|
|
Line 1: |
Line 1: |
− | LIBER VII METAPHYSICORUM, TRACT. I
| + | [http://www.logicmuseum.com/wiki/Authors/Albertus_Magnus/Commentary_on_Metaphysics/Book_VII/Tractatus_i link] |
− | 407
| |
− | | |
− | quod forma secundum se accepta sic habet, non potest ad aliquid referri, nisi quod habet hoc in quantum est radius quidam et lumen primae formae, quae est intellectus divinus. Adhuc autem forma substantial per esse materiale non est intelligibilis, sed per se ipsam, et non per aliud sicut accidens. Cum igitur sit intelligibilis per seipsam, oportet quod hoc habeat in quantum immixtum est ei lumen intellectus primi a quo exiit: et sic iterum quidditas rei sensibilis conducit ad notitiam causae primae formalis. His igitur de causis ipsa est, quod olim et nunc et semper quaesitum est* et quaeritur et inquiritur: quia omnes homines natura scire desiderant hoc modo dictam formam primam, quae est fons formarum, et ultimum finem, qui sicut in duce exercitus universorum quae sunt, est in motore primo: et ideo semper ab Antiquis de ipsa quidditate substantiae individuae designatae quid ipsa sit ens hoc quae substantia sit quidditas ipsorum sensibilium. Propter quod etiam nos oportet principium inquisitionis facere de ipsa: licet enim in Physico auditu inquisivimus de substantiae sensibilis principiis, hic non fecimus nisi secundum quod est ipsa mobilis. Cum autem dicimus, substantia mobilis, duo dicimus, quod videlicet substantia est, et quod mobilis est: et cum, sciuntur principia eius in quantum est mobilis, non sciuntur principia substantiae in quantum est substantia. Considerabimus igitur haec principia eius sensibilis in quantum est substantia, non in quantum est sensibilis: hoc enim proprium est huic primae philosophise1. Convenientissime autem faciemus hoc si Antiquorum dicta considerabimus primo: ex his enim, quamvis forte non in toto sint vera, iuvabimur ad veritatis inquisitionem.
| |
− | Antiquorum autem primi quidam qui entis principium in materiae specie esse posuerunt, quidditatem omnis substan
| |
− | tiae sensibilis ad hoc retulerunt. Et hbrum quidam dicebant hoc quod est sensibilium quidditas, esse unum, sicut Parmenides et Melissus. Quidam vero dixerunt illud esse plura materialia, sicut Empedocles et multi alii: et horum qui hoc principium plura esse dicebant, quidam ponebant esse plura et finita, sicut ipse Empedocles: et quidam dicebant ipsum esse et plura et infinita, sicut Anaxagoras qui posuit infinita homogenia esse principia. Omnes autem in hoc conveniunt, quod quidditas rei est ipsa materia, vel materiae compositio, et quod nihil aliud est quod dat substantiae esse quod est, nisi materia, et quidquid est praeter materiam, est accidens. Et ideo nobis maxime et primum et solum, ut ita dicatur, de sic ente est speculandum quid est quod est ipsa quidditas talis substantiae. Dico autem maxime: quia hoc maxime est ens, et alia entia non sunt entia, nisi quia sunt aliquid ipsius. Primum autem quia est principium omnis entis: solum vero quia ipsa sola est vere ens. Diversitates autem opinantium de hoc est, quod quibusdam antiquissimis videtur quod non sit aliqua substantia nisi corporea: eo quod substantiae quae est quidditas, manifestissime videtur inesse corporibus quae sunt per se existentia terminata superficiebus et locis: et quae sunt terminata superficiebus et locis., maxime videntur esse per se et substare in seipsis non ad aliquid aliud dependentia: et ideo animalia et plantas et eorum partes hoc modo substantias esse dicimus, et corpora naturalia quae sunt elementa, ut ignem et aquam et terram et singula talium et alia quaecumque sunt partes istorum, aut quae sunt ex his quae naturalia sive elementalia dicimus corpora, aut quae sunt ex partibus istorum,aut etiam ea quae sunt ex omnibus istis, sicut illa quae ex omnibus dementis sunt composita, sicut est mundus et coelum, et partes coeli, sicut
| |
− | 1 Idem habet Commentator XII Metaphys, com 2, 5 et 29, et in hoclibro, com 5 et 9.
| |
− | 408
| |
− | D. ALB. MAG. ORD. PRiED.
| |
− | | |
− | astra et luna et sol et omnia huiusmodi. Sed perscrutandum est a nobis utrum has solas substantias sunt et quidditates entium, aut aliae quaedam sunt substantias quae sunt quidditates substantiarum, et nulla praeinductarum est substantia quae est quidditas primae substantias designatae. Videtur enim quibusdam, quod nihil horum sit quidditas substantias individuae compositas designatas, sed potius quidditates sunt termini corporis, qui sunt superficies et lineae et punctum et unitas; haec enim videntur magis esse substantias et quidditates, Nota diffe quam corpus et solidum. Dico autem cor
| |
− | rentiam in , 7. * • I • «
| |
− | ter corpus pus et soliaum: quoniam secundum istos secundum dues sunt opiniones. Una est dicentium
| |
− | Antiquos. i , , .1 ..
| |
− | corpus esse quod mensuratur tnbus dimensionibus, et illi dicunt superficiem et lineam et punctum esse quidditatem corporis. Alii autem corpus dicunt componi ex superflciebus solide connexis, et illi dicunt superficiem solam esse corporis quidditatem. Et horum omnium rationes in antecedentibus explicuimus *. Unitatem autem dicebant, ideo quia ipsa est qua quaslibet res est una: et ideo est ante punctum: quia punctum est unum, et linea una est, et superficies est una: unitas autem est causa omnis unius: et ideo ipsa est principium omnis rei primum, sicut in ante habitis saepe diximus. Hasc autem opinio videtur esse Pythagoricorum.
| |
− | Amplius autem quidam Antiquorum sunt, qui praeter sensibilia non opinantur esse aliquid talium mathematicorum, sed omnia hasc esse in sensibilibus secundum esse, sicut ipsi quos nunc nominavimus Pythagorici. Quidam autem opinantur esse plura prater sensibilia, quas sunt quaedam quidditates sensibilium,et tamen secundum esse non sunt in sensibilibus, sicut Plato, qui ipsas species ideales, et mathematica dicit esse duas substantias: tertiam vero dicit sensibilium corporum esse substantiam. Et rationes huius posi
| |
− | tionis superius saepius sunt a nobis assignatae. Leucippus autem, neposPlatonis, Academicus Philosophus dixit plures esse substantias, quas tamen ab uno quod est unitas, inchoat: et uniuscuiusque istorum dicit esse substantiam, quas est quidditas eorum quae principiantur in unoquoque ordine principiatorum. Aliam igitur omnium quidem primam dixit esse substantiam sive quidditatem numerorum: eo quod numeri propter saepius a nobis inductas rationes, sunt prima principia et primae quidditates omnium: et quia numeri non sunt principia nisi in consonantia proportionis musicae naturalis, ideo dixit aliam esse substantiam et quidditatem musarum quas novem esse posuit, sub quarum consonantia omnium consistit quidditas. Et deinde post haec posuit consonantias luminis et umbrae obtenebrantis lumen intelligentiae: et has dixit esse quidditates animarum: quia anima rationalis in umbra intelligentiae, et sensibilis in umbra rationis, et vegetabilis in umbra sensibilis ab ipso agentis intellectus lumine quidditatum: et hoc modo protendit Leucippus substantias usque ad haec corpora sensibilia: quia coelum ponit in umbra vegetationis, et elementum in umbra coeli quidditatis, et rursum mixta corpora ex irradiatione coeli super elementum dicit accipere suae quidditatis substantiam.
| |
− | Quidam posteriorum Philosophorum species et numerum eamdem dicunt habere naturam: eo quod ipsa species res numerantur, et ipsas species dicunt esse essentias separatas, quae applicatae rebus conferunt eis esse et distinctionem et numerum: et ideo speciem ipsam qua res numerantur, dicunt esse rei formalem quidditatem, et id quod habitum sive con sequens est sub ipsa specie, est linea et superficies, quae sunt prima secundum eos corpus, in quantum corpus est, eiementantia: et sic devenit quidditas usque ad coeli substantiam, quae est
| |
− | 1 Idem habet Commentator hic.
| |
− | LIBER VII METAPHYSICORUM, TRACT. I
| |
− | 409
| |
− | | |
− | quidditas prima corporis naturalis, et denude sunt in quidditatibus suis corpora neusibilia activa et passiva. Haec igitur in Hiimma sunt quae de rerum quidditatibus dixerunt Antiqui.
| |
− | De his ergo quid bene dictum sit, aut non bene, et quae sit substantia quae quidditas est et vocatur,et utrum quidditates sint aliquid separatae praeter sensibiles existentes substantias individuas, aut non sunt aliquid praeter eas, sed ab eis separatae, et iterum quomodo sint huius quidditates quae vel sunt separatae a sensibus, vel non sunt separatae ab eis, et ilorum utrum in rei veritate sit aliqua quidditas substantiae separatae existens, et propter quam causam, et quomodo est separata talis quidditas, aut si nulla quidditas est separata alicuius substantiae a sensibili substantia, sed omnis quidditas est in sensibilibus substantiis, perscrutandum est a nobis: quia, sicut supra diximus, ponimus substantiam quae est quidditas substantiae primae esse primum ens, quod est quid est, sicut superius illa substantia tempore prior esse est ostensa.
| |
− | CAPUT V.
| |
− | A quibus modis multipliciter dicitur substantia, et quomodo magis dicatur substantia.
| |
− | Ante omnia autem oportet nos distinguere quot modis dicitur substantia, ut videamus quae sit prima substantia, quae principium est omnium entium. Quantum igitur ad praesentem pertinet speculationem, notandum quod substantia si non multiplicius dicitur, quatuor modis dicitur apud Antiquos, et secundum ve
| |
− | ritatem maxime. Etenim substantia dicitur quid erat esse quae est ipsa rei vera diffinitio. Adhuc autem illa natura simplex cui accidit universale esse, sicut diximus in ante habitis, et cui per se et non secundum accidens attribuitur diffinitio, dicitur substantia rei: et est praedicabilis de re ipsa cuius est natura. Adhuc autem dicitur universale id quod praedicatur in quid de re de qua praedicatur, et quod est subiectum primum, cuius qualitates sunt differentiae: et hoc est genus. Plato autem dicit substantiam modo primo dictam, sicut hoc dictum est, esse ipsam rei quidditatem. Universale autem dixit esse primum ideale causaliter praehabens essentialia uniuscuiusque sive entis. Genus autem dicit esse essentialiter constitutionem substantiae ingrediens in quid praedicatum. Fuerunt autem nonnulli qui quidem substantiam sic diversificaverunt, quod substantia formalis' aut est totum esse, aut pars ipsius: et totum quidem esse est natura quae est quidditas: pars autem duplex est differentia, videlicet quae est sicut universale, quae dicit esse substantiate, sicut quod est quale quid, et genus quod est subiectum in quid praedicatum, et in potentia existens: et ideo proportionatum materiae. Omnibus autem praeinductis modis substantia est per tria divisa. Quartum autem quod dicitur substantia, est subiectum: subiectum vero est de quo omnia alio dicuntui% et ipsum non dicitur de alio: hoc enim habet veram subiecti rationem: haec autem est individua substantia designata individuantibus in genere substantiae. Et secundum hanc divisionem materia sub genere comprehenditur propter similitudinem potentiae: et quia, sicut in praehabitis diximus, genus est forma communis materiam sub potentia propinqua vel media vel prima designans. Oportet igitur primum de hoc determinare, quia subiectum primum maxime videtur esse substantia: subiectum autem primum modo quodam dicitur esse
| |
− | 410 D. ALB. MAG. ORD..PILED.
