|
|
Line 1: |
Line 1: |
− | TRICT1TDS VI
| + | [http://www.logicmuseum.com/wiki/Authors/Albertus_Magnus/Commentary_on_Metaphysics/Book_V/Tractatus_vi link] |
− | DE CONSEQUENTIBUS ENS SECUNDUM MODOS QUIBUS ENS PR1NCIPIATUM EST EX
| |
− | PRINCIPIIS SECUNDUM OMNE GENUS ENTIS.
| |
− | CAPUT I. De modis eius quod dicitur ex aliquo.
| |
− | com. Post ea quae de generibus eniium secundum modum essendi considcralis dicenda esse videbantur, delerminabimus ea quae conscquunlur: et primo di modis prineipiorum cutis secundum quod ens ipsum consiiiuunl. In bis autem primum est, quod detcrminat ipsum exit urn principiati de principio, et hoc est ex aliquo esse: hoc enim dicit generaliter fluxum principiati de principio. Dicamus igitur quod ex aliquo esse dicitur multis modis. Uno quidem principali et primo, ut ex quo aliquid est sicut ex materia. Hoc autem dupliciter dicitur: unum enim ex quo res esse dicitur, est primum genus subiectum, sive materia prima in genere aliquo rerum. Alio autem modo
| |
− | dicitur esse ex aliquo quando materia per ultimam speciem determinata est proxiraa: et ideo propria materia vocatur. Primi autem exemplum est, sicut omnia fluida sivc liquabilia dicimus esse ex aqua: quia aqua est prima materia ipsorum. Secundi autem exemplum est, sicut dicimus slatuam idoli ex sere; eo quod aes propria et proxima materia est idoli. Alio vero modo secundo dicitur aliquid esse ex aliquo sicut ex primo movente, sicut aliquando quaerentes dicimus, ex quo est pugna ? et respondemus, quoniam est ex convicio, eo quod convicium principium est pugnae. Alio autem modo dicitur aliquid esse ex aliquo secundum intentionem forinse et materiae simul, ut patet in his quae Hunt ex composito; omne enim quod est ex illis, est in quae resolvitur: resolvitur autem compositum in materiam et form am: et hoc modo iuxta hunc modum proprie resolvitur totum in partes: et ideo compositum est ex materia et forma, et totum est ex partibus: et hoc modo versus Homeri de Troiana historia sunt ex historia Ilion civitatis, quae Troia alio nomine
| |
− | LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. VI 337
| |
− | vnctilur. Et similiter de domo resoluta iiini lapides: et ideo domus est ex lapiIIIIMIH. In omnibus enim talibus finis est forma totius, et perfectum et totum dirilur id quodhabet inclusum quod est forum lolius. Amplius autem quarto modo didlur aliquid ex aliquo sicut ex princi|MII formali, et ex illo tanquam ex parte dicitur esse species, quia est pars esse, ftiml hominem dicimus esse ex bipedo •ive ex rationali quod est forma, quae •ml pars esse: et hoc modo syllaba est ex dementis, quorum quodlibet est pars WWH ipsius: cum syllaba sit comprehen#io litterarum indistanter prolatarum: alitor enim syllaba est ex elementis quam uluttiu ex aere: substantia enim naturalis mi composita ex sensibili materia sicut ex materiali principio. Species autem est ex speciei materia: syllaba autem forma et Hpecies quaedam est: et ideo est ex materia non sensibili, sed ex materia qua) est materia et elementum speciei: et hoc est id ex quo componitur syllaba, et est materiaie in ipsa. Quaedam igitur nic dicuntur ex aliquo sicut dictum est. Alia vero et quinto modo dicuntur ex aliquo simul secundum causam effieiontcm et formanteni et materialem: et iileo dicuntur ex aliquo secundum partem aliquam praeinductorum modorum omnium, sicut ex patre et matre cxistit |Mior, non quod ex parte patris sit et ex parte matris: quia sperma virtule est Cuius pater, et guita matris virlute est lota mater: sed quia puer duo est, et scruudum partem formae est ex patre, secundum autem partem materiae ex matre Iota: et similiter licet non omnino est ex terra planta, quia planta secundum aliquam sui partem est ex terra. Alio vero et sexto modo qui inter omnes est minus principalis modus, dicitur aliquid i'X aliquo, quia est post illud: et in tabling oportet quod maneat aliquid unum, *icut substantia una est in toto tempore, iueut dicimus ex die fieri noctem, et e
| |
− | converso: quianox est post diem, et dies post noctem: tempus est enim circulare: et hoc non tantum dicimus pro substantia temporis, sed etiam pro qualitatc: et hoc modo dicimus, quod ex sercnitato sit hyems sive tempestas, hoc est, post serenitatem.
