum nullus unquam sapientium revelarepotuit. Et haec opinio placuit Alexandre Peripatetico: et aliquid eius quantum scivit?David de Dinando ascivit, sed perfecte et profunde non intellexit. Hoc autem quod hic inductum est de eo, sufficit ad hoc quod sciantur rationes Xenophanis, quae cum in hunc produxerunt errorem, quod ad totum respiciens ipsum dixit esse Deum. Ccelum autem vocavit omnia mundi simplicia corpora, dicens Deum corporeitate distinctum sine passionum diffcrentiis esse coelum. Goelum autem sive corporeitatem assumptis passionum differentiis fieri elementum: et sic omnia substantialiter esse Deum. CAPUT VIII. Et est digressio declarans improbationes et solutiones ratiomim ipsius Xenophanis. Ne autem in errore isto cuiusque remaneat intellectus, licet nobis non sit hic contra istas positiones disputare, tamen ad faciliorem doctrinam ista improbabimus hic, et vias solvendi demonstrabimus, et tunc ad Melissi procedemus positionem. Dico igitur, sicut probavimus in II Physicorum *, quod movens et materia nunquam sunt res una: et sicut patet per antcdicta, si res movens et materia essent res una per substantiam, sequeretur quod contradictoria essent simul vera: Deus autem est movens prinium, et materia prima est motum primum: et sic illa duo nunquam possunt esse res una. Quod autem Deus sit causa 1 II Physic, tex. et com. 70. LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. IV 73

prima et movens primum, et sic causans |M»r suam essentialem scientiam, probaliiltir a nobis in undecimo huius scientiae lihro. Amplius probatum est in VIII Phy~ simrum *, quod primus motor nec potest enno fmitus, nec infinitus per quantitatem vi»I virtutem corpoream, neque divisibilis: sed oportet ipsum esse indivisibilem et impartibilem, nullam penitus potenIem habere magnitudinem. Si autem esmt idem cum materia, posset esse in maiori maior, et in minori minor, et esset ilivisibilis. Potentia igitur non potest esse idem cum materia. Adhuc primum regit (»mnes res praeter quod commisceatur cum eis: materia autem in nulla rerum est nisi per unionem et mixtionem substantias et virtutis: igitur Deus nullateuus potest esse materia prima. Eodem autem modo probatur omnino in minori inundo, quod vouc, Deus et mens et materia et hyle non sunt idem: et hoc satis patet per ea quae scripsimus in nostra epistola de natura animae et contemplalione et immortalitate eius: et ideo ista relinquantur: agrestes enim et rudes Hunt in philosophia qui his ad consenliendum moventur. Ad propositiones ergo quas in prima nua disputatione supponit Xenophanes, dicendum ad primam, quod illa proposilio quam inducit, quod quaecumque disli actum esse habent sub uno communi iutellectu alicuius naturae, per divisionem oppositarum differentiarum exeunt ab illo, falsa est, nisi intelligatur de sola generis communitate: quoniam multa individua distinctum esse habent sub uno rommuni intellectu naturae communis, qu.'io est essentialis similitudo ipsorum, et lolum esse ipsorum, et per divisionem lumen oppositarum differentiarum non exeunt ab illo, sed potius per divisionem niateriae. Si autem accipiatur de intelleelu entis qui est ante omne genus, tunc iMiinino seipsum non intelligit Xenophaues: falsum enim est quod notio entis sit intellectus communis his de quibus praedicatur ens, ita quod ipsa per oppositas differentias exeant ab ente: sed natura entis simpliciter est unum, et alia omnia sunt modi illius unius, quod vere est ens, sicut ens est substantia, et omnis varietas accidentium est secundum diversos modos esse substantiae: licet enim ipsa substantia sit ens vere unum, esse tamen eius non est unum et idem secundum quod est materia vel disposita qualitas, vel relata, vel agens, vel patiens, et sic de aliis: et sic accidentium varietates sunt non essentia, sed entis esse quod est substantia. Quod autem ulterius ex ista procedit, et dicit quod ens dictum de substantiis diversis, non dicatur per prius etposterius, iterum est falsum: quia ens per prius est actus, et ens per posterius est potentia, et ens simpliciter est substantia quae est hoc aliquid. Adhuc autem alio modo falsum est, quod ens sit commune sive per modum principii sive Deo sive causae primae et suo causato, ita quod sit aliquid quocumque modo in utroque: quia secundum hoc aliquid esset commune causae primae et suo causato: et sic causa prima esset composita ex illo communi et quodam alio: et tunc non esset prima causa. Ens autem scimus esse causatum primum causae primae: et sic non est commune causae et causato: sed potius ante omnem entis divisionem est haec divisio, ens a seipso et ens ab alio: et ens quod ibi dividitur, est ens simpliciter, et potius entitatis eius quod non est ab alio et ens eius quod est ab alio, non est sub illa, sed potius vestigium illius et resultatio quaedam et imitatio et non pars illius tanquam communis natura quae sit in ente a seipso et in ente ab alio: et patet ideo, quod nihil valet processus quo procedit ex illa propositione. Similiter secunda propositio quam ponit, quod id quod distinctum esse habet sub una natura communi sibi et aliis, est compositum ex » VIII Physic, tex. et com. 78 et 79. 74 D. ALB. MAG. ORl). PILED.