| |
− | materia: ab illa enim habet substantia prima quod substat: etideo materia dicitur substantia, et alio modo dicitur substantia forma tripliciter variata, sicut diversiflcavimus eam per quid erat esse et universale et genus: quam quidam in se consideratam vocant essentiam: et se°c<msi3e hoc est satis rationabile. In intellectu autiatadu?iSpo *em consideratam vocant universale: et Universale h°c non est rationabile: quia licet unisftnfnteife1 versale non nisi in intellectu sit, non taesse,hiS?ta men a^ hoc est universale quod est in "est unive? intellectu, sed potius ad hoc quod est esfln^ntei multiplicabile, et communicabile pluripotius Sab bus *• Prout autem altera pars est compo^uiffpiica* siti, vocant eam formam: et haec nomimunicabSe1: natio etiam non est conveniens: quia dtctum^efus magis dicitur forma prout est extra mai?ter,anonnef teriam formans, et actus dicitur prout qufaCteffecti es^ *n materia: et dicitur imago prout Tecfu haS refertur ad primum formans quod est exesse. ira materiam. Tertio vero modo dicitur substantia compositum quod est ex his duabus substantiis: et hoc est individuum designatum in genere substantiae. Dico autem, gratia exempli, materiam quidem sicut est aes: formam autem specialitatis quae speciem confert, sicut est figura idoli in sere: et quod est ex his, dico sicut est tota composita statua in artificial designata et perfecta. Haec igitur divisio trimembris priorem quadrimembrem in se comprehendit. Si autem fiat comparatio inter ea quae dicta sunt, videbitur per* rationem quidem forma maxime substantia esse: si enim species est prior quam materia, et est magis ens, eo quod facit esse materiam, prior ea existens, eo quod materia est in potentia, nec de potentia educitur ad actum nisi per hoc quod est actus et species, oportet tunc quod esse sit prior eo composito quod est ex utrisque: quia quod est prius priore, est etiam prius posteriore propter eamdem rationem: pars enim cum constituat totum, prior est toto: et sic materia prior est compo
| |
− | sito. Sic igitur flguraliter sive superficialiter et topice in quantum communi signo apparere potuit, dictum est quid est substantia. Topica autem et ex probabilibus logicis sumpta ratio substantiae est, quae secundum suum nomen videtur eonvenire, et hoc est quod substantia est, ideo dicta substantia, quia non dicitur de subiecto aliquo quod sibi substet ad hoc quod accipiat esse in ipso: sed quia ipsa est subiectum de quo alia omnia dicuntur praedicamenta et accipiunt esse in ipsa: et ideo non sunt entia, nisi quia sunt aliquid eius, sicut paulo ante diximus.
| |
− | Oportet autem nos non solum ita to 2>,w. »•**.pice de substantia determinare, sed etiam per magis essentialia sibi et per modum demonstrationis. Non enim sufficiens est secundum facultatem primae philosophiae modo topico de substantia determinare, eo quod iste modus communis est et ex probabilibus: et ideo non manifestus, eo quod non est per essentialia immediata determinans quid est et propter quid. Sed antequam hanc subtilitatem determinemus de substantia inter ea in quae divisimus substantiam, rationem faciamus compositionis, ut ex ipsa comparatione magis appareat quae substantia vere sit ipsa primae substantiae quidditas. In ipso autem primo aspectu topice considerando, videtur quod materia sit maxime substantia. Si enim daretur quod materia maxime non sit substantia, tunc diffugit a notitia nostra quid sit substantia. Si enim ratio substantiae est quam induximus, quae omnibus aliis substat, et sibi nihil substat in quo sit, tunc materia maxime substantia esse videtur: aliis enim sublatis per intellectum ab individua substantia, nihil apparet remanens praeter materiam: omnia enim alia sunt aut passiones, sive qualitates corporum, aut poemata quae nos factiones
| |
− | 1 Cf. I de Anima, tex. et com. 8.
| |
− | LIBER VII METAPHYSICORUM, TRACT. I 411
| |
− | vol operationes et actiones in communi vocamus, aut potentiae sive virtutes operationum et passionum: longitudo vero et latitudo et profunditas quae quibusdam substantiae esse videbantur aliquando, quantitates quaedam sunt materiae et non sunt substantiae: quantitas enim non est substantia, sed magis illud est substantia, cui sicut subiecto huiusmodi insunt primum: ablata autem longitudine et latitudine et prof undo nihil videtur romanere, nisi si quid est ipsum subiectum omnibus in quo sunt hoc quod ab omnibus huius quae insunt, est diffinitum et determinatum. Sic igitur incedentibus per huius topicam considerationem, necesse est quod sola materia videatur esse substantia: propter quod etiam moti plurimi Antiquorum dixerunt quod omnes formae sunt accidentales. Dico autem materiam quae quidem tales habet considerationes, quod secundum seipsam nec quantitas, nec aliquid aliud dicitur, quibus ens determinatum dividitur per genera entis: est enim aliquid de quo sicut de subiecto praedicantur horum singula: et oportet quod illud habeat esse diversum ab omnibus quae praedicantur de ipso, quae sunt in singulis categoriis. Alia enim omnia praedicantur de substantia prima, et substantia prima et etiam substantia secunda praedicantur de materia: et ideo ipsa est id quod est secundum se non relatum ad aliud aliquid: ipsa enim nec est quidditas praedicata quae est forma substantialiSi, neque est quantitas, neque est aliquid aliud aliorum praedicamentorum, neque etiam negationes, neque privationes horum: negationes enim horum et praedicationes non conveniunt ei nisi secundum accidens illud quo ipsa subiicitur motui et enti quod praedicatur de ipsa: secundum autem quod consideratur ipsa in sua substantialitate, solum est ipsa diversa ab omnihus his: et est id quod est in ente praeter omnes formas. Ex his enim et huius rationibus
| |
− | speculantibus aocidit materiam vel solam vel maxime esse substantiam.
| |
− | Et summatim recolligenda sunt ista quatuor quae ad hoc inducuntur, scilicet quod remanet ultima omnibus aliis per intellectum ablatis: et quod ipsa est quod substare et existere facit omnia, per hoc quod est subiectum, sicut iam ante dictum est. Tertium autem est, quod ipsa est diversum quid ab omnibus aliis, ex quo omnium aliorum est inesse suum aut non est inesse, sed cui insunt omnia. Sic enim habet rationem subiecti ad omnia quotquot sunt alia. Quartum autem est, quod ipsa est cui nec affirmationes, nec negationes conveniunt aliquorum. Affirmationes autem non conveniunt, quia si aliquid affirmaretur, de ipsa per hoc quod illud esset in ea, non esset receptibilis alicuius alterius: quia per illud quod de ipsa*affirmaretur, esset actu illud quod affirmaretur de ipsa: negationes autem non convenient ei nisi essent in ipsa affirmationes aliquae, propter quas removerentur de ipsa ea quae affirm ationibus opponuntur. Adhuc autem si negationes ei convenient, oporte ret quod illae essent negationes in genere quae supponunt privationes: privationes autem relinquunt subiectum cum aptitudine. Aptitudo autem dicit habitus et formae confusam inchoationem, quod non contingit materiae secundum esse materiae, sed potius per here quod aliquid accidit ipsi de esse formae quod est in ipsa.
| |
− | Igitur quatuor haec sunt materiae conditions, ex quibus videtur materia plus omnibus aliis esse substantia. Si enim remanet ultima, ipsa sola est quae subest omnibus: et quod omnibus subest, maxime substat: ergo maxime est substantia. Adhuc si omnibus aliis per hoc quod sibi insunt, est causa existendi * et quod omnibus est causa existendi et verissime per se est, ipsa maxime per se est: igitur verissime est substantia: quia substantia est quod per
| |
− | Nota quatuor conclitiones materiae, per quas primo aspectu videtur quod sit maxime substantia, ex quibus Antiqui formabant quatuor motiva ad probandum solara materiam esse substantiaui et maxime substantiam.
| |
− | 412
| |
− | D. ALB. MAG. ORD. PILED.
| |
− | | |
− | se existit. Amplius si ab omnibus aliis diversa est per hoc quod non contingit ei inesse, ab omnibus diversa est per hoc, quia non dependet ad aliud secundum esse: quod autem non dependet ad aliud secundum esse, maxime est: igitur ipsa maxime est: et quod maxime est, substantia est: igitur materia maxime substantia est. Adhuc autem a quo omnium removentur affirmationes et negationes, maxime est per hoc quod ipsum secundum seipsum est: a materia autem omnium removentur affirmationes et negationes: igitur materia maxime est per hoc quod ipsa secundum seipsam est. Solutio ad Omnes autem istse rationes sumptae sunt
| |
− | motiva Anti A
| |
− | quorum ex ex typis et signis fallibilibus: et ideo non
| |
− | menle Auc I L °
| |
− | toris. probant materiam maxime esse substantiam. Cum enim dicitur substare omnibus quod relinquitur post omnia, hoc quidem est verum, se#d hoc non dicit maximam entitatem, sedimperfectissimam, quae indiget determinari per omnia accidentalia et substantialia, antequam possit in actu completo designari: et sic patet cum substantia verissimam etcompletissirnam habeat entitatem, quod materia minime est substantia. Cum autem dicitur quod ipsa per hoc quod substat omnibus, substare et existere facit omnia, hoc plane est falsum: quia forma substantialis secundum esse et existere prout ipsa essentia est, non dependet ab ipsa, sed potius ab intelleciu agente, cuius ipsa est lumen. Similiter autem materia non per se substat accidenti, sed potius substot ipsi prout esse primum habet a forma substantial!: quia accidens, sicut iam diximus, prout ordinabile in praedicamento, dicit substantiani sub tali esse vel tali: sicut enim accidens reducitur ad per se. Hoc patet per ante dicta. Ex hoc iterum quod dicitur, quod removetur ab affirinationibus omnium et negationibus, non sequitur, nisi quod nullum penitus habeat esse determinatum: esse enim materiae in eo quod materia est
| |
− | 1 D. Albertus conciliat xiristotelis dicta hic et
| |
− | non est esse determinatum vel perfectum aliqua perfectione, sed est esse incompletissimum et imperfectissimum. Patet igitur quod huiusmodi determinatio non sufficit de materia: est igitur impossible quod ex his aliquis probet materiam maxime esse substantiam.