| |
− | Cum autem in omnibus his non considerentur nisi duo, scilicet ipsa principia fieri sive mutationis, et ordo mutatorum, necesse est omnia inducta reduci in duo. Alia enim dicuntur ex aliquo fieri: quia transmutationem habent ad invicem, sicut omnia quae inducta sunt praeter modum ultimum. Alia autem dicuntur fieri ex hoc: quia secundum tempus solum sic dicuntur, sicut dicimus quod ex qualitate dierum tuta fit navigatio: eo quod est post aequalitatem aestivalem navigatio tuta, quando mare quiescit: et huius usus est in astronomicis, ubi fiunt ordines tales: quia in circulo periodi, alius est ordo ex Ariete in Libram, et alius ex Libra in Capricornum, et sic in festis deorum dicitur quod ex Dionysiis sunt Tragilia: quia sunt post Dionysia festa celebrata Tragilia \ Dionysia autem quae Latino interpretantur tenebrans extirpantia, fuerunt facia hominum illustrium et laudabilium, quae primo apud veteres cum laude celebrabantur. Tragilia autem fuerunt facta heroum et servilium personarum, quae postea cum vituperio vatum celebrabantur: et ideo Tragilia vocata sunt a xpayo; quod est hircus: quia vituperiis insistentes foetens animal, quod erat hircus, in remuneraticnem acceperunt.
| |
− | 1 Alias Thargilia, ludi in honorem Apollinis et Dianas.
| |
− | 358 D. ALB. MAG. ORD. PILED.
| |
− | CAPUT II.
| |
− | De distinctione modorum partis.
| |
− | Id ex quo aliquid fit, pars est eius quod fit ex ipso: et id quod fit ex ipso, totum est: quod si deficiat in aliquo constituentium, ipsum est diminutum: et ideo de his tribus hic per ordinem tractandum est. Pars igitur dicitur secundum quantitatem, et dicitur secundum qualitatem sive formam, et dicitur pars secundum esse quae est essentialis pars. Pars autem secundum quantitatem dicta est, in quam dividitur quantitas quocumque modo divisions, sive mensuret et numeret totum, sive non: semper enim id quod aufertur a quantitate aliqua finita tota quantumcumque sit, pars illius dicitur, sicut duo dicuntur pars esse trium, et tria par£ quinque: cum tamen aliquoties sumptae non numerent totum. Alio vero modo dicuntur pars ea quae sua tota aliquoties sumpta dimensurant solum: et hoc modo sumitur in geometricis pars, sicut duo sunt pars senarii, et similiter tria. Et quia sic dupliciter dicitur pars quantitativa, ideo uno modo duo sunt pars trium, et alio modo pars ipsorum non sunt. Amplius autem praeter ambos praeinductos modos dicitur pars secundum formam sive quantitatem, in quae dividitur species sive forma aliqua; ea enim in quae formaliter aliquid dividitur, dicuntur partes ipsius: ideo species dicuntur partes generis, quia genus dividitur in eas. Amplius adhuc dicitur pars id in quod dividitur per resolutionem, et ex quibus componitur totum aliquod, aut species aliqua, aut aliquis habens speciem, sicut dicimus aeneae sphaerae unam partem esse aes, et aliam partem esse sphaeritatem: et cubi aenei unam
| |
− | partem dicimus esse aes, et alteram cubitatem: aes enim est materia in qua est tanquam in subiecto species spherae et species cubi: huius enim artificialium forma est figura. Hoc etiam modo angulus est pars quaedam formalis, secundum quam dicunt angulum esse per se unum genus quantitatis discretum a linea et superficie et corpore, quorum rationes in praecedentibus induximus, licet hoc magis pertineat ad geometram quam ad metaphysicum ostendere. Amplius quinto modo dicuntur pars, quae sunt in ratione diffinitiva, quae diffiniendo ostenditunumquodque per terminos sui esse substantialis: illa enim etiam dicuntur partes esse totius, et diffinitum dicitur quoddam totum,: propter quod etiam genus dicitur esse pars speciei, quia est pars esse ipsius, et est quid ipsius speciei sicut subiectum in esse ipsius. Differentia autem dicitur pars altera ipsius speciei, et est quale quid in ipsa. Alio autem modo dicitur species pars generis: quia est pars potestatis eius. Genus enim dividitur in species sicut in partes potestatis suae. Genus autem ut constituent esse ipsius speciei est pars ipsius.