illa natura et differentia constituente, falsa est, nisi intelligatur de generis distinctione vel speciei: quoniam illa differentia distinctum habet esse sub una natura communi sibi et aliis, iti qua est potestate, et tamen non est composita ex illa natura et differentia constittiente, sed est simplex: et similiter omnia prima seipsis differunt et distinguuntur, et ex hoc nullam penittis probantur habere compositionem, sicut Deus, vooc, et materia sive hyle. Tertia autem simplex est vera, sed maxima differentia differunt quae seipsis differunt et aliis differre sua differentia tribuunt, sicut homo et asinus seipsis non differunt, sed eis suae differentiae, quae sunt rationale et irrationale, differre tribuunt. Differentiae autem differunt seipsis: quia aliter differentiae esset differentia, et abiret in infinitum. Quarta autem falsa est, nisi fieret vis in habere differentiam: eo quod habens et habitum sunt diversa: tunc enim verum est quod habens differentias sit compositum* Si autem in hoc non fiat vis, tunc falsum est: quia id quod est in fine simplicitatis, est quidquid habet, tamen multas habet differentias. Ex his igitur satis patet solutio primae suae disputationis. Patet etiam quod est agrestis et sine disciplina. Adhuc autem, quod in secunda disputatione dicitur, quatuor esse de esse divino, sine intellectu omnino est dictum. Omnibus enim parum scientibus patet, quod natura supponitur omni mutationi, et relinquilur post omnem mutationem sicut subiectum omnis mutationis: Deus autem et vouc nullius penitus sunt vel esse possunt mutationis subiecta; et quod ex ista ulterius assumit non esse mutationem ad hyle, illud verum est quod hyle est quod mutatur ad formam: et ideo licet non sit mutatio ad hyle, tamen immutabilis non est hyle ipsa. Deus autem et vou? nec mutantur nec ad ipsa potest esse mutatio aliqua: et cum aeternum sit immutabile, patet quod hyle non est aeterna, sed in temporalibus omnibus magis temporalis et prope nihil existens. Secunda autem qua dicit, quod divinum est per seipsum largumet largiens omnibus de seipso, hoc omnino verum est: quia hoc est dives in se et in aliis. Et cum largitur esse secundum actum, largitur et bonitates quae sunt ab ipso et lumine divitiarum suarum. Materia autem sive hyle pauperrima est omnino, nihil de esse largiens, cum totum esse sit effectus formae, et avara est suscipiens, et turpis omnibus indigens. Et quod ulterius inducit, eam omnibus dare quod sunt, omnino falsum est: quia hoc dat forma per hoc quod est aliquid de esse divino: fundamentum tamen est in quo recipitur et fundatur esse, et contrahitur ad hoc quod sit esse huius secundum quod hoc est, et hoc est paupertatis et particularitatis ipsius. Similiter verum est hoc, quod divinum est ubique et semper: sed hoc nullo modo convenit materiae, quae per partes est, et non ubique tota, hoc est, ita quod pars eius una est hic et alia pars alibi: propter quod etiam in poeticis Atlas vocatur, qui ubique est et semper: ubique quidem, quia per partium distensionem: semper autem per successionem formarum, in qua successione manet hyle et subiection unum et idem. Deus autem ubique est per rationem suae simplicitatis, non divisus per partes, sed semper est non ut subiectum omnium quae succedunt ibi formarum: sed extra tempus excellens et mensurans et regens omnia, nulli divino permixtus est ex omnibus. Quarta autem propositio, quod divinum nullo indigens ad esse suum, omnino vera est de Deo, et de materia omnino falsa: quia licet nullo indigeat ut materia, tamen omnibus indiget ad esse perfectum. Adhuc enim nihil omnium est quod ita et tot et tantis indigeat sicut ipsa: et quod ad esse materiae nullo indiget, hoc ideo est, quia hoc est primum in ratione subiect!: et si ad hoc alio indigeret, oporteret quod hoc esset subiectum prius primo, et abiret hoc in infinitum: et in LIBER I METAPHYSlCORUM, TRACT. IV 75

(inHum abhorret intelleetus omnis. Patet igitur, quod haec disciplina etiam praeter oiiincm rationem ficta est. Quod autem tertio adducit, quod hyle secundum se est impartibilis et immobile et impassibilis, et quod hyle accepta corporeitate efficitur divisibilis et mobilis, et accepta eontrarietate efficitur pasHIhills et sensibilis: et quod vouc similiter se habet ad acceptionem sensus et imaginationis, et Deus similiter ad indumentum quantitatis ccelorum. et elementi, multum est irrationabile et totum penitus impossibile et abominabile. Dicere enim hylc esse indivisibilium, etiam quando est secundum se accepta, est penitus falsum. Tunc enim est divisibilis in potentia, non actu. Unde hoc non fuit dictum alicuius sapientis scientis philosophiam. Similiter dicere quod per contrarietatem ttssumptarn sit mobilis, omnino falsum est, et a nobis improbatum est in Physicis: secundum hoc enim maneret corpora i las uria numerd in totd et omni motu et rnutatione, sicut subiectum motus et mutationis manet unum numero: et secundum hoc corpus naturale coristitueretur dimensionibuS quantitatum: et maIhematica secundum esse accepta erunt principia physicorum, quae ambo sunt nbsurda apud omnes qui aliquid noverttul de peritia Peripateticorum: ideo in Wii/sicis determinavimus corpus physiI'Uin ab aptitudine mensurationis trium (linmetrorum constitui, et non ab actuali nicnsuratione quantitatis mathematics HiM'undum esse acceptae: haec enim aptiIIMIO subiecti et materiae, quod unum numero manet in toto motu et mutatione, f*ll«!« ^ «,II,110C habet mobilitatem. Receptibili| *wi** |n(|.m autem formae habet ante hanc a WmZ H<,Mmn: e^ s* passibilitas dicitur recepti»„.,«*>,■.%„ diiiiaa, tunc passibilitatem habet a seipsa hyle.' Si autem passio est a contrario, him*. passibilitatem habet a contrariorum Hiisceptibilitate, et passionem ipsam haln*t a contrariis susceptis et secundum itt'lum agentibus: quia haec passio magis faHu abiicit a substantia, et non fit nisi agentibus ad Invicem contrariis, et mutuo se abiicientibus a subiecto. Nouc autem non sic se habet ad imaginationem: quia cum vou? in anima hominis habet imaginationem, habet illam ex potentia organica, cuius organum non recipit nisi figuras corporum; et haec potentia fluit ab animae substantia secundum quod ipsa est endelechia corporis organici physici habentis potentiam ad vitae opera: et non est ex hoc, quod ipsa anima per hoc efficiatur, quod formam assumat corpoream, sicut iste fatuus dicit, et eum Alexander secutus est. Et fuit hoc principium haeresis cuiusdam Tertulli Graeci opinantis animam habere effigiem membrorum. Si enim sic dimensiones corporum accipit sicut hyle, eo quod idem est vouc et hyle, ut isti dicunt, oportebitquod sicut hyle corporeitate vestita et contrarietate disposita, nullum prorsus actum habet extra corporis et contrarietatis permissionem, ita vouc induta forma animae quae est dimensiones, ut iste dicit, nullam habeat operationem separatam a corporis mensuratione et similitudine: et sic nulla esset in nobis operatic intellectus omnino: quod experimenta docent esse falsum. Isti concedunt hoc adducentes Nota quando intellec pro se quod dicit Aristoteles, quod no tus noster • ti. , ■ coniungitur ster intellectus est cum contmuo et tern continuo et pore. Sed iam in praehabitis ostendimus, quod licet sit cum continuo et tempore in prima intelligibilis acceptione, tamen apud se invenit sine continuo et tempore intelligibile quod est ipsa rei Veritas et quidditas: et tunc omnino est sine cdntinuo et tempore. Deus autem sine syllogismo inducitur sic se habere ad caelum et ad munduHL, et ideo esse vouv et hyle: et secundum hoc nec divinus intellectus esset etiam sine continuo et tempore, quinimo hyle: et secundum hoc in omnibus rebus esset intellectus apud se, et cum continuo et tempore inteliigeret in omnibus, et secundum hoc secundum prudentiam dictus intellectus esset in omnibus: et si dicat iste, sicut dicit Deniocritus, quod hoc verum est, 76 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