| |
− | Sed est etiam una ratio omnibus indu Nuta '«'
| |
− | IlOlll I
| |
− | ctis praeponderans, qua probatur forma so,'i,l,;(t esse maxime substantia: quod enim se su'ml■'"'"* cundum suam essentiam separabile est m^Ini;'" a materia, non dependens in essentiali stai1"» tate ad ipsam, et quod in esse quod est essentialis actus eius, dat esse omnibus eis quae sunt aliquid hoc quod sunt, illud est verissimum ens et maxime ens: forma autem est talis,utpatet ex superiusprobatis, quae ut essentia sit, non dependet ad materiam, et in ipso esse quod est actus eius, omnibus dat esse hoc quod sunt quae aliquid sunt: igitur ipsa verissime est et maxime est: et quod verissime et maxime est, est substantia: est igitur ipsa maxime substantia et prima substantia.
| |
− | Et quod aliquando dictum est *, quod substantia est quae principaliter et primo et maxime et proprie dicitur, ut aliquis homo, et aliquis bos, per quod aliquibus videtur maxime substantia esse individuum designatum in genere substantiae, non est dictum secundum hanc intentionem in qua modo sumus: quia cum dicitur substantia, duo dicuntur, ordo videlicet unius sub aitero, et stans per seipsum in vera essentialitate et aliis causa essentiae. Et si quidem ipse ordo atiendatur, tunc prima substantia erit quae ordinem substantis habet ad omnia alia superiora: et hoc est quod est ita subiectum,quod secundum suam naturam non est superius aliquo: et hoc modo priraam diximus esse substantiam in scientia in quaconsideravimus de ordine praedicabilium ad subiectum: hic vero de vera intendimus entitate, quae convenit actui ad aliud secundum entitatem non
| |
− | in PraedicaraeniiSi cap. de substantia.
| |
− | LIBER VII METAPHYSICORUM, TRACT. I 413
| |
− | dependents qui omnibus aliis dat esse: hoc enim maxime stat in entitate, et hoc modo verum et primum ens huius actus et forma est: hoc igitur est ens primum et maxime et prima substantia existens. Et haec ratio nullam penitus potest habere contradictionem.
| |
− | tw,«c«M. Et id quod est ex his duobus, materia videlicet et forma, compositum est substantia apparens sive designata in esse per formam, et materia etiam est actu esse habens per formam. Itaque dimissa materia et composito, detertia substantia quae est forma primo et maxime substantia existens, est perscrutandum, cum volumus entium sensibilium inquirere quidditates: illa enim tertia substantia est dubitabilis, et multi dubitaverunt circa eam: substantia vero composita quae est individuum designatum,;est de qua nullns unquam dubitavit, eo quod Miwoiuit sensus ipsam ostendit. De materia etiam mt!im du" licet quidam dubitaverunt quid sit, ta
| |
− | **Mtlma" men cIu*a esse* non dubitaverunt, sed omnes supponentes eam esse, dubitaverunt quid esset: et ideo quidam atomos, quidam autem homogenia, et quidam unum vel plura elementa eam dixerunt. De materia enim duplex potest esse consideratio, in quantum videlicet materia est, vel in quantum est substantia quaedam '. De ipsa autem in quantum materia est, sufficit quod in praehabitis est determinatum: in quantum enim materia est, actus suus est transmutation quae est actus in potentia existentis: et per hunc actum sufficienter cognoscitur et scitur. In quantum autem substantia quaedam est, quae subiectum primum est, alias habet actiones quae sunt non in aliquo esse, et alia in ipsa esse, et aliae quae paulo ante determinatae sunt, et quoad illas determinatur in ista sapientia in sequentibus. Similiter autem de forma duplex potest esse determinatio, videlicet in
| |
− | quantum est motus ad ipsam, et sic determinatum est in Physicis determinatione quae conducit ad cognitionem motoris primi, ad quem reducitur omnis motus. Determinari habet etiam in quantum substantia et substantiae sensibilis principium, et hoc modo inquirimus de ea hic: et hoc modo sicut paulo superius demonstravimus, conducit ad scientiam formae primae et ultimi finis: et sic sunt in eamultae dubitationes et multi errores, ut diximus.
| |
− | CAPUT VI.
| |
− | Qualiter procedendum est ad quidditatis inquisitionem ?
| |
− | Quia igitur omnes confitentur quod 'lext.etcom. sensibilium sunt substantiae, quaerendum est de quidditate substantiae primae in illis sensibiliter designatis substantiis: verum etiam quia a principio istius considerationis dividentes distinximus quid determinavimus substantiam, et quot modis, et horum modorum unus quidem videtur esse, quo substantiam dicimus quid erat esse sive rei quidditatem, speculandum est primo de illo. Sic igitur est speculandum pro omni quod speculatur, ut speculando semper transeamus ab eo quod notius est nobis ad illud quod notius est in natura: hoc enim doctrinae principium est, sicut diximus in quinto libro superius. Omnibus enim accipientibus disciplinam, hoc modo fit disciplina convenientius praeterquam in solis mathematicis. Et huius causa est, quia illa quare in non ab experientia sumunt generationem. Cfeaion™ro" Omnes autem aliae scientiae ab experi Sow^notfs mento sumentes initium, convenientius a ad "urse.na" nobis notis inchoantur: et sicprocedunt;
| |
− | ! Vide idem ab Averroe hic com. 9 et in II Physic, tex. et com. 2i.
| |
− | 414
| |
− | D. ALB. MAG. ORD. PRTED.
| |
− | | |
− | dieunt ad ea quae manifesta unt in natura ad quae dispositio nostri intellectus est sicut dispositio oculorum vespertilionis ad lumen solis: et ideo cum morales scientiae praecipue sint circa actus, opus est in eis sic procedere: licet enim divinius sit bonum civitatis quam hominis, et divinissimum id quod gentis, tamen processus est in talibus ex uniuscuiusque bonis quae fiunt per monasticam primo in totaliter bona, quae sunt bona reipublicae civitatis, velgentis: et sunt haec singula bona per rationem iustitiae legalis et specialis quae consistit in communicatione et distributione. Ex his enim qui circa propria in monastica probati sunt, civium rectores eliguntur, et sic ab his quae nobis sunt nota proceditur in per se nota: quia eadem sunt naturae nota et per se nota: ea autem quae singulis sunt nota et prima secundum doctrinam, multoties paulatim efficiuntur et sunt nota: quia paulatim de experimento in experimentum colliguntur: et entis quidem cuius per se est notitia, quod est ipsa quidditas, parum autem, aut nihil; parum habent, quia non nisi per accidens habent: nihil autem habent, quia nihil stans habent per seipsum, ut tamen notitia sit stantis etpermanentis secundum seipsum. Attamen ex sic male notis oportet tentare noscere omnino et secundum seipsa nota: transire enim oportet, sicut diximus, per haec sensibilia eadem nota nobis: hoc enim maxime est faciendum in sapientia, quae non habetur nisi omnibus aliis ad ipsam adminiculantibus praehabitis: ei sicut in secundo de Iniellectu et Intelligibili ostendimus, intellectus noster non surgit ad theologica comprehendenda, nisi prius se sit adeptus in omnibus inferioribus in effectu intellectis.
| |
− | Text et com. Primum igitur sic procedentes a sensibilibus substantiis ad substantias alias, dicemus quaedam rationibus logicis de eo quod est quid est,ostendendo primum
| |
− | quid est in unoquoque sensibilium secundum se.
| |
− | CAPUT VII.
| |
− | Quod nec accidens per accidens, nec accidens per se est de quidditate substantias.
| |
− | Inquirentes igitur de quidditate substantiarum sensibilium probabimus primo, quod nihil accidentium separabilium vel inseparabilium est de quidditate substantiarum: et hoc quidem patet in accidente separabili, quod est accidens per accidens: cum enim diffinitio quae dicit quidditatem sit eadem quae est res diffinita, oportet quod conveniat ei per magis intrinseca essentialia et propinquissima ad esse: et sic oportet quod conveniant ei cuius est diffinitio in primo modo dicendi per se: quia ille est essentialior omnibus, sicut supra in quinto libro et in Analyticis posterioribus determinatum est. Nihil autem eorum quae conveniunt per accidens, est intrinsecum et essentiale cui contingit per accidens: propter quod secundum primum modum dicendi per se non potest esse de ratione diffinitiva eius cui contingit per accidens: non enim te esse per essentiam et quidditatem, idem est quod musicum esse, quod tibi contingit per accidens: cuius probatio est, quia non secundum teipsum sive secundum essentialia tibi tu musicuses.