| |
− | Ex inductis igitur patet partem esse tripliccm in genere, quantitativam videlicet, et potestativam, et essentialem: essentialem autem duplicem secundum viam compositionis rei, et secundum viam rationis. Secundum quantitatem autem pars dicta etiam dicitur et dupliciter pars, ut patet ex praeinductis. Principalis autem modus partis est secundus modus, quo dicitur pars quae aliquoties sumpta reddit totum: et sub hac ratione correlativa sunt adinvicem pars et totum, quia totum non est nisi finitum partibus: secundum primam autem acceptionem partis dicitur pars toto minus, et totum parte maius: istae autem partis et totius diffinitiones nihil diffmitum et determinatum demonstrant. Igitur haec de modis partis dicta sint a nobis: partes enim sine quantitate non ita proprie dicimus partes: et hoc patet, quia illarum quaeli
| |
− | LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. VI
| |
− | 359
| |
− | | |
− | bet habet rationem totius, et non tantum partis: quia species est totum genus secundum esse, licet non sit totum ipsum secundum ambitum suae potestatis: genus enim secundum totum suum esse et naturam salvatur in qualibet specie. Similiter autem genus est totum esse ipsius speciei secundum potentiam, et differentia est totum esse ipsius secundum actum. Ut similiter etiam in partibus essentialihus secundum realem compositionem acceptis: quia materia est totum in potentia, et forma est totum in actu: et ideo istis modis non proprie pars est minor toto, neque totum proprie maius est sua parte.
| |
− | CAPUT III.
| |
− | De distinctione modorum totius.
| |
− | Totum autem quod fit ex aliquo, dicitur multis modis. Et uno quidem modo et primo et principali dicitur totum, quod idem est quod perfectum, cuius videlicet nulla pars abestex quibus est sicut se constituentibus: aliqua enim non constituentiaprincipaliter possunt abesse: propter quod etiam distinguitur per partes principales et partes secundarias. Hoc igitur modo principaliter dicitur totum, et iterum secundo modo dicitur totum natura sive per naturam formalem: eo quod forma primo modo dicta est natura et principaliter: hoc autem natura est continens contenta, quae in pluralitate aliqua consistunt terminata ad unum continens: propter quod etiam unum sunt omnia illa.contenta. Hoc autem totum quod sic ab uno multa continente totum dicitur, duos habet modos. Aut enim est sic unum continens multa, sicut unumquodque singulare designatum est unum multitudinem in se claudens
| |
− | partium, et hoc est quod totum integrate vocatur: aut sic est unum, quod est ex his quae continent unum, et hoc vocatur totum universale, sive ut quibusdam placet universum: licet enim ipsa natura uniens multa non sit ex eis quae unit, tamen totalitas eius sive universitas sive universalitas accidit ei prout aliquo modo est ex ipsis. Omne enim totum habet hoc, quod est aliquo modo ex partibus: hoc autem in sequentibus doctrinae istius eiusdem libri clare probabitur, ubi naturam universalitatis investigabimus. Omne enim quod universaliter dicitur, et similiter omne quod dicitur totaliter, dictum est tam quam unum aliquid ens, quod unit multa: et hoc quod sic unit, est totum quoddam universale, quasi multa continens vel actu vel potentia: praedicatur enim de unoquoque ipsorum: et ea de quibus praedicatur, sunt omnia unum, tanquam ipsum universale praedicatum sit unumquodque ipsorum, sicut homo, equus, et Deus secundum Stoicorum opinionem et Epicureorum, qui deos animata corpora esse dicebant: secundum hoc enim omnia haec sunt unum uniens ea, eo quod ista omnia sunt animalia: contentum vero et infinitum est intra formam totius, sicut quando unum aliquod totum est ex pluribus, quae insunt intra formam totius coittenta: et illa quae insunt, plura quidem sunt aut perfectione partium, sicut est in heterogeniis totis in quibus sunt diversae formae perficientis, ut forma ossis, etnervi, et carnis, et huiusmodi. Si vero non fuerint perfectione differentes, tamen sunt differentes inter se potentia sive potestate: quia alia est potestas unius, et alia potestas alterius, sicut est in his quorum partes non multum differunt secundum formam, sicut in plantis est, in quibus et radix et stipes et ramus et virga, lignum est, vel olus: et tamen differentes habent potestates. Sin autem sic non differunt, tamen differunt potestate maxima, sicut in his quorum est una potestas in omnibus partibus: et oportet tune ut origo
| |
− | 360
| |
− | D. ALB. MAG. ORD. PILED.
| |
− | | |
− | illius potestatis sit originaliter ex uno quod est loco cordis in omnibus talibus, sicut est in quibusdam ostreis quae homogenia et in substantia et potestate esse videntur: non tamen omnia quae sunt in ipsis, sunt potestatis maxime. Sin autem adhuc, et in hoc non differunt, tamen differunt energia quae est idem quod operatio interior, hoc est, operatione quae ab interiori principio procedit. Alia enim est operatio unius, et alia operatio alterius: quoniam una trahit, et alia dirigit et tertia unit, et sic de aliis operationibus: hae enim operationes diversae sunt in quantumcumque similibus corporibus quae totius habent rationem. Horum autem omnium totorum magis sunt distinctae pluralitalis ea quae sunt naturalia, quam illa quae sunt ab arte: sicut etiam dicimus in uno, quod naturaliter unum magis est unum, quam id quod est unum per artem: et hoc est dictum tanquam totalitas existat per rationem unionis alicuius: ea enim quae sunt unum vel totum per artem, licet forte figura differant membra, tamen formaliter per essentiam non differunt: neque etiam differunt essentiali operatione. Sic igitur tripliciter dicitur totum perfectione, integritate, etuniversitate.