sed in quibusdam obruitur corporeitate, quod ad iudicium de rebus et conceptionem et notionem venire non potest, illud% est absurdum: quia propter formam est materia: et ideo secundum potestates formae aptatur materia. Si igitur hyle potestates has habet in omnibus, aptabitur ei organum potestati suae ad operationes congruum. Loqui autem diu de abusionibus istorum virorum frivolum est: ex dictis enim satis intelligitur istos in philosophia agrestes esse et rusticos, et naturales eorum positiones nullo modo existere. CAPUT IX. Et est digressio declarans opiniones et rationes, et soluiiones rationum Melissi. Melissus autem positionis huius susceptor, articulavit eam: eo quod Xenophanes non distinxit aliquid, sed omnia dixit esse Deum. Melissus autem omnia dixit esse unum in materia, persuasus rationibus tribus, quas ex propositionibus quatuor assumpsit, quas putabat esse veras. Una autem et prima suarum propositionum est, ante principium materiam nihil esse omnino de rebus naturaliter et substantialiter existentibus. Secunda est, formam vel aliquid aliud non causare et agere, nisi actu sit et substantificata. Tertia est, formam non substantificari ad hoc quod actu sit et agat nisi per materiam. Quarta est, consequentia non esse substantias rerum, sed esse accidentia quae substantiam nec distinguunt nec in numero ponunt. Ex his igitur sic processit: principium est rerum omnium, ante quod nihil est de esse rerum, et ex ipsa est esse totum: ergo materia est solum rerum principium. Si enim detur forma esse ante materiam, tunc non est actu, neque agit, nisi substantificata et fundata per materiam. Igitur oportebit quod materia fundans formam sit ante primam materiam, quod est absurdum. Si autem sit non fundata forma, hoc est contra tertiam propositionem: et tunc quaeratur in quo sit vel quale esse habeat ? et si dicatur quod est in intellectu agentis, cum igitur hoc quod intellectu est, sit secundum quid et non simpliciter, erit actu agens id quod tantum est secundum quid: et hoc est contra propositionem secundam. Ex his igitur relinquitur formas omnes accipere esse ex hoc quod fundantur in materia, et sic esse materiae consequuntur, et tunc nihil secundum substantiam diversificant, sicut dicit propositio quarta. Amplius iste Melissus dixit esse accidens id quod nihil addit de substantialitate formarum, aut nullum aliquid addit substantialitati materiae: eo quod suam substantialitatem nec acquirit per formam advenientem, nec amittit eam ea recedente: et sic forma de substantialitate nihil existens, materiam non diversificat, neque numerat, nisi per accidens. Tertio autem induxit id, quod omnis forma qualitas quaedam est, et in quale praedicatur. Quod autem qualitas est, substantiam non diversificat: eo quod multae qualitates sunt in uno et eodem et propriae et communes. Et ex his dicebat materiam solam esse rerum substantiam: et quia formis non dividilur nisi per accidens, ideo dixit omnia esse substantialiter unum et idem: et cum ex se sit infinita materia, et non possit per formam distingui, dixit eam esse infmitam: et cum infinitum non habeat quo moveatur, dixit illud unum esse infinitum et immobile. Haec autem nihil habent veritatis: licet enim in ordine materiae nihil sit ante materiam, et ideo sit ipsa materiale principium, tamen simpliciter forma est ante materiam tempore, et ratione, et substantia. Ipsa enim efficiens per se forma est omnium, non quidem appropriata LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. IV 77 omnibus et incorporata, sed praehabens in se omnia formata et omnia faciens ea, sicut principium non coessentiale, sed immediatum in omnibus per substantiam suam agens. Et hoc quidem exemplum est in microcosmo in quo una numero anima in semine ut artifex existens, et non ut perfectio formalis ipsius, non per accidens, vel per aliud, sed per se et immediate agit formam capitis, cordis, et hepatis, et carnis, et ossis, et nervi, et aliorum omnium per hoc quod est forma talis corporis: et hoc modo ut artifex talis per seipsum, non per accidens, vel per aliud agit materiam ad formas, et est ante eam duratione et ratione et substantia. Quod autem forma non sit actu nisi fundata et substantificata in materia, penitus est falsum: quia sic materia conferret esse formae, quod falsum est: quia e converso forma dat esse materiae: forma enim est quasi foris manens dicta: et quanto plus manet foras materiam substantia et esse et operatione, veriushabet nomen formae: et ideo intellectus verius est forma quam sensus, et intelligentia verius est forma quam anima, et Deus maxime est forma omnia for mans. Illae autem formae quae in materia sunt, imagines vocantur: eo quod sunt formarum verarum resultationes et imitationes quantum permittunt materiae, ut dicit Plato. Ex hoc autem patet non esse verum dictum Melissi. Licet autem forma nihil conferat materiae de esse materiae, eo quod esse materiae habeat materia a seipsa, tamen composito sola confert esse forma, et materia suscipit illud, et distinguitur et numeratur ex ipso. Nec sequitur si in quale praedicatur, quod sit accidentalis qualitas, quia est qualitas essentialis, quae est conferens esse: et hoc ignoravit Melissus: tamen forma non praedicatur per hoc quod est causa rei, sed per hoc quod est esse rei: sed de hoc modo disputandi non est locus. Sic igitur finita materia per formam nec una manet, nec infinita: quoniam quaecumque pars eius clauditur inter fines unius formae, dividi tur ab altera et numeratur cum illa et finitur: et ideo nec unum ens, neque infinitum: sed quia quod in ipso fuit in potentia ad esse, est etiam in potentia ad non esse, habet quo et ad quod moveatur: et ideo non est unum omnia infinitum et immobile, sicut dixit Melissus. Agrestis enim et iste est et rusticus in physicis, non civiliter dispositus, sicut et doctor suus Xenophanes: et ideo sermones istorum relinquuntur: quia sufficit id quod dictum est in contradictione positionis istorum. Diximus tamen in Physicis quaedam de ista positione, quae si addantur ad ea quae hic dicta sunt, magis erit sufficiens contradictum. CAPUT X. Et est digressio declarans positionem Parmenidis et rationes eius, et in quo peccavit. Parmenides autem ambobus his rationabilius dixit: omnia enim dixit unum esse secundum formam et rationem: et fundatur dictum suum super sex propositiones, quarum prima est, primam formam omnium esse lumen causae primae. Secunda est, omne quod agit ad inductionem formae primae, informatum esse virtute luminis, et ideo omnes secundas causas agere secundum formam primse causae. Tertia, nihil esse in actu nisi quod a lumine primae causae in esse constituitur. Quarta est, lumen illud causae primae per secundam non multiplicari, sed potius secunda per ipsam uniri. Quinta est, lumen illud praehabere virtute omne quod est et fit simpliciter, et in se continere omnia. Sexta et ultima est, quod quidquid praeter illud est quod vere est et unum et simplex est, non esse sive nihil penitus esse. Prima autem istarum 78 B. ALB. MAG. OBB. PIMED.