| |
− | Quaeramus enim dicentes, quis tu vel quid sis secundum teipsum: et secundum teipsum quidem non es esse hoc quod conficitur tuum per accidens ex subiecto et accidente: id enim ipsum quod tu es per substantiam, non ita se habet secundum se, ut in essentia sua sit aliquid naturae extraneae ab ipso. Et ex
| |
− | LIBER VII METAPHYSICORUM, TRACT. I 415
| |
− | ista ratione ulterius concluditur, quod nec accidens per se quod est inseparable, est de subiecti sive substantiae diffinitione: quia est extranea natura ab ipso, d. esse substantiae consequens: et ab eo quod est esse consequens, non dependet ipsum esse substantias sicut dependet a (liffinientibus. Hoc autem patet: si enim Buniam per se accidens ad subiectum proximum ut superficies alba sive colorata albedo vel color, non est de quidditate superficiei: non enim superficiem esse secundum esse substantiale est superficiem albam esse: neque est quid sive quidditas ipsius id quod conficitur ox utrisque, superficie videlicet, et albedine. Et si quaeritur quare: dicimus huius causam esse, quia albedo adest 6i: quod autem adest, est extraneum ab eo quod intus est intrinsecum et essentiale substantiae. Omnis igitur illa ratio in qua ratione id secundum esse substantiate dicente, in qua non merit aliquid accidentale, sed omnia insunt substantial rei intranea ex quibus id secundum esse substantiale dicit, illa ratio est quae est quid erat esse singulis substantiis sensibilibus: quia si superficiem albam esse est superficiem esse secundum esse substantiale, cum multa tam per se quam per accidens insint eidem superiiciei, sicut albam lenem sive planam esse, et aliahuiusmodi: omnia haec erunt unum in esse substantiali et ad invicem et cum subiecto: et quod quidem eadem sunt subiecto, patet ex hoc quod diffinientia sunt esse diffiniti. Quod autem ad invicem sunt eadem, patet ex hoc quod diffinientia idem quod diffinitur, ad minus secundum esse, sunt eadem, licet naturae sint diversae. Hoc autem quod diximus, quod accidens per se adest et additur subiecto, etiam alio modo intelligitur. Sed ad hoc ut hoc facile accipiatur, volumus enim esse praemonitum lectorem, quod in specie diffinita actu sunt diffinientia: unde cum diffinitur homo, diffinitur per ea quae actu sunt in ipso, et explicantur per diffinitionem: propter
| |
− | quod si subiectum quod est substantia, diffiniretur per accidens per se, oporteret quod subiectum actu esset in recto intellectu accidentis diffiniti, sicut cum dicimus, simus: hoc enim dicit speciem eius modi accidentis, et secundum hoc simus actudiceret nasum, et in recto, et esset essentialis praedicatio, cum diceretur, simus est nasus: sicut cum diceretur, homo est animal, vel homo est rationale. Ex hypothesi autem quod dicitur accidens esse per ge, et tamen diffinitivum esse substantia est subiectum in intellectu accidentis, non quidem actu, nec in recto, quia non est essentia accidentis: et tunc semper necesse est fieri additionem nugatoriam: quia idem esset nasus simus, quod nasus nasus simus: et in illo simo iterum esset intellectus et nasus in recto: et hoc procederet in infinitum: et haec additio sequitur ex eo quod dicitur accidens per se remanere accidens, et tamen esse diffinitivum: est enim, sicut diximus, in recto et actu et essentialiter in simo intelligitur nasus.
| |
− | Cum autem dicitur esse accidens, additur ei sicut subiectum: et sic his erit ibi nasus ut subiectum et ut essentiale praedicatum: hoc manifestum est, si resolvatur hoc quod dico, nasus simus, secundum praemissam positionem: erit enim tunc idem nasus simus quod nasi nasus curvus: hoc autem non contingit si dicatur accidens non esse diffinitivum subiecti, sed potius subiectum esse quasi diffinitivum accidentis: quia tunc subiectum non est in intellectu accidentis actu, sed potentia: et non essentialiter, sed sicut constituens ipsum accidens hoc modo quo accidens constituitur per substantiam, sicut in ante habitis diximus: et sic iterum subiectum non est in intellectu accidentis nisi in obliquo. Et hoc patet, quia cum resolvo simum, tunc est nasi curvitas ipsa simitas: curvitas autem non est dicens nasum nisi potentia: potest enim esse in naso et in aliquo subiecto, sicut in crure vel in alio, neque est essentia curvitas nasi, nec aliquid de
| |
− | 416
| |
− | D. ALB. MAG. ORD. PILED.
| |
− | | |
− | essentia ipsius: quia tunc oporteret quod substantia esset accidens, quod est falsum: et ideo non in recto praedicatur de ipso. Nota cau Explicite ergo ponitur nasus ad simum,
| |
− | sam quare . A . ■
| |
− | subiectum ideo non remanet in intellectu ipsius:
| |
− | in dilfimtio L
| |
− | ne acciden extrahi enim potest extra intellectum ip
| |
− | tisin abstra , x l
| |
− | cto concept! sius. cum nihil sint essentialium ipsi, nec
| |
− | cadifc in . . I
| |
− | obUquo. m recto praedicatum de hoc quod est essentia simitatis in quantum simitas est: hoc enim non est nisi curvitas: et ideo appositum non est de intellectu, sed est quasi differentia determinans essentiam simi in eo quod simum est: esse enim accidentis secundum suum esse non determinatur nisi per suum subiectum: et quod in diffinitionibus est sicut determinans, hoc est loco differentiae. Dico autem loco differentia, quia accidens propriam non habet diffinitionem,neque propriam differentiam: sed subiectum constituens ipsum in esse est loco differentiae in notificatione accidentis.
| |
− | Quod autem diximus de simo in quantum simum est, dicimus de colorato vel albo, cum dicimus, superficies est eolorata vel alba: in ante habitis autem ostendimus, quoniam accidens ordinabile in genere et specie non absolvitur ab esse substantiae, quia ipsum est quaedam substantia sub tali esse: et ideo non est nisi modus substantias *. Ex praedictis autem patet, quod si aliquid eorum quae in intellectu aliorum actu insunt, non ad ostendendam essentiam addatur, nugatio erit sicut cum dicitur, homo animal: cum autem dicitur, homo est animal,praedicatum ostenditur de subiecto, quod est in ratione ipsius, et illa propositio est per se. De his igitur in tantum dictum sit.
| |
− | 1 Accidens propriam diffinitionem non habet neque propriam differentiam, quod intelligo comparative ad substantiam.* quia non est dubium quin accidentia habeant propria genera, et per consequens proprias differentias:
| |
− | CAPUT VIII.
| |
− | Quod accidens veram non potest habere diffinitionem.
| |
− | Quoniam vero sunt composita haec entia diversarum naturarum omnia quae dicuntur secundum alias categorias, et non sunt vere unum, eo quod id quod subiicitur in omnium entium diffinitione est quid substantiae: substantia enim est id quod constituit accidens in esse: et ideo primum dif fmitione accidentfs est substantia: ideo ostendemus qu6d nullum accidentium secundum aliquam categoriam verarn habet diffinitionem: in omnibus enim diffinitionibus verum subiicitur quid substantiae, et quid qualitati, et quid quantitati, et quando, et ubi, et aliis generibus: et his etiam quae sunt in pluribus generibus., ut motus. Cum enim diffiniens quid albedo, dico quod est color disgregativus visus, si haec vera diffinitio est, oportet quod resolvatur in primum sui esse principium: eo quod omnes diffinitiones resolvuntur usque ad primum esse principiurn: resolvamus igitur colorem in primum sui esse principium, dicentes quod color est extremitas corporis terminati perspicui natura perfects constat quod perspicui natura est substantia: et ideo principium primum esse coloris est substantia. Et sic est in motus ratione, quando dicimus, motus est actus existentis in potentia: existens enim in potentia est materia: et sic est in omni icote: propter quod in ante habitis diximus
| |
− | tamen scias quod sine subiecto non potest haberi diffinitio accidentis, cum diffinitio dicat perfectum conceptum rei diffinitse.: et ad haec pauci advertunt. P. I.
| |
− | LIBER VII METAPHYSICORUM, TRACT. I
| |
− | 417
| |
− | | |
− | quod accidens non habet differentiam entis qua ordinetur in praedicamento, nisi accipiatur sic, quod substantiam dicat sub esse tali vel tali: et sic in Topicis dicitur, quod si posita albedine, dicat quis quod positum est colorem esse, quid substantiae dicit, signiflcat autem quale. Cum igitur omnis diflinitio accidentis dicat substantiam ut quid, et significet accidens ut quantum, vel quale, vel aliud alterius praedicamenti: sic hoc modo omne accidens est ex diversis naturis dicens quoddam compositum ex congregatione, non secundum unionem naturae unius et eiusdem perscrutandum est, si sit aliqua ratio vere diffinitiva quae dicat quid erat esse cuiuscumque eorum, et utrum inest eis quae vocamus accidentia vere quid erat esse: sicut verbi gratia, utrum albo homini quod dicit ex subiect o et accidente, quae diversis naturae sunt, non ad unum esse per sua principia referibiles, sit attribuenda vera diffinitio, ita quod dicat verissime quid erat esse unum secundum quidditatem albo homini: et quia omni diffinito ponitur nomen unum quo significatur natura illa cui per se attribuitur diffinitio, ponamus quod hoc nomen, vestis, sit nomen illius naturae: in albo enim homine diffinitio assignanda est, si vere habet diffinitionem, ita quod illa diffinitio dicat quid est vestem esse secundum quod vestis significat naturam unam albi hominis. Nomen enim hoccongruit: eo quod accidens secundum quod dicit extrinsecum quid substantiae, habitus quidam est substantias, quod antiqui poetae per peplum Palladis significabant, Palladem substantiam, peplum autem formas substantiam circumstantes appellantes. IH vnrim Sic igitur procedentes, dicimus ad hoc IIIM qua quod vera sit diffinitio secundum ipsorum nmnir. diffinientium considerationem, quatuor esse necessaria, quod videlicet diffinientia diffinito sint essentialia secundum primum per se dicendi modum. Et quod totaliter ad unum esse et unicum diffinientia referantur, et illud dicant totum. Et quod diffinitio
| |
− | VI
| |
− | alicuius unius et unitae naturae sit prime. Et ex hoc resultat quartum, quod sit talis naturae et speciei quae unum unius naturae genus essentialiter participat: quia illius essentialis qualitas est differentia, et illa coniuncta illi generi constituit diffinitionem. His autem ad faciliorem intellectum sic praesuppositis, dicimus quod hoc quod vere est quid, non est eorum quae neque secundum se sunt dicta: quia quacumque dictione et nomine significantur, illa dicit cum alio ens compositum: aut forte distinguere oportet in eo quod est ens secundum se: aliquid enim est secundum se primo, cuius ratio et intellectus totus est absolutus, non ad aliquid extraneum dependens: et hoc modo substantiae nomen et intellectus est absolutus, qui per nihil sibi diffinitur extraneum. Alio mo,Ens 8ecu,n
| |
− | dum se clu
| |
− | do dicitur secundum se, quod incomplexe pIic"eteIapi significatur quocumque modo, et hoc per posterius dicitur secundum se, sicut dicitur, quod singulum incomplexorum secundum se acceptum aut significat substantiam, aut qualitatem, aut naturam alicuius generum aliorum: et tunc patet quod huiusmodi secundi secundum se dicti quid erat esse quoipsum est, hoc quod est ex additione unius generis naturae ad alterius generis naturam: illud vero quod erat esse, qugd est eius quod primo modo secundum se dicitur, non est ex additione, sed ex essentialibus unius naturae principiis esse constituentibus: hoc autem patet ex hoc quod illud quod erat esse secundo modo secundum se dicti dicitur addi alii naturae per idem esse quidditatis illud quod diffinitur. Ut verbi gratia, si aliquis diffiniat dicens albi hominis esse sub uno nomine designati: hoc enim dicit accidens ex quo substantiam ut suae constitutionis principium claudit in suo intellectu. Ratio enim diffinitiva per aliud nomen simplex attribuitur eidem composito quod dicit, albus homo, ut supra diximus, quod vestis significat totum illud quod significat albus homo: hoc enim qui sic diffinit, diffinit nomen, vestem videlicet quasi album hominem:
| |
− | 27
| |
− | 418 D. ALB. MAG. ORD. PR^ED.