| |
− | CAPUT IV.
| |
− | De differentia totins et universi, quod minus proprie dicitur omne.
| |
− | Amplius autem observandum in differentia totius integri quod vere totum dicitur, et differentia universi quod magis proprie vocatur omne sive universum, quod in omnibus illis quae sunt quanta quantitate ipsorum habente principium et medium et ultimum, quorum differentiam in partibus non facit potentia natu
| |
− | ralis partium, qua una sit supra, et altera infra, et una intus, et alia extra, et sic de aliis positionum differentiis, magis dicitur omne sive universum: in omnibus autem illis in quorum partibus secundum aliquid positio facit differentiam, et secundum aliquid non facit, dicuntur secundum diversam rationem, et omne et totum sive universum et totum. Diximus autem in praecedentibus, quod in heterogeniis positio facit diversitatem: in his enim aliqua pars per naturam est intra, etaliqua extra, et supra, et infra, et dextra, et sinistra, et ante, et retro: et ideo tota illa dicuntur proprie sicut sunt animalium corpora: in his enim quae sunt homogenia per totum substantia et operatione, non est positio faciens differentiam, nisi per accidens, sicut diximus superius ex hoc quod visus vel tactus vel aestimatio vel vicinitas alicuius segregat unam partem ab alia: et illa magis proprie dicuntur universum sive omne: quia universum est unum versum in omnia: et distributio totius universalis est eius quod per unam rationem est in omnibus partibus: in omnibus autem illis in quibus partim quidem positio facit mutationem, et partim non, in his dicitur totum et omne, sicut in his in quorum positione partium diversa est figura, et tamen una substantia et eadem operatio, sicut est pix et cera et vestis: positio enim in his transposila mutat figuram exteriorem, sed substantia formalis manet eadem: et ideo dicuntur illa et tota et universa recipientia et totum ac omne: aqua vero et quaecumque sunt humida species aquae existentia, sicut vinum et lixivia, et huiusmodi ea quae sunt nullo modo in partibus variata, dicuntur universum et omne quoddam: et similiter numerus dicitur universum et omne, eo quod numerus non est nisi unitates aggregatae, quae omnes unius sunt formae. Haec igitur non dicuntur tota: quia non dicitur tota aqua vel totus numerus, nisi secundum metaphoram, si videlicet fiat distinctio situs per accidens in partibus, sicut in ante ha
| |
− | LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. VI
| |
− | 361
| |
− | | |
− | ■"Ml*
| |
− | Iiitus determinatum est. Omne vero dicitur in his in quibus est etuniversum similiter, quando est et inuno quodam unienIn omnia, ita quod sit in his quae continet Hicut in quibusdam diversis specie vel iiumcro, sicut dicimus, omnis hic numerus, et omnes hae unitates significantes uuiversum numerum, et universas unitates: omne enim et universum idem diciiiius. Haec igitur de toto dicta sint a nobis.
| |
− | CAPUT V.
| |
− | tit est digressio declarans quot modis dicitur universale.
| |
− | Oportet autem nos hic digressionem fucere, ut universalis naturam consideremus, quod iam universum quoddam esse diximus. Et hic enim faciliter erit doctrina tam praecedentium quam sequentium. Quia autem subtiliter universalis naturam inquirere intendimus, primo quot modis universale dicitur, distinguemus: et unde ortum habeat universale, ostendemus. Dicimus igitur universale quatuor modis dici proprie, et hoc quocumque modo dicatur tribus modis vel quatuor considerari. Dicitur enim universale actu et potentia et natura et opinione. Actu autem idem est quod actu esse de multis et in inultis secundum esse non divisum ab illis, sicut homo. Potentia autem univernale est, quod licet aclu non sit, tamen nihil prohibet ipsum esse vel fieri tam in arte quam in natura, sicut domus octangula quae forte nulla est, sed tamen potest esse, vel corpus regulare viginti basium, ita etiam in nafura propter renovationes figurarum ccelestium nihil prohibet aliquid fieri quod non est: quod si esset, salvaretur in multis et esset universale. Universale autem natura est sic
| |
− | ut id quod quantum de se et natura sua est vel potest esse in multis, licet aliquid impediat ipsum, quod non est de natura sua, sicut sol: quoniam natura suae formae non prohibet esse de multis et in multis: sed hoc prohibet materia in qua est, quae tota est perfecta per formam: et ideo forma non multiplicatur: quia forma non multiplicatur nisi per materiae divisionem: et sic est de luna et de omnibus stellis aliis, quarum quaelibet in specie est una non multiplicata per numerum. Universale autem secundum opinionem quidam dicunt universale, non tamen vere est universale: et hoc est quando aliquid secundum sui quidem naturam est incommunicabile esse multis, putatur tamen communicabile esse ideo quod partes eius vel operationes a quibus nomen accipit, sunt communicabiles. Et primi quidem exemplum est mundus, qui multiplicari non potest secundum sui naturam, tamen quia partes plures communicabiles sunt, multi putaverunt multos esse mundos: cum tamen mundus ipso nomine dicat perfectionem quae multiplication! contradicit, sicut ostendimus in primo de Cmlo et Mundo. Secundi autem exemplum est Deus, cuius operationes sunt providere et gubernare et huiusmodi: quia ista communi cab illa sunt multis, multi putaverunt Deum esse quoddam universale, quod praedicatur de multis: cum tamen natura divina dicat quoddam incommunicabile simplex et primum et solum. His ergo modis cum dicatur universale, ante rem videlicet, et in re, et post rem, et in ratione universalitatis. Ante rem autem dicitur universale dupliciter: cum enim omnia, sicut iam multoties diximus, sint in intellectu primae causae sicut in formali et primo lumint, et ipsa sic hoc modo forma omnium, quae tamen sunt in ipsa vita et lux, eo quod haec est vita quaedam existentibus omnibus, et est lumen omnis notitiae et rationis omnium, dixerunt tam Stoici quam Peripatetici huius causas, universalia esse prima et rationes et formas, quae
| |
− | 362 D. ALB. MAG. ORD. PILED.