proppsitionuni constat per hoc, quod omnis causaruro multiplicitas quae in eodem genere est.causae, rpduciitur ad aliquam unain primam in eodern genera In quo stat, et quod est prima causa: quia aliter in causis iretur in infinitum. Nullo. autem formalis causa accipi ppfest ante causaiitaiem largissimi. Cuni ppigi quaelibet intelligeutia sit plena formic constat primam causaip. cuius iuineu iiifluit opauibus intelligentiisi lumen universalis ter foiTOans omne quod est habere. Non enim largitur orouibus uisi per intelligibilie lumeu suum, Secunda autem constat pep hoc, quod causa et secuuda et tertia et deinceps, quod est et quod causa est, habet a causa prima: et hoc non posset esse in ordine causarum formaHum, nisi causa prima informet sequentes lumine suo: et hoc patet, quod hide virtus coeli movens cum virtute elementi et calore complexiones, sic informat virtutem elementi, ut secundum eam agat ad formam substantiae? quam virtus elementi nunquam produceret. Similiter in semine calor animae animalis informans calorem coeli et elementi, sic informat, ut secundum rationem eius fiat actio ad formam yivi et animate et sic est in omnibus videre. In eadem igitur similitudine se hafeebit forma causp prinaae ad omms alias secundas format et tertias et sic deinceps. Et per idem autem manifestatur Veritas propositionis tertm: quoniam ex quo secuudae causae virtuteni causandi esse npn habent a se, sed a lumine super eas a prima causa fluente, lumen causae primae causativum est omnis esse: et sic nihil in esse acta constitnitur nisi a limine causae primae. Quarta autem constat per hoc quod nihil multiplicatur nisi per differentias dividentes ipsum. Secunda autem et omnia sequent!^ non sunt differentiae luminis causae primae, sed sunt post ipsum: et ideo non dividunt ei multiplieant ipsum: et per hoc constat prima pars quartae propositionis. Secunda autem per hoc quod*omne quod est ab uno simplici, unitivum est et col lectivism et cornprehensivum eorurn quae sunt sub ipso: quia ipsum comprehendit oninia illa: et sic constat utraque pars quartae prppositionis. Quinta autem constat per hoc, quod nihil largitur aliquid nisi praehabeat et contineat illud virtute ad minus: quia aliter non posset largiri ipsurU; Sexta et ultima constat per hoc, quod extra yel praeter esse est nihil esse: quia piune quod est, per hoc est quod aliquid esse habet. Constat autem iarn per ante dicta, quod omne essie lumiuis simplicis est causae primae: et sic quod prater illud est, nihil est pninino. Prpce* dit ergo sic: omne esse existentium om? niuui est lurninis causae primae quod est unum in se, nori. multiplicatum per aliquod signorum: ergo ompe esse uuiuscuiusque rei est siuvplex, unde non rnultiplicatum: ornne quod est simplex, unum est non multiplicatum: quia ad multiplicationem esse sequitur multiplicatio eius quod est, quia unuin esse est unius rei substautialiter. Adhuc quod praeter esse est, nihil est: sed quod praeter esse unum simplex est, praeter esse est: ergo quod prater eSse unum simplex est, omnino non est, et nihil est. Haec igitur positio est Parmenidis: et quia omne quod terminatur per formam, finitum est, ideo dixit omnia esse unum finitum: quia vero extra esse nullus motus est, et extra esse est, quod est extra unius simplicis primi esse, ideo dixit unum esse omnia finitum et immobile. Et patet quod hoc quod dixit, non enuntiavit absque physica et magna ratione: peccavit autem in hoc, quod posuit primum per seeunda non multiplicari: cum enim sint secunda subiecta ipsius primi, constat quod prima per esse multiplicantur in ipsis: et sic multa fiunt in genere et specie et numero: et unio qua uniuntur secunda in primis, est unio secundum rationem principii unientis principiata; et haec est unio proportionis sive analogiae, et non unitas secundum esse alicuius substantiae. Attende autem, quod Averroes dicit peccasse Parmenidem in LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. IV 19

hun quod iilud unum quod est omnia, pulabat esse unitatem quae est discrete qunnlitatis prineipium quae est numerus*: fl hoc cgononputp: quiaparum experti in philosophia sciunt hoc unum quod nmvertitur cum ante et in genere, nop ml unum quod principium numeri est, non esse: sed potius ita intelligendum imt, sicut diximus, de positione et peccato ipnius. CAPUT XL (I it id in summa colligitur ex omnibus opinionibus et quwstionibus induetis lam IEpieureorum quam Stoicorum: et hoc est quod non ponit alia praster praedwtas causas, moventeni et effieientem; vel accipiamus iterum illam quae est uride motus a qui? busdaw Epicui^eis posilam esse ui^ain simplicem, sicut ab Hesiodo, qui non poiiit nisi amoriem deorum nmventeriiAb aliis vero eiusdem sectae Philosophis ponentibus eam, duas accipimus duo esse moventia, sicut Empedocle dixit movere litem et amicitiam, Gmnes tam^n Epieiirei alii ab Itaiicis Text, et com. obsmirius Italicis dixeruiit de cau^i^ his, et praeeipue de movente ^ausa. Italici enim Anaxagoras et Bermotimus et Ei?*?? pedpcles fuerunt, et illi distinctly posuerunt aut intelleciuPi ageiitem, ut Anaxagoras et Hermotimus: mi iuo pap* ventia posuerunt, ut Empedocles: et tamen omnes isti, ut diximus, tantum dictis cansis unde sunt, material! scilicet, et unde motus, et haruro alteram? scilicet qua est unde motus, quidam eorum dixerunt esse unum, quidam autem duas. llabitis autem liis ex omnibus dictis Philosophic concedeiitibus idem et sapicntibus per rationem uniuscuiusque positionis suae accipimus ea quae a principio diximus. A primis enim Epicureis Philosophis accipipins quod principium <»xistentiiim et fprmar13.n1 sit corporeum: aqua namque et ignis et bis similia sunt corpora, et talia pro principiis esse poHuerunt, sed differenter: quia a quibusdam eorum aecipimus, quod principium oxistentium et subiectorum sit unum: ah aliis vero accipimus quod sintplura, nod tamen corporea principia, uirisque (amen tam dicentibus quod unum, quam diccntibus quod plura sint corporea prin* cipia, mn ponentibus ea in aliam speciem causalitaiis nisi in speciem materia©. A quifett&dam vero eoramdem Epicureorum ac^ipimus, quod ponunt istam cau~ sum quam diximu^ esse materialem, et cum ea quam Yocamus unde motus, sive 5 Pytliagorici vero a quibus secta ince Text, et com. pit Stoicorum, duo principia dixerunt $ secundum eumdem modum causarum, 1 materialis scilicet et formalis. Quos mo > dos superius inter causas enumeravimus: t sed addiderimt unum in positione sua quod istorum est proprium. Dixerunt enim quod finitum et infinitum et unitas, 1 quae posuerunt esse principia tam exi1 stentium quam factorum, non sunt aliae f quidem naturae corporum quibus ista in3 sint ut passiones subiectis: sicut si dice1 remus quod finitum et infinitum et unum esset ignis finitus vel infinitus vel unus, vel terra finita vel infinita vel una, vel aliud tale corpus: sed ipsum finitum vel infinitum et ipsum unum, quae sunt fini tas vel infinitas et unitas, dixerunt ho t rum esse substantiam de quibus praedie cantur sicut principia de principiatis.