| |
− | quia est nomen esse illius quod est albi hominis: et hoc patet non esse veram diffinitionem, cum principia hominis et principia albedinis non possunt esse essentialia eidem. Nec hoc dico quod albus homo non dicat quid album et similiter vestis, cum substantia ubique dicat quid: sed hoc quid non • dicit quid er.at esse: eo quod essentialiter ambo ista suis principiis ad idem esse non referuntur: et similiter omne accidens dicit quid, et significat quantum, vel quale, vel aliquid huiusmodi. Sed hoc quid cum extraneum sit ab accidentis natura, non est quid erat esse diffinitionis. Deficit ergo et accidentis diffinitio in hoc quod esse accidentis constituentia non sunt coessentialia supra, quod fuit prima conditio verse diffinitionis.
| |
− | Amplius id quod est vere quidem aut totaliter quid aut non est vere quid: et hoc patet peripsius quidditatis rationem: quid enim vere est id quod est et dicit quid erat esse totum et unicum. Quando vero aliud esse de alio dicitur, sicut in diffinitione fit accidentis, tunc non est totum id quod est quod quid esse, sed potius modus quidam esse qui est alicuius, sicut diximus in huius libri septimi principio. Sicut si dicam quid alburn: non enim dico esse aliquid quod sit hoc absolutum secundum se: sed dicam qualitatem alicuius hoc est esse quid secundum se solum substantiis inest. Igitur qui erat esse, verissime est eorum quorum diffinitio sui quidditativa est ratio rationum earum quae quid erat esse dicentium. Diffinitiva autem ratio non est nisi secundum se intellectorum: quia diffinitio est vera, quando diffinitio habet nomen cum ipsa ratione idem et unum signans: et hoc signatum est natura unica generis unius cui per se attribuitur diffinitio.
| |
− | com. Si enim aliter diceretur, quod videlicet non unicae naturae unius, sed congregati ex diversis esset diffinitio, tunc omnes
| |
− | rationes quorumcumque ex diversis compositorum essent veri termini sive diffiniti esse diffinitiones: possibile enim est nomen unum ponere diversis adunatis quocumque modo: et hoc nomen inest alicui rationi quae de tali assignari potest uno congregato. Igitur Ilion sive Ilionis erit diffinitio unum esse dicens: cum tamen metrum Ilion infinita millia contineat actionum et passionum et qualitatum et aliorum accidentium ad unicum esse non reducibilium. Ex his igitur patet, quod principia verae diffinitionis debent referri ad totalitatem unicam. Amplius considerandum si diffinitio sit alicuius primi cui per se diffinitio attribuitur. Talia autem sunt, et sola illa quaecumque sic praedicantur per se, quod non aliud unius naturae praedicatum, vel dicunt de alio alterius generis et naturae, sicut faciunt omnia accidentia. Sic igitur per tertiam conditionem diffinientium patet accidentis non esse veram diffinitionem. Ex hoc autem concluditur quarta, quod videlicet quid erat esse non erit in aliqua specierum quae est non generis suae naturae. Cum enim omne accidens genus habeat substantiam sub tali esse vel tali, non habet accidens speciem sub assignato genere positam, in cuius intellectu actu et essentialiter et in recto sit totum suum genus quoad omnia ea quaeipsumin esse constituunt. Diffinitio igitur vera non erit nisi his solum speciebus, quae dicto modo ponuntur in suis generibus. Ea namque quae sic non habent genus, non videntur dici in primo modo dicendi per se secundum participationem. Illa enim sola participantur, quae sunt in ipsorum participantium ratione, sicut dictum est in Topicis. Haec igitur quae dicuntur secundum participationem generum, talium sunt passiones: nec est diffinitio eius, quae dicitur de aliquo quasi accidens: et si dicuntur non ut quid, sed ut alterius alicuius. Haec autem omnia plana sunt per ante dictas rationes.
| |
− | LIBER VII METAPHYSICORUM, TRACT.I 419
| |
− | CAPUT IX.
| |
− | Secundum quem modum accidentia possunt habere diffinitionem.
| |
− | Quia per se primo quidem dicitur duobus modis: primo quidem secundum modum primum quando predicatum est in ratione subiecti: secundo autem secundum modum secundum, quando subiectum est de ratione praedicati: et primo quidem modo sunt per se verse diffinitionis principia: secundo autem sunt per se principia diffinitionis accidentis quod est per se: oportet quod accidens aliquo modo habeat diffinitionem. Ratio igitur diffinitiva quaedam erit etiam cuiustibet praedicamentorum a substantia quae significant aliquo modo quid: et haec ratio convenit accidenti si est sibi nomen signans quia hoc huic inest. Non enim potest habere nomen significans quia hoc est absolute, sicut patet per ante dicta. Haec autem ratio secundum illud nomen data non est ratio diffinitiva secundum primum diffinitionis intentionem, sed est ratio aitologia, hoc est, perse nominatione certior: et hanc qui dam vocant rationem maioris declarationis quam sit ipsum nomen: sed haec ratio simpliciter diffinitio non erit, nec dicens quid erat esse simpliciter, sedpotiushoc esseinhoc: aut oportet dicere, quod diffinitio multipliciter, et similiter quid erat esse multipliciter dicetur: sicut enim saepius dictum est ipsum quid est uno quidem modo et primo significat substantiam, et significat haec aliquid absolute. Alia vero singula praedicamentorum dicunt etiam quid in quantum non absolvuntur ab intellectu
| |
− | 1 AVERROIS, Super com. iB.
| |
− | substantiae, et significant quantitatem vel qualitatem et alia similia his in accidentalitate praedicamentali: sic enim ens est in omnibus, sed non similiter, sed secundum analogiam et hine est quod huic praedicamento quod est substantia^ inest primum: illi autem quod est accidentis praedicamentum, inest consequenter; ita omnibus quidem inest quid sive quid erat esse et simpliciter quidem inest substantiae, sicut et ens: quodam autem modo inest aliis quae non sunt nisi modus entis: et sicut bene dicit Averroes, non sunt ens nisi ens ab esse derivatum sit sicut in ante habitis ostendimus l. Dicimus enim qualitatem aliquo modo esse quid, sed non esse quid simpliciter: hoc tamen magis qualitati convenit quam aliis accidentium praedicamentis: quia est quaedam qualitas generis et speciei quae substantia est et quidditatis pars quaedam: et haec est differentia. Est iterum qu&dam individui designati qualitas quae est locata in natura accidentis. In aliis autem praedica^mentis non omnino sic est: quia quantitas materiae accidit: alia autem etsi accidunt quaedam ex ipsis generibus forte vel speciebus, tamen non dicunt nisi quas^ dam comparationes eius quod est. Sic igitur id quod quidem quibusdam contingit simpliciter. Aliis autem quae non dicunt ens, sed dicunt entis aliquid, et dicunt id quod est alicuius, non dicunt quid absolutum: unde diffinitio quaedam est huius quod est non ens, sed est illius quod est ens aliquid, sicut logici dicunt de non ente, quod sit diffinitivum entis: hoc enim non est simpliciter non ens, sed ens quoddam, sic et huiusmodi. Verbi gratia, quia licet negatio nihil diffiniat, tamen negatio huius vel illius approximare facit quidditati: sicut si venari velim diffinitionem per negationem dividentium commune aliquid, sicut quid est homo quaerens, dicam quod substantiarum alia estcorporea, aliaincorporea: et homo non est sub
| |
− | 420
| |
− | D. ALB. MAG. ORB. PILED.
| |
− | | |
− | stantia incorporea: et corporearum substantiarum aliam dicam esse animatam, et aliam inanimatam, et dicam hominem non esse substantiam inanimatam: iterum dicam animatarum et corporearum substantiarum aliam esse sensitivam, aliam vero insensitivam, et hominem non esse quae insensibilis est: et rursus dividam sentientium aliam esse rationalem, aliam vero irrationalem, et negem ab homine substantiam corpoream vivam sentientem irrationalem. In his autem patet, quod negatio in quantum negatio est simpliciter, nihil diffmit: tamen negatio non simpliciter, sed relinquens genus cum opposita differentia in quantum est negatio huius: et ab hoc facit invenire diffinitionem: et hoc modo diffiniri dicimus qualitatem per negationem diffinitionis substantiae et entis, cuius tamen ipsa qualitas est esse quoddam.
| |
− | Texi.eUom. Oportet igitur in his quae difflniuntur intendere, et praecipue cum subtilitate intelligere quomodo oportet diffiniendo dicere circa singula: ut non detur eis magis quam quomodo se habent in esse, neque aliquid auferatur eis, Quapropter et nunc oportet considerare in accidente quomodo se habeat ad esse, quia hoc quod diximus est manifestum per ipsam diffinitionis rationem. Est enim diffinitio ratio determinans esse per terminos eius qui sunt actus et potentia: quid igitur erat esse similiter inest rebus, sicut et esse et primum quidem et simpliciter inest substantiae. Deinde autem et posterius inest aliis, sicut et ipsum quid est in talibus non est simpliciter quid est, sed oportet illis quid erat esse qualitatem esse, aut quantitatem: aut oportet dicere ea cum substantia esse aequivoce entia: aut nos oportet in diffinitione entium esse addentes in entitate, aut auferentes: et hoc est verum, quoniam in diffinitione substantiae id quod additur alii, et cui additur, &mbo sunt de entitate substantiae: sed in
| |
− | diffmitione accidentis additur subiectum sicut differentia constituens accidens: et illud aufertur ab entitate accidentis. Sicut etiam multipliciter dicimus esse dictum non scibile per additionem scibilitatis, sicut prima causa est non scibilis: quia vincit scibilitatem nostram et omnem intellectum, sicut nos in sequentibus ostendemus: quia id quod Iig* non scitur nisi per posterius se, se IF£ | cundum sui maiorem partem remanet c.u^ non scitum. Prima autem causa non IP^II* scitur nisi per posterius se. Aliquid au lu* tem dicimus non scitum: quia aufertur ei scibilitas, sicut tempus et motus et materia prima, quae non sciuntur nisi in quantum participant de actu: qui tamen aut nihil eorum est, aut non est eorum secundum quod est actus simpliciter, sed in quantum est imperfectus: est igitur rectum talia dici non aequivoce, nec univoce simpliciter. Est enim Not* aequivocum, cuius solum nomen est aiquiv© commune et unum, substantia autem anaioi cui aptatur diffinitio et insuper ipsa citenii< diffinitio penitus diversa. Univocum autem illi oppositum est, cuius nomen et substantia et substantiae ratio est penitus unum. Analogum autem est proportionatum ad unum, et hoc est cuius nomen est unum, et res sive substantia nominata illo nomine, est una et eadem: sed ratio est diversa, eo quod ratio diversificatur per rem et modum rei illius. Huic autem opponitur multipliciter dictum, cuius quidem nomen unum et ratio nominis una, res autem non penitus una, sicut 4otum et pars quae de continuo et discreto unica dicuntur ratione: cum tamen non una sit totalitas, neque una ratio continui et discreti. Sic pro certo ens non est nisi res una quae est substantia: ratio autem diversa non est, ideo quia res sit diversa, sed potius quia modi eiusdem entis sunt diversi et ab ipso ente et ab invicem, quemadmodum etiam dicimus medicinale unum quidem esse et simpliciter secundum causam efficientem et
| |
− | LIBER VII METAPHYSICORUM, TRACT. I
| |
− | 421
| |
− | | |
− | fiuem, sed multos esse modos diversorum secundum proportiones eorum quaB fuciunt actum efficients, referendo eum ad eumdem finem. Cum enim dicimus medicinale esse corpus medicati, et opus medentis, et vas seu instrumentum medici dicimus, haec omnia esse medicinalia ad unum quid et idem referendo: non tamen haec omnia quidem omnino dicimus esse et unum, sed non propter hoc dicimus ea dici sic aequivoce: et similiter est in quidditate et diffinitione: «a igitur quae sic proportione ad unum dicuntur ut quidam modi ipsius quocum(iue modo aliquis velit vocare vel dicere, nihil refert quoad propositam intentionem.