| |
− | omnium sunt formae universaliter praehabentes, et immaterialiter praehabentes, et simpliciter habentes omnium apud se rationes. Conceptus autem et notio universaliter habens et simpliciter et materialiter vocatur universale. Hoc igitur modo acceptum universale habet quoddam esse speciale, quod est esse causae intellectualis hoc modo quo lumen intellectus eius est forma reruni a se fluentium per intellectum universaliter agentem et facientem existentias rerum. Alio autem modo dicunt universale ante rem, non tempore, sed substantia et ratione: et haec est forma aut causa formalis accepta constituens esse rei. Actus enim talis formae et proprius effectus est esse in omni eo quod est: hoc autem cum indifferens sit in omnibus quae sunt eiusdem speciei vel formae et quantum est de se sic indivisum habet unam ad omnia vel multa relationem, et sic accipit universalitatis quamdam naturam et rationem. Universale autem quod dicunt esse in re, est eadem forma participata a multis actu vel potentia: et haec quidem dicitur universalis, eo quod de se semper est communicabilis et propagabilis in multa ex uno: propter quod etiam genus uno modo dicitur unum ex quo est propagatio omnium aiiorum. Universale autem quod est post rem, est forma in esse abstractions, secundum quod dicitur quod experientia facit universale et memoria, sicut nos in principio huius doctrinae docuimus.
| |
− | esse°un?ve°r ^sse autem universalis in ratione uni
| |
− | tfoanaSunniver" versalitatis est sic accipiendum. In uni
| |
− | saacciplens<: versali quidem aliud est id quod est
| |
− | dum' ipsum universale, et aliud est universa
| |
− | litas sive universitas ipsius, sicut in hoc
| |
− | universali, homo, aliud est ipsa natura
| |
− | quae homo est: et aliud est communitas
| |
− | ipsius sive communio, quia ipsum in se
| |
− | nec unum est quod multitudini contradi
| |
− | cat vel multitudini opponatur, nec multa
| |
− | est qua multitudine opponatur unitati so
| |
− | lius: et ideo hoc modo dicunt Avicenna
| |
− | et Amihamidin, quod universale nec est
| |
− | unum, nec est multa. Universalitas autem ipsius quae magis proprie dicitur universitas, est ex respectusui ad supposita, qua respicit illa sicut uniens: et iste respectus est universitas: quamvis forte tantum sit in uno, quia non unum ut unum, nec multa ut plura sive multa sic respicit, neque finita ut finita, neque infinita, sed respicit ut universum in esse omnium: et ideo hoc modo est universum: et patet quod in ratione huius universitatis aliud habet esse quam sit esse eius ante rem, vel in re, vel post rem acceptum. Igitur isti sunt modi universalis et non totius, sicut in sequentibus erit manifestum.
| |
− | CAPUT VI.
| |
− | Ei est digressio declarans originem et cansam universalis.
| |
− | Origo autem universalis, et causa duplex est. Una quod prima, et altera coniuncta et quasi causata. Origo quidem QuiIfa or|?' prima est: quia omnis talis natura et "^^i1** forma est lumen quoddam intelligent!ae procedens in substantia. In praehabitis autem diximus et in sequentibus ostendemus, quod omnis intelligentia lumine suo ambit totam illam materiam quam movet motu sphaerae suae: et ideo necesse est quod lumen suum toti illi universitati sit communicabile: et cum forma sit lumen intelligentiae agentis, et lumen ipsum sit hypostasis et radix eius, ex illo habet universale quod universale esse potest, quia ex hoc ad plura habet communicabilitatem. Amplius universale in genere non habet nisi duplex esse, separatum videlicet, et participatum in hoc aliquid: constat autem quod ex hoc quod est participatum cum hoc aliquid, non habeat communicabilitatem: habet
| |
− | LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. VI
| |
− | 363
| |
− | | |
− | igitur ex hoc quod est separatum: primum autem esse separatum quod habet, est in intellectu agente ambiente materiam: ex hoc igitur et non ex alio habet communicabilitatem.