  • Ista positio Commentatoris bene est con Parmenidi koc imponat, non meraini me leU'u 4vic«Wi?n (IV Meitapiiys. Com. lQ).8%4.ubi gisse. P. h

80 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

Horum autem omnium rationem nos superius assignavimus in capitulo ubi Pythagoricorum assignavimus rationes: et ideo numerum dixerunt formalem esse substantiam omnium per modum quem superius declaravimus. Text, et com. De his iaitur causis secundum hunc 4. ° quem diximus modum, enuntiaverunt. Inceperunt autem isti Pythagorici unum dicere et diffinire de ipso quid est, sive rerum quidditatem: sed valde simpliciter et sine arte tractaverunt superficialiter, et non per substantialia res diffinierunt: et cum primum inest hoc quod dicitur rei terminus, hoc putaverunt esse substantiam rei sive quidditatem. Dicentes enim formam non esse principium in eo quod forma est, sed in eo quod est unitas: et materiam non esse principium in eo quod materia, sed in eo quod duo: dixerunt per prius convenire terminum esse unitati et binario quam formae et materiae: et ideo numerum substantialem terminum et principium dixerunt esse omnium tam existentium quam factorum. Et hoc est simile, ac si aliquis dicat quod idem est dupla res et dualitas sive binarius, et quod esse omnis dupli est esse binarii: eo quod primo binario contingit esse duplum ad unum. Sed fortasse hoc non semper est verum: si enim in discretis accipiatur, est verum: sed in aliis contingit quod idem non est esse dupli quod binarii: quia uni et eidem rei accidit aliquando aliqua duplicitas potentiae et actus vel alterius, cuius tamcn esse non est esse binarii et discreti: et si detur oppositum, sequitur quod mult a erunt unum solum: quia binarius vel ternarius vel alius numerus in multitudine discreta consistens erit una sola res: quia difllnitum terminatum ex actu et potentia ex omnibus diffinientibus est unum solum: et hoc inconveniens sequitur generaliter ad dictum Pythagoricorum, et est inconveniens magnum: quia multa in numero et in discretione consi stent, et simpliciter sunt multa, et nullo modo unum formaliter. Quidditas autem rei simpliciter est unum et non multa, sicut probabitur in septimo libro scientiae huius. De prioribus igitur Philosophis Epicureis et aliis Stoicis sequentibus tot causas quot diximus, est accipere et non plures: et patet quod nullam novam causam addunt superius dictis a nobis. CAPUT XII. De causa positionis Platonis, et modo quo colligit eam ex Heraclito et Soperate Philosophiae et qualiter posuit ideas, et quid ideas esse dixit, et qualiter unarm, et qualiter plures dixit esse ideas. Post omnes autem dictas philosophias Text.rt et diligenter inspectas ipsarum causas in omnibus praehabitis, supervenit Platonis in philosophia negotium sive studium: et in multis quidem sequabatur Pythagoricos, aliqua tamen pauciora habens propria quae invenit praeter Italicorum de physicis philosophiam. Cum enim consuetudo facile inducat ad opinandum, et quod consuetum est, de difficili sit moveri, Plato consuetus audire illud quod conveniens videbatur cuidam Philosopho nomine Cratilo et opinionibus Heracliti Ephesini Philosophi, convenit cum eis in opinionibus quibusdam. Dicebant autem de sensibilibus particularibus nullam posse esse scientiam, eo quod continue defluant et nunquam permaneant in eodem statu. Agentibus enim qualitatibus sensibilibus et patientibus ab invicem, oportere dixerunt fieri abiectionem continuam in subiecto et renovationem; et ideo esse, quod est formae proprietas et effectus, non stat in talibus, sed fluit LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. IV 81

continue, et forma quae inest materiae Himilitcr. Quod autem fluit, non est una forma, sed forma post formam, et semper habet permixtum esse cum non esse, et potentiam cum actu: et ideo cum oiiino nomen imponatur ab una aliqua forma, dixerunt isti quod res tales nomiiia rem eorum signiflcantia habere non (M)HSunt: et si habent, dixerunt illi quod iiilinita significant: eo quod in quolibet liori sunt infinita facta, sicut ostendimus in VI Physicorum: et ideo ulterius intulerunt de quolibet simul affirmare et negarc: et istiplurimosaverterunt a studio philosophiae naturalis: eo quod desperavcrunt de scientia naturalium. Et ideo dirt a istorum Plato posterius veniens suncipit ita esse: et ideo Porphyrius dicit, <|uoddescendentemageneralissimisusque ad specialissima iubet Plato quiescere: no quod esse individui indivisibile sit, et tcrminari propter sui esse transmutationcm non possit: et ideo de ipso non posHii fieri disciplina. Haec igitur ita susce|»it Plato a Cratilo et Heracliti positionibus: ab alia autem parte a Socrate de Macedonia doctore suo: et praecipue circa Stoicos in id circa moralia tantum nludente et negotiante, et de philosophia naturali non se intromittente, licet de omnibus scientiis plenus exstiterit. In moralibus ipse Socrates quaesivit universale per quod diffinitio sit, et quod est principium artis et scientiae: et ipse Socrates quaerens universale, primus fuit qui institit ad sententiam veritatis de ilunda diffinitione per universalia, in qua ta men quid est et propter quid est diceretur: et ilium etiam quoad haec recepit Plato propter huiusmodi universalium inquisitionem: quasi etiam de aliis quam do moralibus quae sunt physica, hoc idem nit eveniens, et non conveniens sit hoc nlicui sensibilium esse, quod illa sunt continue defluentia. Impossibile namque mm dixit communem rationem diffinitivam de aliquo sensibilium: eo quod sem VI per transmutentur. Sic itaque tali necessitate compulsus, talia communiter diffinientia quid et propter quid dicentia appellavit existentium ideas et species: idea enim Graece, Latine est forma vel species. Sensualia vero particularia dixit omnia dici de nominibus suam naturam significantibus, sicut Socrates dicitur homo, et Brunellus dicitur as inus. Propterea autem ideae vocantur in quantum causae sunt, sed species in quantum sunt formae, et secundum ea in quantum sunt formae quid est esse rerum significantes: dixit enim quod a speciebus idealibus multa sunt et fiunt de ratione univocorum, omnia scilicet quae ad unam communem idealem speciem habent respectum unum: et hoc dicit fieri secundum participationem ideae unius a multis. Plato enim mutavit nomen dictum Pythagoricum in participationem. Pythagorici namque dicunt, quod existentia physica sunt numerorum primorum mathematicorum immutatio in res physicas^ sicut patet per ante dicta: et non posuerunt participationem, sed potius totum numerum secundum esse immutari, et fieri physicas res ex quibus sunt sensibilia. Plato vero quia dixit ideas esse perpetuas, dixit non immutari in physica, sed participari: sicut id quod est corruptibile et particulare, participat incorruptibile et universale. Nomen ergo sive appellationem transmutavit, participationem vocans hoc quod imitationem illi vocaverunt: quia etiam illi numeros primos dixerunt esse perpetuos et universales virtute, licet de universali sub ratione universalis non fecerunt aliquam considerationem. In communi autem tam Pythagorici quam Platonici dimiserunt et neglexerunt quaerere si sit specierum aliqua imitatio vel participate: et si sit, quae sit illa: sed tantum supposuerunt huiusmodi esse specierum participationem sive imitationem qualem diximus. Plato enim dixit sementem omnis naturae facereDeum deorum, et traderecum diis inferioribus ad par exsequendum in 6 82 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