| |
− | mm, Palam enim est quocumque modo dicat ea: quia simpliciter quae nihil habet oxtraneum et prima secundum primum modum dicendi per se diffinitio, et quid orat esse cui diffinitio per se attribuitur, non est nisi substantiarum: diffinitio autem quocumque modo dicta, non solum est substantiarum, sed et aliorum accidentium: sed non est primum et simpliciter diffinitio ipsorum: non enim sequitur de necessitate si ponimus quod hoc est per se, quod hoc sit vera diffinitio quod signat illud idem cum aliqua quacumque diffinitiva ratione: sed oportet quod ipsum significet illud cum quadam ratione, illa videlicet quae est ex talibus, quorum quodlibet dicitur de diffinito secundum primum modum dicendi per se: quia tunc omnia illa actu essentialiter et in recto clauduntur in intellectu diffiniti: non tamen est extenso nomine rationis, sicut patet per ante dicta. Sed hoc oportet non ignorare, quod sive ratio dicatur primo modo, sive extenso nomine, sicut dicitur ratio accidentis: quia non erit diffinitio nisi unum et unius sit nomen. Cum autem omne nomen imponatur ab eo quod primo cadit in intellectu imponentis et significet idipsum, patet quod ubi non unitas intellectus, ibi non est
| |
− | unius unum nomen. Oportet igitur si debeat unum nomen esse diversorum, quod illa diversa claudantur in intellectu uno et eodem: et hoc non est nisi in primo modo et secundo dicendi per se: oportet igitur quod nomen cui aptatur diffinitio, dicat unum secundum primum modum dicendi per se vel secundum: et quaecumque aliter dicunt unum compositionis vel continuitatisvelcolligationis, sub illouno non sunt diffinibilia: et ideo accidens per accidens cum suo subiecto compositum non est una ratione diffinibile/ nisi ipsum accidens per accidens ad accidens per se reducatur primo: et ei tunc unum nomen speciei suae ponatur, sicut est hoc nomen, simum, vel simitas, et claudum, vel aquilum, ethuiusmodi. Et ex hoc patet quod homo albus non est res diffinibilis una ratione, id est, diffinitione, nisi priu's ad per se reducatur, utrum videlicet album dicat superficiem ex multo compositam perspicuo, in qua clare diffunditur lumen: et huic nomen unum ponatur quod in se claudat subiectum oblique, et esse accidentis in recto, sicut simitas est nasi concavitas, et huiusmodi. Ex his igitur sic intellectis dicimus unam esse diffinitivam rationem si in altero modorum dicendi per se unius intellectus est, et non propter hoc erit una diffinitio, si est unius quod quocumque modo continuitatis sive colligationis sive alterius compositionis est unum: aut etiam quacumque communicatione ordinis, sicut diximus in praehabitis, sicut diximus poemata Iliaca esse unum poema: sed erit diffinitio una si est unius quoties vere dicitur unum. Unum vero dicitur sicut ens secundum se, aut primo modo, vel secundo dicitur ens dupliciter: hoc quidem enim entium dicit hoc aliquid quod vere est et est substantia: aliud vero signat qualitatem, et aliud quantitatem: et hoc non dicit ens: sed hoc esse alicuius quod clauditur in intellectu ipsius: et hoc modo dicit unum cui respondet diffinitio una. Ex hoc sequitur, quod albi hominis si ad per se subie
| |
− | 422
| |
− | D. ALB. MAG. ORD. PILED.
| |
− | | |
− | ctum reducatur, erit quaedam ratio et diffinitio: sed tamen alia est ratio albi et substantiae, sicut alia est ratio substantias et accidentis. Sic igitur patet qualiter est diffinitio accidentis, et qualiter non: et cum aptatur diffinitio accidentis ex suo genere et ex sua differentia: sicut cum dicimus quod albedo est color disgregativus visus, neque genus, neque differentia est sine intellectu subiecti: eo quod utrumque illorum sit accidens: sed tamen quia differentia refertur ad genus, et est qualitas ipsius, quando in diffinitione accidentis coniunguntur genus et differentia, non intelligitur bis subiectum in illa diffinitione: quia ex hoc quod unum refertur ad aliud ex ambobus, non intelligitur subiectum nisi semel: et ideo non fit in tali diffinitione repetitio nugatoria. Haec igitur a nobis de diffinitione accidentis dicta sint.
| |
− | CAPUT X.
| |
− | De solutione err oris.quorumdam qui dicebant accidentium nullam esse diffinitionem, et de differentia accidentis ad speciem verarn et differentiam veram.
| |
− | Habet autem dubitationem ex Antiquorum quorumdam opinione. Si enim quis consideret vere et proprie diffinitionis conditionem, dicet cum quibusdam Antiquis nullam esse diffinitionem ex additione substantiae et accidentis quae sunt diversorum generum naturae: et tunc oritur dubitatio magna, cuiusmodi diffinitio erit eorum quae non simpliciter sunt secundum suum intellectum unius generis, sed secundum principia se in esse constituentia, sunt de nuriiero copulatorum, sicut sunt acciden
| |
− | tia. Si enim diceretur quod nisi talia habent aliquam quidditatem, minus daretur eis quam habent secundum ea quae praedicta sunt. Adhuc autem cum nihil demonstrari possit nisi per diffinitionem, sequeretur quod si accidentia nullam haberent diffinitionein, quod non possent demonstrari: quod omnino est absurdum. Oportet igitur dicere quod accidentia habeant diffinitionem. Sed si hoc concedatur, ex omnibus quae praemissa sunt, sequitur quod necesse est palam facere diffiniendo ea ex additione ad suum subiectum. Dico autem gratia exempli subiectum sicut est nasus, et passionem sive per se accidens sicut est concavitas in genere, et sicut est simitas in specie, quorum utrumque est ex duobus dictum: quia utrumque horum accidentium dicit hoc in hoc per se in secundo dicendi per se, et non secundum accidens. Attende tamen quod concavitas est genus simitatis, et non potest esse quod omnino proprium subiectum sit generis et speciei: et ideo cum nasus sit proprium subiectum simitatis, aliquid commune concavitati erit proprium subiectum concavitatis: hoc autem commune est superficies depressa, et superficies depressa non est genus nasi, neque etiam essentialis differentia ipsius: et ideo non habet se omnino ad nasum sicut concavitas se habet ad simum. Et ideo cum dicitur nasus concavus, de intellectu primo concavitatis non est subiectum simitatis proprium. Oportet tamen, sicut diximus, quod utriusque sit aliquod subiectum proprium: et hoc ideo est, quia nec concavitas quae est genus, neque simitas quae est species, est passio nasi quae sit accidens per accidens: sed utrumque est passio secundum se, sive per se accidens: neque accidunt ista sicut album accidit Calliae, aut sicut accidit homini cui accidit Calliam esse qui est albus, sed sicut accidit masculinum et fcemininum animali, et sicut accidit quantitati aequale, et ut generaliter dicatur, sicut accidunt
| |
− | LIBER VII METAPHYSICORUM, TRACT. I 423
| |
− | omnia quae secundum se sive per se existunt in aliquibus subiectis. Sed in omnibus his licet subiectum sit de intellectu accidentis, non tamen est de primo intellectu ipsius: et ideo non est essentialis sibi sicut eiusdem naturae existens, nec in recto cadit in ratione eius: et ideo non est in ipso nisi potentia: et sic etiam dimidium claudit in se duplum: et ut generaliter dicatur, omnia quae sine aliis non intelliguntur absolute, cum tamen non sint de primo intellectu ipsorum: eoncavitas autem cum genus simitatis sit, sicut color genus albedinis, est de primo intellectu ipsius: quia species in suo primo intellectu dicit genus et differentiam: et hoc duo dicit, unum in actu, et duo et separata in potentia: et ideo nunquam potest esse, quod posita specie separetur ab ea generis intellects et similiter differentiae. IiMMfFudli Differentia autem cum in se genus
| |
− | ^•«ut!lve habeat aliquo modo, non habet in se nisi potentia: et genus nihil est de natura differentiae existens1. Differentia enim non constituitur in esse a genere, sicut neque forma a materia: et ideo genus non ita concluditur in intellectu differentiae sicut in intellectu speciei: propter quod cum dicitur animal rationale, diffinitio est: quia licet genus sit subiectum, et differentia essentialis qualitas ipsius: tamen quia non est in ipsa sicut aliquid essentiaesuae, ideo potest extrahi de ipsa: et quando coniungitur ei in ratione, iam non intelligitur in ipsa: non autem sic est de specie: et ideo cum dicitur animal rationale, dicitur aliquid quod diffiniri potest. Cum autem dicitur animal homo, vel homo animal, non est aliquid quod possit diffiniri: quia propter intellectum generis in specie idem bis in dif—
| |
− | Ni it quaii finitione dicitur. Adhuc autem cum diffe
| |
− | lur diversa
| |
− | m hnbItudo rentia sit generis sicut subiecti cuius est oImir«tn" essentialis qualitas, et accidens quod est fi«Saudiab Pr0Pr^a Pass*°> s^ etiam subiecti cuius
| |
− | •ubiecti ad prooriam l*Mlonem. vide etiam Philosophum, VI Topic, cap. 8.