| |
− | Dicet autem fortasse aliquis, quod communicabilitatem habet ex hoc quod comparatur pluribus actu vel potentia plura existentibus: sed hoc omnino est absurdum: non enim comparatio qua comparatur pluribus, causa est eius quod per intellectum est ante huiusmodi comparationem: nihil autem comparatur pluribus,
| |
− | 'MIUSM' n*s* (IU0(^ est communicakile CommuniiIIiTyniver ca^itas igitur causa est, quod compara
| |
− | ••t» piuri tur pluribus et non causatur a tali com
| |
− | im tiompa r
| |
− | #*Honi?an Parat*one ad plura. Cum igitur nihil sit primum ambiens multa informanda ab ipso nisi intellectus agens, quod forma aliqua ambiat multa per communicabilitatem sui ad ipsa habet ab intellectu primo agente, cuius ipsa lumen existit: et ideo diximus in scientia de Intellectu agente, quod ipsa est ad ea quae ambit sicut ars ad materiam. Haec igitur est prima radix universalitatis in omnibus quae universalia sunt.
| |
− | 4HMM con Causam autem habet universale suae virMiis"1 universalitatis coniunctam: et hoc est quod ipsum facit esse de muliis potentia vel actu: haec autem est comparatio ad multitudinem eorum quorum esse est id cui accidit universale esse: quamvis enim forte nihil talium sit ipsum, tamen aptitudinem habet suum esse consequentem, quod omnibus talibus suppositis comparetur: et haec aptitudo facit ipsum universale. Licet autem habeat hoc in intellectu existens, et non habeat ipsum extra intellectum in re existens, tamen non habet per hoc quod in intellectu est, neque etiam habet hoc per hoc quod est in re ipsa. In re autem existens habet esse reale, et hoc proprium est per individuantia quae accidunt ei in re ipsa: et sic nullo modo habet esse in pluribus potentia: vel quia sic universale secundum
| |
− | unumquodque est alteram et alteram, sicut in primo de Anima diximus. In intellectu autem existensfest separatum et ab esse quidem separati non habet comparari pluribus vel respectum universalitatis, licet non habeat eum nisi separatum. Separatum enim est per hoc quod accipitur non coniunctum, et non coniunctum existens ad hoc quod accipiat universi rationem, oportet quod accipiat ad multa de quibus est relationem: a tali igitur relatione habet universi rationem: et ideo universale duobus constituitur, Universal©
| |
− | . . duobus con
| |
− | natura videlicet cui accidit universalitas, sumitur. et respectu ad multa qui complet illam naturam in ratione universi1. Dubitabit autem fortasse"aliquis de his qui nullam subiectam habent suppositorum multitudinem, an ipsa ad multa referuntur. Videtur enim ad multa non referrr, quia multitudinem non habet ad quam referatur. Sed ad haec et his similia per,ante dicta patet responsio: sufficit enim universal in eo quod est universum quoddam, quod ipsum de se ambiat multa, sive illa sint, sive non sint,|dummodo sint de potentia sui ambitus, sicut patet in forma solis quae de natura sui ambitus et potestate multa ambit, licet nunquam procedat in actum huiusmodi multitudo. Sicut enim ars et intellectus agens multa ambiunt de potestate sua, quamvis forte nunquam aliquid eorum quae ambiunt, procedat in actum. Hoc igitur de origine universalis prout ipsum universale est, tantum dictum sit a nobis.
| |
− | * Vide pro hoc Averroem VII Metaphys. com. 46.
| |
− | 364
| |
− | D. ALB. MAG. ORB. PILED.
| |
− | | |
− | CAPUT VII.
| |
− | Et est digressio declarans naturam ipsam quae est universalis, et accidentia genera ipsius per quae efficitur in anima ei in rebus, et unum et multum, et commune et proprium, per quae omnia voncluditur ipsius differentia totius ei universalis.