rebus physicis. Hoc autem dicebat fieri per lumen causae primae, sicut diximus in opinione Parmenidis: et hoc lumen dixit esse omnis naturae sementem, eo quod secundum suam yirtutem efficitur omne quod fit. Lumen autem illud habet se ad physica sicut forma artis ad materiam, et sicut lux ad esse et substantiam colorum, et sicut formativa quae est in semine animalium et praecipue hominis, se habet ad figuras et species membro rum: forma enim artis non inducitur in materiam nisi applicetur virtuti manuum artificis, et virtuti securis, et perpendicularium, et omnium simetrarum, et omnium instrumentorum per quae deducitur a mente sive intellectu practico artificis in materiam: et omnia in quae cleducitur^ et quorum virtutibus applicatur, determinant ipsam, et informantur ex ipsa: et per hoc quidem quod determinant eam et coaptant eam parti cularitate materiae: et quia informantur ex ipsa, ideo agunt ad esse quod est actus ipsius solius, et non alicuius eorum quibus applicatur. Domus enim non est actus securis vel perpendiculi formaliter loquendo, sed est actus formalis formae artis domificandi qufe est in anima architecti. Similiter autem lux se habet ad colores: eo quod, sicut diximus, omnium colorum lux est una et simplex hypostasis, applicata tamen superficiei clarae, in qua plenc diffundi potest propter multum pcrspicuum termiliatum quod est in ea, albedinem producit: applicata autem sive diffusa in superficie unius de perspicuo terminato habente magis, impeditur diffusio, et erit pallor: et applicata ei in qua est perspicuum aqueum, producit virorem clariof em vel minus clarum: et sic est de aliis secundum quod perspicuum aqueum est clarius colorum generibus, ita quod in omnibus lux colorum existens hypostasis determinatur, et proprium generans huius vel illius efficitur: et in omnibus forma ad quam color cons! ituitur non est nisi lucis vel luminis forma: propter quod etiam omnibus color motivus visus est secundum actum sive lucidi effectum sive formam lucidi, quae lux vel lumen est, ut in II de Anima a nobis determinatum est. Eodem modo formativa quae est in semine primo in corde se ponens, una quidem est secundum substantiam et formam et substantiali operatione formam suam quae vitae forma est, communicans accipit spirituminstrumentum, per quem sicut suae virtutis vectorem cuncta distincte producit: in se enim una existens et per spiritum applicata et influxa spiritibus et humiditatibus et caloribus et locis et complexionibus membrorum, ex unoquoque istorum distincte producit hoc membrum quod est cerebrum, vel hoc quod est hepar, vel hoc quod est oculus, vel pes, vel manus: quia tamen omnia quibus miscetur, format vel continet ad formam suam quae est vitae hominis vel alterius, ideo omnis illa membrorum diversitas concorditer est ad vitae operationem, et figura ad opus hominis vel alterius a qua virtus formativa descendit in semen: et nisi esset unum sic omnium diversitatem operantium continens et informans, tunc quod producitur, esset confusum: quia calor ignis unum, et virtus coeli aliud, et virtus humidi iterum aliud, et unumquodque similiter aliud et aliud produceret. Propter quod etiam ex dicto Parmenidis, dicente quod primum formans non distinguitur ex secundis quibus adiungitur, sequebatur in toto non esse differentiam partium: propter quam causam illam dubitationem movit Aristoteles in primo Physicornm ubi tractat Parmenidis positionem. Sed Plato melius ista declarans, dicit primum misceri cum secundis: et ideo partes quodammodo idem esse cum toto, et quodammodo esse diversas, sicut in primo nostrorum Physicorum determinavimus. Sic igitur Plato: « Paterni intellectus lumen eius qui est pater, omnium una et simplex est idea, virtute quidem et causalitate universalis, et ideo in seipsa praehabens virtualiter omnes omnium formas excellentiori esse quam LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. IV 83

milt in seipsis: quoniam in intellectu paUmio sunt lux et vita ipsius operativi intcllectus: et haec idea procedens ex ipso, coniungitur luminibus omnium motorum orbium et motuum totius orbis, vi miscetur cum ipsis, et ipsi desiderant rum sicut formantem lumina sua propria: et motus processus eius est> quod mixta lumini primi motoris sic determinuta procedit in secundum, et ex illo determinata procedit in tertium, et sic promlit in omnes, omnes informans et ab omnibus accipiens determinationem: et hoc est sementem primum virtute multiiilicabilem Deum deorum facere, et diis inforioribus trader e: ipsisque praeeipitur ut exsequantur eum per infusionem eius in virtute ccelestium corporum per omnoin periodi mensuram in omnibus luminurium applicationibus et praeventionibus ul radiationibus trigonis et exagonis et letragonistam accedendo quam recedendo numptis, et ut universaliter dicatur, in omnibus periodi partibus et virtutibus planes etaplanes motuum in circulo perfoctorum: et tunc efflcitur plus a pluril»us determinata, et plura informans, et nic infunditur elementorum virtutibus: et in illis simpliciter determinata, informat omnis et infunditur particulari generanti <»t materiae particulariter generantis: et ox omnibus virtutibus illis illa iterum determinata et informans eas, efficitur tunc huic vel illi materiae congrua, simplex in se quidem in essentia existens: ned omnium quibus determinatur, habens virtutes: et sic ideaturidquodgeneratur: ul hoc est deos sementem a Deo deorum ucceptum ad par exsequi. Quia autem in luli infusione lumen primum aliquando plus vincit lumen motorum super virtuins materiae corporeae, et aliquando e oonverso plus vincunt virtutes corporeae, vi magis occumbit lumen intelligentiae et paterni et primi intellectus. Sed in quo |>Ius occumbit lumen, efficitur corruptible. In quo autem vincit et irradiat non commixtum materiae primum lumen, maiiet incorruptibile, secundum aliquid immixtem materiae, et secundum aliquid non ^ommixtum: ideo praeceptum Dei deorum est, ut id quod ex productis sibi simile viderent, ad se sumerent ad sedes sidereas: et quod sibi dissimile cernerent,dimitterent corpori materiae et transcorporationi subiacere. » Ex omnibus igitur inductis patet, qualiter una omnibus idea universalis est causa, virtute omnia habens et praehabeiis et continens ad unum: et hoc multiplicatur ex respe Q"88 slt ve* x r ra mens ctu ad ideata, non in se, sed quia mul f^tonis de . ■ . * idea secun torum est. Et patet qualiter ex mente di dum Doct°

x	*	rem.