| |
− | est essentialis qualitas sive per se nomen: est tamen idem modus habitudinis differentiae ad genus, et e contra subiecti adpassionem, ete converso: quia differentia cum sit forma substantialis, est essentia non constituta a materia quae significato* per genus, sed potius in esse constituens ipsum secundum actum: et ideo non diffinitur per genus, sicut neque forma per materiam. Sed e converso genus et materia diffiniuntur, non quidem per differentiam vel formam, sed in analogia ad ipsam. Accidens autem per se habet se ad subiectum sicut constitutum in esse per ipsum, et subiectum se habet ad accidens sicut in se completum et causa accidenti in essendo: propter quod accidens neque est ens, neque essentia, nisi ens et essentia ab esse dicta intelligantur: propter quod oportet ipsum per suum proprium subiectum diffiniri: eo quod, sicut iam ante diximus, idem est diffinitivum quod est in esse constitutivum: et eo modo diffinit quoin esse constituit.
| |
− | Ex omnibus autem inductis hoc est necessarium accipere, quod hoc quod ponitur diffiniri sicut species absoluti esse, in suo primo intellectu ei audit diffmientia: nec unquam possunt per aliquam appositionem vel determinationem ita separari ab ipso, quod non sint in intellectu ipsius secundum actum, ita quod diffinitio ipsius tota et ubique ponitur pro nomine ipso: quaecumque autem diffiniuntur non ut species absoluti esse, sed ut accidentia, diffmientia sua non habent de intellectu suo primo: et ideo non actu neque essentialiter continentur in ipsis: et ideo cum apponuntur eis, separantur ab intellectu nominis ipsorum, et tunc non intelliguntur in ipsis: sicut et grammatici dicunt, quod in verbis primae et secundae personae intelligitur determinatum suppositum: eo quod agere et pati substantiae est proprium: et tunc non intelligitur in ipsis quando
| |
− | 424
| |
− | D. ALB. MAG. GRD. PR^ED.
| |
− | | |
− | apponitur. Ut si dicam, ego lego, tu legis: quia non est suppositum de primo intellectu rei quae importatur per verbum.
| |
− | His ita suppositis et distinctis, scitur quod omnia accidentia quae secundum se existunt ex additione dictas habent diffinitiones: talia vero sunt accidentia per se, in quibus sicut diffiniens existit per intellectum nominis aut ratio diffinitiva, si loco nominis ponatur ratio, aut nomen subiecti cuius erat per se passio ipsa, et tale accidens non contingit diffinitiva ratione ostendere separatim per principia unius et eiusdem naturae et generis, sed oportet quod diffiniatur per suum primum et proprium subiectum. Si autem essent quidem accidentia, sed non per se, sed per accidens, sicut album, illa possunt ostendi diffinitive sine subiecto in quo sunt: sicut si diffiniatur album sine homine: sed tamen non possunt diffiniri sine quocumque subiecto: quia accidens per accidens ad accidens per se reducitur, et tunc proprium subiectum diffinitur: unde fcemininum quod est accidens per se, sine animali non diffinitur quod est proprium eius subiectum.
| |
− | Ex omnibus igitur quae inducta sunt, hic accipitur quod huiusmodi accidentium aut non est quid erat esse et diffinitio: aut si est talium quid erat esse et diffinitio, aliter est quam substantiae, quemadmodum iam saspius dictum est. Dubitatio igitur qua quaerebatur utrum talium est aliqua diffinitio, in partem atfirmativam est determinata: quia quaedam est talium accidentium aliqualis diffinitio.
| |
− | CAPUT XI.
| |
− | De determinatione erroris aliorum qui dicebant accidentium per se esse diffinitionem veram sicut et substantia.
| |
− | Est autem et alia dubitatio de huius *«*'•«' <*' modi diffinitiohibus, quae contingit ei quiconcedit talia accidentia diffinitionem habere. Si enim simus dicatur ab aliquo esse species quae absolute ponitur sub assignato genere, et non dirigi simum ad substantiam sicut ad suum esse et quidditatis constitutivum, turn quidditas simi est quid absolutum ad nihil extra suam dependens essentiam: et sic erit verum ens et vera essentia: et erit hoc dictum eius qui dicit accidens esse ens, non ex aliqua additione quidditatem habens: tunc enim diffinientia accidens in specie acceptum, essent de intellectu primo accidentis, quae per nullam additionem determinationis possunt separari ab ipso, ita quod in ipso non intelligantur: et secundum hoc sicut non potest dici animal homo congrue, ita non potest dici nasus simus: quia nasus secundum hoc de primo intellectu est simi, sicut genus et differentia sunt de intellectu primo speciei. Si igitur sic loquendo secundum hanc positionem idem est simus nasus et concavus nasus secundum intellectum primum, tunc erit idem simum et concavum: quia concavum est quid simi, sicut in rei veritate est verum: quia concavitas est unum genus simitatis, et est idem ipsi: quia in intellectu eius clauditur primo. Sed haec opinio dicit quod simum et concavum sunt unius naturae non ex additione dictae: et sic idem in esse unius et eiusdem generis naturae sunt simum et concavum utrumque formaliter acceptum. Si vero hoc est verum,
| |
− | LIBER VII METAPHYSICORUM, TRACT. I
| |
− | 425
| |
− | | |
− | sicut probatur per omnia supra dicta, etiam oportet dicere quod haec species, simus, in quantum est accidens, est concavitas in naso: et cum hoc concedatur, quod diffinitur hoc accidens sicut species absoluti entis et veram habentis diffinitionem: tunc sequitur quod aut non contingit dicere, nasus simus ex appositione unius ad alterum: aut si dicitur, erit nugatio bis idem dictum, ut dicatur, nasus nasus concavus: ostendimus enim iam in praehabitis, quod subiectum est in diffinitione accidentis. Si autem hoc accidens non ut passio, sed ut species absoluti entis accipiatur, tunc subiectum erit in diffinitione eius sicut de intellects primo ipsius existens: et sicut tunc non contingit dicere, animal homo, ita non contingit dicere, nasus simus: aut si diceretur, erit nugans eiusdem repetitio: quia cum dico, nasus simus, loco simi quod est nomen speciei, ponam rationem ipsius quae est nasus concavus: et tunc nasus simus erit idem quod nasus nasus concavus. Secundum hoc igitur nasus simus est nasus nasus concavus. Patet igitur quod est inconveniens dicere, quod in huius accidentibus sit quid erat esse absoluti entis. Sin autem hoc negatur, sequitur quod infinita sunt quae nugando repetuntur in una et eadem et eiusdem ratione: quia cum dico, nasus nasus concavus, constat quod concavus non praedicatur de simo, nisi secundum esse quod habet in naso: et cum sit accidens, iterum dirigit ad supertlciem depressam in naso: et tunc iterum cum hoc dicit haec positio, quod concavitas habet diffinitionem entis absolutam: et ex hoc iterum sequitur, quod subiectum est de primo intellectu ipsius, et tunc diffiniens hoc totum, quod est nasus nasus concavus, dicam nasus nasus nasus in medio depressus: et cum iterum depressus, quod in hac diffinitione ponitur, sit accidens, ut absoluta species diffinita cadit in intellectu primo continendo nasum: et diffiniens iterum hoc totum dicam, nasus nasus nasus nasus curvus; et hoc idem
| |
− | curvus per eamdem rationem dicet in se primo intellectu continendo nasum, et hoc non stabit unquam. Et hac de causa diximus supra, quod genus cum specie positum, non est quid diffinibile: et quia hoc inconveniens sequitur ex hac positione quae dicit et accidentia remanere accidentia, et tamen diffinitiones veras habere, sicut habent species substantiae quae sub assignato ponuntur genere, palam est quod diffinitio vera non est nisi solius substantiae.
| |
− | Nam etsi aliarum categoriarum est diffinitio, est necesse diffinitionem e:& additione esse, ut est diffinitio qualitatis, et diffinitio imparis. Non enim negamus diffinitionem esse accidentis per genus et differentiam suae coordinationis et sui praedicamenti, sicut diffinitur albedo per colorem disgregativum visus, sicut est diffinitio imparis, quod non diffinitur sine numero, et numerus non diffinitur sine quantitate, et quantitas non diffinitur sine substantia, et diffinitio fceminini non est sine animali: sed neque genus neque differentia in talibus sunt, nisi ex additione ad substantiam. Et in his si dicatur quod habent veras et per se dictas diffinitiones, tunc sequitur quod idem bis dicitur nugatorie, sicut et in Hiis quae supra dicta sunt, quae sunt simum et concavum. Si vero hoc quod videlicet sic sequatur nugari, tunc necessario sequitur quod diffinitio non erit eorum quae secundum esse suum extraneae naturae copulata sunt, sicut est numerus, et impar, et alia his similia accidentia. Omnium autem horum solutio vera est, quod sic dubitans obliviscitur et ignorat: quia rationes diffinitivae talium accidentium non dicuntur certae ad certitudinem diffinitionum primam. Si enim concedatur quod huius accidentium sunt termini determinantes ipsorum esse, oportet alterum duorum dicere, quod videlicet altero modo sunt quam substantiae, aut quemadmodum dictum est prius, quod multipli
| |
− | 426
| |
− | D. ALB. MAG. ORD. PRiED.
| |
− | | |
− | citer diffinitio dicatur, et similiter multipliciter dicatur quid erat esse cui per se redditur diffinitio: et ideo uno quidem modo nullius accidentis erit diffinitio, prima videlicet et proprie sumpta diffinitione: et hoc modo quid erat esse non inerit alicui nisi substantiae. Alio autem modo, secundario videlicet et ex additione, ita quod diffinitum non sit species absoluta, neque sub genere absoluti et simplicis entis, posita erit diffinitio talium accidentium.
| |
− | CAPUT XII.
| |
− | De distinctione diffinitionis et quidditatis, et de vero intellectu quidditatis et diffinitionum accidentis.
| |
− | Quia igitur est diffinitio ipsius quid erat esse ratio, palam est ex praedictis: in hoc enim differt ratio a quid erat esse: quia quod quid erat esse, dicit naturam cui per se attribuitur diffinitio, et diffinitio dicit huius naturae explicitam rationem. Palam etiam est ex praedictis, quia quid erat esse, aut solarum est substantiarum, si proprie quid erat esse accipiatur: aut est substantiarum maxime et primum et simpliciter: maxime quidem, quia ipsum est causa quidditatis accidentium: primum autem, quia ipsum est primum cadens in intellectum accidentium: simpliciter vero, quia ipsum non refertur ad naturam alienam. Ad intellectuum autem om
| |
− | Documen
| |
− | tum. mum eorum quae dicta sunt, et ut perfecte distinguatur quidditas accidentis a quidditate substantiarum, attendendum est, quod accidens quando diffinitur, dupliciter potest accipi: aut enim accipitur ut species subiecta, aut ut passio:
| |
− | 1 I de Anima, tex. et com. 11.