| |
− | Natura autem illa quae est universale simplex, natura est secundum seipsam existens, ex suis constans diffinientibus: aut si ipsa est primum diffiniens, tunc ipsa consistit absoluta in sua quidditate, et non accipitur coniuncta alicui proprietati vel accidenti vel respectui quae consequuntur esse suum: sicut si dicamus quod homo secundum ipsum quod homo est vel quod est homo: sic enim non pendet esse suum ex intellectu esse vel in supposito esse: quia secundum hoc nihil est de esse suo, quod non ingrcditur BstTantum in suam rationem diffinitivam *: et ideo eqimmas, i1QC moc|0 neque est proprium, neque
| |
− | commune, neque unum, neque multa: quia nihil horum est in ratione diffinitiva, quamvis non repugnet quin quodlibet istorum conveniat ei per aliquid adiunctum nature suae sive substantiae. Accidit enim ei esse in hoc et in illo, et per hoc efficitur proprium. Accidit enim etiam eidem referri ad multa, et per hoc efficitur universale sive commune. Accidit etiam eidem esse separatum, et per hoc efficitur intelligibile. Accidit etiam ei terminatum esse et indivisum, et per hoc efficitur unum. Et accidit eidem adhuc dividi per materiae divisionem, et per hoc efficitur multum. Si ergo quaeratur a nobis, cum homo secundum
| |
− | id quod est homo accipitur, utrum sit commune, vel proprium, vel unum, vel multa ? Dicimus quod secundum quod homo est homo, nihil est horum: quia nihil horum diffmit ipsum: sed omnia haec consequuntur esse ipsius. Si autem sic quaeritur, utrum homo in eo quod homo est, sit unum, vel multa, vel comne, vel proprium ? Dicimus quod locutio dupliciter intelligi potest. Si enim cum dicitur in eo quod homo est homo, in praedicato intelligatur, tunc dicimus sicut prius, quod homo in eo quod homo nihil est illorurn, sed potius in eo quod homo est, animal est rationale. Si autem homo in subiecto sit et esse praedicetur, tunc sensus est, homo in eo quod est, hoc est, in eo quod habet esse, cum esse multipliciter dicatur, nihil prohibet tunc hominem in eo quod est unum vel multa esse commune in re. Cum autem dicitur, homo est homo, et homo in eo quod est homo est homo, non aliud esse importalur nisi quod est ex diffinitione: et ideo si omnino simplex talis natura accipiatur, non habebit diffinitionem: et in talibus idem quaeritur per quaestionem an est, et per quaestionem quid est, et tale nec vere unum, nec vere multa est, neque commune, neque proprium, sicut est in causa prima. Hoc igitur modo accepta natura Universale
| |
− | r o r licet ab hoc
| |
− | secundum se vere est causa eorum quo qpod estm
| |
− | 1 lnteilectu
| |
− | rum illa natura est: et hoc modo secun non s,lt uni
| |
− | versale, non
| |
− | dum naturam est ante rem ipsam. Sicut es! tHm«n
| |
− | 1 universale
| |
− | autem diximus universale licet ab hoc nlsi, e,ns in
| |
− | intellectu.
| |
− | quod est in intellectu non sit universale, non est tamen universale nisi ens in intellectu: et hoc probatur sic: hoc enim modo est universale, prout accipitur unum de omnibus: unum autem de omnibus non est in esse quod habet in rebus: quia sic uni et eidem rei acciclerent multae individuationes, vel omnes, quod esse non potest. Oportet igitur quod sit unum de omnibus, prout unum est separatum ab omnibus. Huiusmodi autem fit per intellectum, cuius probatio haec
| |
− | 1 Idem asserit Avicenna in V suae Metaphys. cap. 5.
| |
− | LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. VI
| |
− | 365
| |
− | | |
− | est. Duae enim formae eiusdem speciei in uno secundum idem inesse non possunt. Accipiatur ergo homo a Socrate et accipiatur a Platone sine omnibus individuantibus, aut sunt duae formae, aut non. Si sint duae et secundum idem sunt in intellectu, tunc duae formae eiusdem speciei insunt eidem, quod iam diximus impossibile. Si autem sunt eaedem, tunc eadem ratione de omnibus individuis acciperetur idem: igitur idem quod in intellectu est unum et idem, quod tamen est de multis: sic igitur non est universale nisi dum intelligitur: et haec est Veritas, licet quidam ex sola ignorantia philosophiae hoc negant.
| |
− | Est autem hic quoddam advertendum valde notabile: ex quo enim una et simplex est natura quae secundum se neque est in intellectu, neque in rebus, haec pro certo quantum est de se est una ubique et semper: et per hoc quod est in anima, nihil horum amittit: non enim per aliud est intellectu nisi per hoc quod est esse separatum, et hoc non opponitur alicui dictorum: in intellectu 'igitur existens non videtur esse singulare, licet hoc dicat Avicenna: non enim est in eo sicut in subiecto omnino, sicut alibi ostendimus. Videtur igitur in ipso sicut ubique et semper: et tunc non erit aliud in uno, et aliud in alio. De his autem alibi, et praecipue in libro de Perfectione animm determinatum est. Ex inductis autem quoad propositam intentionem est hoc accipere, quod natura illa cui accidit universalitas, in se est unum quid: et secundum quod accidit ei comparari ad multa, est uniens multa et esse ipsorum.