vma procedit in corpora. Et haec est in omnibus Platonis intentio: et istae sunt universales ideae sive species, quae sunt ante res, et sunt multae et una: origine enim una et formante luce. Multae autem ex determinantibus sic vel aliter, et luce prima occumbente plus vel minus. Causa autem positionis est quae dicta est a nobis in principio capituli. CAPUT XIIL Qualiter Plato posuit mathematica et primipium materiale et formate, et in quo conveniebat cum Pythagoricis, et in quo differebat ab eis. Amplius autem praetersensibilia et ideas Text, et Plato posuit mathematica corpora, quae 6# secundum esse sunt infra res sensibiles, et differunt tam ab ideis quam a sensibilibus: a sensibilibus quidem, quia secundum rationem sempiterna sunt et immobilia: a speciebus vero differunt, quia sunt quaedam in multitudine existentia sicut sensibilia, cum species sint eaedem: eadem enim species est una, et eadem unius multitudinis univoce et unius et eiusdem secundum formam et speciem. Mathematica autem sunt in multis unius rationis, sicut omnis circulus et omne 84 D. ALB. MAG. ORD. PRiED.

quadratum est unius rationis in quocumque sit: eo quod abstrabit a materia sensibili: unde etiam quinque regularia corpora quae in ultimo Euclidis probant, adaptabat quinque corporibus simplicibus. Hoc autem non convenit speciebus: quia ideae secundum diversitatem rerum sunt diversae secundum rationem: sensibilia autem concipiunt materiam determinatam. Causa autem huius positionis erat, quod videbat mobile corpus in quantum est mobile, praerelinquere ante se corpus, et ideo illud putabat esse principium corporis mobilis. Corpus autem omne putabat constitui ex principiis quantitatis: et ideo corporum naturalium ex qua cum diversitate causabat diversitatem: et hoc quidem non est verum, sicut per antecedentia satis est manifestum. Quoniam autem species ideales sunt causae omnibus aliis quae sunt per naturam secundum Platonem, putabat Plato quod elementaspecierumidealium, omnium existentium essent elementa. Posuit igitur, quod causa materialis omnium sit magnum et parvum principia.rerum: sed illud quod est causa formalis ut substantia, unum est quod est idea prima. Dixit enim ex illis quae sint magnum et parvum, fieri et esse species et numeros rerum secundum participationem unius ideae primae: et illud unum ideale principium dixit esse rerum substantiam, et nullum aliud entium dixit esse unum nisi illud unum: quoniam illud unum est quod unitur, etiamsi in multitudine quadam sit, sicut patet ex superius inductis: et illud unum dixit fieri numerum ex communicatione primi cum secundis, et hunc numerum dicit esse formas et species rerum omnium. Magnum autem dixit componi ex parvis infinitis, et magnum quidem esse subiectum, sed elementum magni dixit esse multa vel infinita parva. In his autem positionibus fere Plato Tezt.etnm, dicit ut Pythagorici dixerunt. Non enim differt quod ille dixit numeros mathematicos esse principia: Plato autem ponit principium esse numerum idealem. In hoc igitur quod dicit, quod numeri sunt causa substantias sive formae cunctis existentibus, simpliciter dicit ut Pythagorici; pro infinito vero quod quasi unum materiale principium ponit Plato, illi fecerunt principium materiale dualitem: et infinitum illud quod est materia? dixit Plato constitutum ex magno et parvo: et hoc est propria positio eius in qua differt a Pythagoricis. Amplius Plato quidem ponit numeros Text et mm ideales esse praeter sensibilia: eo quod secundum principia suae essentiae non dependent ab illis, sicut nullum superius secundum principia essentialia dependet ab inferiori: Pythagorici vero numeros quos dicebant esse principia, dixerunt res ipsas esse secundum formam, et non habere essentiam extra res ipsas: et adhuc Pythagorici non ponunt mathematica inter res et numeros, sicut Plato ponit mathematica esse inter species et res sensibiles. Quod autem Plato posuit unum et numeros esse praeter res ipsas quae sunt in natura, et non dixit unum et numerum esse res ipsas sicut Pythagorici dixerunt: et quod universaliter introduxit ideas, apparet perscrutatio de rationibus diffinitivis, sicut diximus in ante habitis: quia cum videret quod non convenit scire nisi per demonstrationem, et demonstrationis medium est diffinitio, investigabat diffinitionem, et videns quod in sensibilibus nihil est finitum et manens, quod sit ratio omnium quae sunt diffinientia extra res sensibiles: et sic introducit ideas. Et ideo fuit quia priores Philosophi non habebant artem resolutoriam docentem demonstrare quae docet invenire rei diffinitionem in ea parte logicae, quae posterior a analytica vocatur. Isti autem Platonici LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. IV 85 focerunt in positione sua dualitatem veram aliam principii, quia dixerunt eam esse materiam, sicut iam ante diximus: et hoc ideo, quia sicut omnes numeri praeter primos quae principia sunt numerorum, generantur ex dualitate, ita omnia generantur ex magno et parvo. Primi autem numeri sunt unitas et binarius: quia unitas est principium numeri, et binarius est principium pluralitatis. (ienerantur autem ex dualitate magni et parvi sine materia et speciebus sicut procedant ex quo dam ethimagio sive sigillo: quia sicut sigillum est praeter causam quam imprimit, et non dat ei esse suum, sed tantum formam sine materia: ita sigillant ipsae ideae materiam scnsibilem, et nihil dant ei de esse perpetui, sed tantum formam. Hoc autem ita non est, sed potius e converso, quia non rationabile est sic contingere: huiusmodi autem in sequentibus huius scientiae est manifestum. Sed quia nunc intendimus hoc quod Platonici ex materia magno et parvo divisa multa faciunt, sive fieri dicunt: sed ipsae species non generant nisi sigillando semel quantum ad unitatem sigillantis: videtur enim in natura rerum, quod ex una materia fit una mensura quantitatis ex qua sit res una: sed ille qui inducit species in res sensibiles sicut formator et sigillator unus et idem existens in specie et forma separatus, multas facit species particulars in rebus sensibilibus. Et hoc habet secundum aliquam similitudinem masculi ad foemiuam: foemina enim impletur impraegnata ab uno motu masculi seminis in eam: masculus autem separatus a foemina, multas implet: et sic dixerunt separatum inductorem formae sigillare multas materias: et formae tales sunt multae similitudines et imitationes principiorum quae dixerunt esse principia existentium. Isto igitur qui dictus est modo, Plato determinavit de principiis quae nunc quaeri mus. Palam autem est ex his quae diximus, quia non est usus nisi solum duabus causis, scilicet ipsa quae quod quid est, sive forma, et illa quae est materia: species enim sunt causae eius quod quid est omnibus formas participantibus: speciebus vero dixit causam esse unum parvum omnia alia formans. Utitur autem et illa quae est materia subiecta de qua species dicitur. Species autem sigillare habent in sensibilibus: sed unum primum formans habet esse in speciebus. Materia vero subiecta qua utitur Plato, est illa dualitas quae est magnum et parvum, sicut diximus. Amplius ad hoc bene et male in moribus dedit causam elementis huiusmodi idealibus, ita quod singulis dedit singulam causam. Elementum enim boni est causa bonorum; et elementum mali causa malorum: et ista elementa sunt ideae boni et mali: quod tamen non oportuit, quia existente quadam causa boni, non oportuit esse causam formalem mali: et quia malum est privatio boni, et formam non habet: et ideo elementa rerum magis et melius dicimus investigasse quosdam primorum Philosophorum ante Platonem, sicut Empedocles et Anaxagoras, eo quod illi propria rerum naturalium prmcipia posuerunt: Plato autem extra naturalia principia quae sunt rerum naturalium. Haec igitur dicta sunt de opinione Platonis. CAPUT XIV. Quod non est addere quinine iausam prmmemoratis quatuor causis ex omnibus dictis intentionibus Philosophorum. Breviter igitur et summatim sive particulariter pertransivimus determinan 86 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