| |
− | et si accipitur ut species subiecta, sic quidem intelligitur substantia in eius diffinitione, sed non accipitur: et sic dicit Avicenna, quod intellectus accidentis intellectus est absolutus. Si autem accipiatur ut passio, sic substantia et intelligitur et accipitur in eius diffinitione. Et primo quidem modo diffinitio dicitur a quibusdam principium demonstrationis extra demonstrationem. Secundo autem modo diffinitio accepta est demonstratio positione differens: in tali enim diffinitione accipitur subiectum quod est substantia, et causa accidentis quae est medium: et accidens ipsum quod est praedicatum.
| |
− | Sunt autem qui negantes diffinitio Obiectio nem esse passionis, aliter obiiciunt: cum enim accidens diffinitur ex genere et differentia suae coordinations, dicunt quod est diffinitio formalis quae datur de accidente prout ipsum est species. Tales autem diffinitiones dialecticae sunt et vanaa omnes, sicut in principio de Anima dictum est ^ Et si aliquis ad hoc dicat, quod sicut dictum est, etiam in talibus diffinitionibus intelligitur substantia, licet non ponatur expresse quae substantia in esse constituit accidens, quam quidem percipit primus Philosophus, qui de unoquoque annunliat prout ipsum est, eo quod ipse est doctissimus causarum. Sed dialecticus qui non accipit nisi quod extrinsecus adhaeret rei de signis et icotis, non percipit substantiam quae intelligitur et intrinsecus constituit. Et ideo dialecticus in talibus est vanus: quia per id quod accipit, ad esse accidentis constitutum non devenit. Primus autem Philosophus in eadem diffinitione non est vanus: quia per substantiam quam in accidentis genere et differentia intelligit, provenit ad verum esse accidentis.
| |
− | Adhuc aliter obiicitur de eodem: videtur enim accidens veram habere diffinitionem: quoniam id quod veram habet
| |
− | LIBER VII METAPHYSICORUM, TRACT. I
| |
− | 427
| |
− | | |
− | demonstrationem, habet veram causam: et quod habet veram causam., veram habet diffinitionem: quia causa et diffinitio sunt idem. Amplius, sicut dicit Avicenna, accidens duobus modis diffinitur: (iiut enim diffinitur ut essentiale cuius species est absoluta: eo quod secundum esse non dependet nisi ex suae coordinationis principiis: et sic diffmitur secundum formam. Aut diffinitur secundum esse: et tunc diffinitur ut est passio substantiae: et quando sic diffinitur, diffinitio facit scire causam ipsius ; vera autem est diffinitio quae facit scire causam veram: igitur videtur habere diffinitionem. Neutra tamen istarum videtur posse esse medium in demonstratione: quia prima non dicit causam, cum medium demonstrationis debeat esse causa. Si autem videtur data esse per materiam et illa habet medium per quod potest concludi et demonstrari: et sic etiam illa non est medium demonstrationis". Amplius aut accidens diffinitur secundum speciem facta diffinitione, aut secundum materiam: facta autem diffinitione quae est demonstratio positione differens: et iam quidem ostensum est, quod prima non potest esse medium, neque secunda. De tertia autem similiter videtur, quod nonpossit esse medium: quia illa in se continet omnes demonstrationis terminos: continet enim subiectum quod est extremitas minor: et si illa diffinitio esset medium, tunc minor extremitas esset medium vel pars medii, quod est falsum: cum minor extremitas nihil sit causae: nulla igitur diffinitio ipsius erit medium: et sic videtur nullam habere diffinitionem: quia cum ipsa sit maior extremitas, si habet diffinitionem, illa esset diffinitio primi termini, sive maioris extremitatis, ut in Posterioribus dictum est. Forte autem dicet aliquis, quod medium in demonstratione non est diffinitio minoris extremitatis: quia si hoc daretur, in demonstratione semper esset maior propositi falsa, et etiam conclusio: et hoc
| |
− | ideo est, quia minor extremitas est aliquid abstractum: et illius diffinitio cum sit abstracti, est etiam abstracta: et huius diffinitio non praedicatur de concreto quod est subiectum. Forte autem ad hoc respondebit aliquis, quod si passio secundum quod in abstractione est, poneretur in demonstratione, tunc esset maior propositio falsa, et conclusio similiter: non autem sic ponitur: et ideo maior est vera, et etiam conclusio: sed hoc est falsum, cum medium in demonstratione sit diffinitio maioris extremitatis. Maior autem extremitas secundum sic respondentem est aliquid concretum, de quo non erit vera diffinitio abstracta.
| |
− | Sed quia haec non multum sunt ad Solutio. propositum, cum non intendamus hoc demonstrare, sed potius de distinctione diffinitionum et quidditatum, oportet attendere quod in veritate accidens diffinitionem et simpliciter diffinitionem non habet: et licet causa et diffinitio sint idem, eo quod diffinitio datur per causam, tamen diffinitio et causa differunt secundum rationem: et ideo potest alicuius esse causa simpliciter, cuius tamen non est diffinitio simpliciter, sicut demonstrationis in qua demonstrate accidens de subiecto: et in veritate verum est quod accidens dupliciter potest diffiniri, materialiter videlicet et formaliter. Sed diffinitio materialis accidentis sola est quae est medium in demonstratione potissima: diffinitio autem formalis minoris extremitatis potest etiam esse medium in aliqua demonstratione quae simpliciter demonstratio est. Unde notandum, quod tam substantia quam accidens potest demonstrari et formaliter et materialiter: sed diffinitio materialis substantias potest demonstrari, et habet medium quo demonstretur per diffinitionem formalem sui secundum speciem factam ipsius substantiae, sicut diximus in secundo de Anima, de ipsius animae diffi— nitionibus. Diffinitio autem secundum speciem data substantiae, potest demon
| |
− | 428
| |
− | D. ALB. MAG. ORD. PILED.
| |
− | | |
− | Nota Qualifier diffinitio rormalis substantia, licet non possit demonstrari per mafcerialem demonstrationem propter quid, potest tamen demonstrari demonstratione quia.
| |
− | strari demonstratione propter quid dicente: sed si demonstratur, hoc erit demonstratio quia. Materialis autem diffinitio accidens cum dicat quid et propter quid, est medium in demonstratione potissima: et ideo demonstrari, hoc est, demonstratione concludi non potest. Et si dicitur aliquando demonstrari, hoc erit intelligendum sic, quod ex demonstratione potest elici et sciri; quia sciio medio quod est causa, scitur quod illud est diffinitio. Diffinitio autem accidentis secundum speciem facta, concludi potest per demons trationem, sicut et ipsa passio sive accidens. Adhuc autem diffinitio materialis accidentis duplex est: est enim materialis illa, in qua accipitur subiectum sub nomine proprio subiecti: et est materialis, in qua non solum accipitur subiectum sub nomine subiecti, sed potius ratio subiecti accipitur, et hoc est medium in demonstratione potissima. Attendendum tamen est, quod in mathematicis quae abstracta sunt, et in quibus est demonstratio potissima, in qua omnes termini sunt in rectitudine, subiectum quidem est quid abstractum, sicut linea, vel triangulus: passio autem quae est maior extremitas, est quid concretum: et diffinitio materialis quae est medium, est diffinitio accidentis: et ideo non totum medium potest esse materia passionis circa quam est passio, sed aliquid eius est materia passionis: et ideo medium compositum est, et primum quod in ipso est sicut genus passionis: et hoc significatur in concretione: et quae sequuntur, sunt materia passionis circa quam est passio: et haec materia est necessitas passionis: haec autem sunt formalia subiecti in quantum subiectum est: et ideo diffinitio talis materialis passionis composita est ex eo quod est passionis, et ex eo quod formale est subiectum in quantum est subiectum: quia subiectum per formam suam causa est subiecti: et sic patet quod accidens dicit hoc alicuius, sive hoc in hoc, sicut diximus in praehabitis.
| |
− | Si autem aliquis dicat, quod sic omnes oi>i«ctto
| |
− | . A ... contra |>r»
| |
− | termini cadunt in rectitudine, sicut cum dicta. dicitur nasus simus, et diffinitio simi dicto modo composita sit medium: tunc erit nugatio secundum ea quae supra dicta sunt. Dicemus quod hoc non sequi Solutio, tur: quia non dicimus quod subiectum cadens in diffinitione passionis sit genus, et id quod est naturae accidentalis, sit differentia: et ideo non est de primo intellectu passionis, propter quod non est nugatio. Sed forte contra hoc iterum obiicet aliquis sciens, quod si A sit species accidentis diffinita diffinitione formali sive secundum speciem dicta: et sit B genus eius, et c differentia, eo quod diffinitio secundum speciem data datur per genus et differentiam, cum tam B quam c sint accidentia, neutrum erit sine intellectu subiecti: est autem B de intellectu a, eo quod genus est aliquo modo de intellectu differentiae: ergo subiectum quod est de intellectu B, est etiam de intellectu c, et similiter ipsum simpliciter c in intellectu suo habet subiectum: haec ergo subiecta quae sunt de intellectu c suntopposita aut in specie, quod esse non potest: quia sic unum non esset de intellectu alterius: aut sunt idem, et tunc idem bis dicitur, et erit nugatio. Sed ad hoc di # cendum, quod subiectum B et subiectum c re vera sunt substantiae, et quod in c intelligitur subiectum B: sed illa subiecta se habent ad invicem sicut genus ad differentiam: et ideo est unum determinans alterum, sicut differentia determinat genus. Et ideo subiectum B se habet ad subiectum c sicut primum se habet ad id quod est consequenter, sicut vegetativum se habet ad sensitivum. In talibus autem primum est in secundo in potentia tantum, et non actu: propter quod non accidit idem bis dicere, sicut patet ex superius habitis: talis tamen diffinitio accidentis non propter hoc materialis vocatur: quia illa est ex genere et differentia suae coordinationis: sed potius illa quae dicta sunt prius, ex qua cum formantur tres termini demonstrationist primus modus di
| |
− | LTBER VII METAPHYSICORUM, TRACT. I
| |
− | 429
| |
− | | |
− | cendiper se erit in propositione secunda, et secundus modus dicendi per se erit in prima. Tertius etiam modus dicendi per HO, erit in secunda. Et quartus modus diper se erit in conclusione, si replicatur
| |
− | causa quare primum insit minori extremitati. Tantum igitur dictum sit de differentia diffinitionum accidentis et substantias, et diffinitionum accidentium ad invicem.
| |
− | i»C«»Q^5i
| |
− | 430
| |
− | D. ALB. MAG. ORD. PRiED.
| |