do qui Philosophi, et quomodo sive quibus rationibus dixerunt de principiis sive causis rerum existentium, et de ipsa veritate rerum, quae est rerum quidditas ex simplicibus et primis substantias subiectae principiis constituta1. Omnia enim aliorum dicta redeunt aut ad opinionem Epicuri, qui ponit corporea: aut ad opinionem Stoici, qui mathematica ponit principia: aut ad opinionem Platonis, qui consentit in aliquo cum utrisque. Ex omnibus inductis licet irrationabiliter dicta sunt, hoc tamen ab eis habemus, quia omnium loquentium de principio et causa nullus dixit aliquod novum genus causae quod praeter quatuor genera causarum quae a nobis in secundo Physicorum sunt diffinita, quasi quintum genus esse addere intenderit. Sed omnes Philosophi sive de natura sola loquentes, sive de ipsa veritate prima existentium loquantur, obscure quidem quantum potuerant, videntur in positionibus suis appropinquare illis causarum generibus, et nullum genus causae novum addere. Illi namque Philosophi qui solum materiam principium omnium esse dicunt, sive ponant materiam esse unum aliquid, sive plura; et sive ponant esse corpus, sive incorpoream, sicut Plato, qui dixit materiam esse duo, magnum scilicet et parvum. Mathematici autem omnes qui ponunt causam, materialem esse dicunt. Similiter et Stoici qui dixerunt infinitum esse similium partium commixtum principium. Et similiter Empedocles qui ignem et terram et aquam dixit esse principium materiale. Anaxagoras enim matorialem causam dixit finitationem mixtionis similium partiurn, sicut patet per determinata in ante habitis. Omnes enim isti sunt agentes causam quam vocamus materialem. Amplius autem quicumque dicunt, aut ignem solum, aut aerem solum, aut aquam solam, aut corpus medium quod sit igne spissius et acre sub 1 Textus iste non est inAverroe quem exponit Doctor, sed in translatione Ioannis Argy tilius. Omnes enim isti tale corpus quale posuerunt, dixerunt esse materiam. Omnes igitur isti non tetigerunt nisi solam materially nihil ex quo fierent res, novum quod non rationem materiae habeat, adiicientes. Alii autem Philosophorum locuti sunt de causa unde est principium motus sive movente, sicut illi qui dixcrunt amorem et odium, sive litem et amicitiam, quod idem est, esse causas. Similiter autem et illi qui dixerunt esse causam aliquid ex cuiuslibet quae enumeravimus, dixerunt esse aliquid movens, sicut calidum, vel frigidum, vel aliquid huiusmodi. Nullus enim horum in hoc genere causalitatis invenit aliquid quod haberet rationem causalitatis novae: quia omnes in ratione moventis dixerunt esse quod posuerunt. Sed nullus Antiquorum plane et manifeste dixit causam formalem, quae quid erat esse rerum et substantia, eo quod esse et quidditatem et rationem dat his quae sunt. Maxime tamen hanc dederunt causam illi qui species esse posuerunt, sicut Platonici, et illi qui ponunt rationem diffinitivam esse in speciebus et non in sensibilibus continue transmutabilibus. Isti enim non ponunt species esse ut materiam sensibilibus: neque etiam quae sunt in speciebus prima principia, sicut unum primae causae et luminum numeric de quibus diximus supra, ponunt esse materiam sensibilibus: neque suscipiunt species sicut ea a quibus proveniat principium motus sicut a movente et efficiente. Dicunt enim quod species magis sunt causa immobilitatis et sunt in quiete quam sint causa motus vel moventis: sed potius dicunt quod species praestant singulis sive singularibus aliorum omnium a speciebus quid erat esse, propter hoc quod immobiles sunt et quiescentes. Speciebus autem unum quod est idea causae primae, praestat esse. ropoli bene reperitur. LIBEft I METAPHYSICORUM, TRACT. IV m

111am vero causam quae est causa actus nivo perfectionis et transmutationis omIIIH rei, et causa motus, hoc est, propter quam est id quod est, et vocatur causa liualis, modo quodam dicunt: sed isto modo non dicunt quo vere est secundum rationem causalitatis finis: quia oum non dicunt prout est finis intentioiiis moventis et finis motus prout desidorium materiae est in ea: sed balbu(ioudo dicunt eam prout inclinat aliquo modo efficieiiteiti, et hoc ipsutri lion determinant. Quiidam enim ponentes ininllectum agentem, cuius facere est propter aliquid, et ponentes amorem intelhwlus, ut bonum quoddam, dicunt esse intas causas sicut hoc esse bonum a quo iuvidia est longe relegata, et hoc quia bonum est ex amore causante res quas fncit: sed hoc vero intellectum ut bonum ponentes, non ponunt hoc sicut propter quid causam, quia scilicet sit causa propter quam sicut finem, sicut illud quod est existens, aut propter quam sit factum id quod sit in numero oxistentium, sed potius ponunt eas esse oausas sicut ab his, sicut motus eorum qui fiunt et esse eorum qui sunt: finis <mim est quod in termino motus includit id quod fit: et tunc ultra id non movet ofliciens: et hoc modo amor intellectus non est Causae sed potius movens, sicut iam dictum est. Similiter autem et illi qui dicunt, quod omnia ista sunt unum nut ens principium, sicut Xenophanes ut Parmenides, dicunt causam talem esm quae est natura substantias, et eius quod quid est: sed non dicunt hoc quod est esse huius causal: nec dicunt huius causa fieri quod fit sicut causa finis: igitur accidit eis modo quodam dicere id quod est causa, sicut bonum rei et finis. Dicunt enim secundum accidens obscure secundum quod est dispositio efficientis ad movendum, et simpliciter non dicunt: et hoc est secundum accidens dicere, non simpliciter: hoc enim accidit fini, quod inclinatio sit efficientis: substantialiter autem est terminus intentionis et motus. Quia igitur sic ab istis diffinitum est Text, et com. de causis et determinatum est quot et quae sunt secundum istos^ dicimus quod omnes inducti Philosophi videntur testimonium perhibere in numero superius dictarum causarum per hoc quod aliquam quintae causalitatis causam addere non valent. Amplius autem ex inductis Philosophorum inquisitionibus palam est, quia itiqiiirenda sunt principia vel in modo sic dictd per rationem omnium causarum, aut secundum Mium modum quarumdam dictarum causarum. Quo autem modo vero vel falso quilibet inductorum Philosophorum dixit, et quomodo per rationes probavit dictum suum, et quomodo se habent quaestiones quae contingunt de principiis entis, post hoc deinceps de his percurramus, videntes utrum vel'a sunt quae dixerunt, et utrum valentes rationes eorum. — ■■— asionsfr 88 D. ALB, MAG, ORD, PRiED.