| |
− | 9«* <HiTe Et ex hoc accipitur differentia totius et
| |
− | tw*m out . ,. ',± i i
| |
− | I»*#I tutum universalis: quoniam totum ex hoc quod
| |
− | ' M est totum, non est nisi in rebus significatis singularibus: universale autem ex hoc quod universale, non est in ipsis. Adhuc autem totum ex hoc quod est totum numeratur partibus suis, et quaelibet
| |
− | partium est aliquid substantiae ipsius. Universale autem nec numeratur partibus, nec sunt partes aliquid de substantia ipsius. Adhuc autem natura totius non constituit partes suas, sed natura universalis constituit omnes partes suas: totum enim constituitur ex suis partibus: universale autem constituit suas partes, et non constituitur ex ipsis: et ideo totum nunquam potest fieri pars partis suae: sed universale quia constituit partes suas, potest fieri pars essentialis suae partis. Amplius totum non est totum unicuique parti secundum se: universale autem totum est cuilibet parti secundum se. Amplius totum non est totum nisi partibus praesentibus: universale autem est universale praesentibus et absentibus. Amplius totum est totum finitarum partium: universale autem respicit partes infinitas vel non finitas quantum est de se *. Haec igitur de universali sint sic dicta.
| |
− | CAPUT VIII
| |
− | De eo quod dicitur colobon, quod quidem toti opponitur.
| |
− | Habita differentia totius et universalis Text. facile est scire quid est diminutum secundum quod opponitur toti in eo sensu quo totum idemdicimus quod perfectum. Hoc igttur Graeci significantes dicunt co~ lobon, quod sonat diminutum membrum: sed membrum generaliter vocatur pars quae determinat eitum aliquem in toto heterogenio, quod proprie totum vocatur. Dicitur enim colobon esse de numero quantitatum non quantumlibet, sed potius illud quod est colobon, oportet esse quantitatem quae suo nomine et situ sit partialis, et suo nomine sit totum
| |
− | 1 Cf. Ill de Anima, com. 19.
| |
− | 366
| |
− | D. ALB. MAG. ORD. PILED.
| |
− | | |
− | continens partes tales multas: et hoc est quando heterogenium totum cuius pars aliquatruncataest, totum non destruens: et hoc est quod nos consuevimus vulgariter vocare mutilatum, licet nonproprie, quia mutilatum est amputatum naso: si enim duo dividantur, et altera uniiatum auferatur ab altera, non est colobon: quia neutrum est pars alterius: in colobon autem amputatum oportet esse partem, et diminutum sire mutilatum, sive colobonium oportet esse totum. Nunquam enim colobonium est aequale relicto ex amputatione. Et universaliter nullius quantitatis numerus detruncata aliqua parte ipsius ex hoc non efficitur colobonium: in coloboniis enim substantiam formalem quae est species, oportet manere post partis detruncationem: parte autem aliqua a quolibet numero amputata, resultat alia numeri species, tam in truncato quam in dirninuto: et hoc est sicut si dicamus quod cilix sive area est coloba: tunc enim post truncationem adhuc manet area, licet sit aliqua parte diminuta. Numerus autem, sicut diximus, dernpta aliqua parte non manet idem.
| |
− | Adhuc autem quae dicta sunt, oportet addiscere, quod illa sunt coloba proprie, quae sunt partium dissimilium, sicut diximus: aut etiam neque haec omnia quae dicta sunt, sufficiunt ad esse colobonis. Numerus enim est, ut diximus, non est colobon, quam vis dissimiles habeat partes, ut dualitatem et trinarium. Sed generaliter dicemus quod nullum talium totorum est colobon, cuius partium situs ipso nomine partium non facit differential!!, sicut manus quae suo nomine dicit positionem extrinsecus in latere, et oculus suo nomine dicit positionem superius, et cor suo nomine positionem interius: et sic de aliis, sicut superius determinatum est: et ideo homogenia, sicut aqua, et ignis, et huiusmodi, quae in partibus non habent positionem nisi per accidens, non sunt colobonia si diminuantur: ea enim quae dicuntur colobonia, oportet talia esse
| |
− | quae in substantia partium per se habeant positionis differentiam.
| |
− | Amplius cum omnibus inductis oportet quantitatem esse continuam partium eo modo quo continuum dicitur colligatum ad unum per naturam vel per artem: aliqua enim quae sunt dissimilium partium, habent quamdam harmoniam, et non continuationem, et in compositione illa habent compositorum positionem, quod unum est extra et aliud intra: et tamen illa non sunt colobonia: quia nullum diminuitur ex alio, cum omnia disiincta sint ab invicem secundum suas totalitates, et nullum eorum continuum cum altero.
| |
− | Ad haec autem quae dicta sunt oportet scire, quod non quaelibet tota continua dicuntur colobonia, et ea tota quae colobonia dicuntur, non sortiuntur hoc nomen cuiusque particulae privatione. Si enim auferantur ea quae non sunt propria substantiae, sicut ab ave plumae, vel pili ab homine, non dicuntur colobonia propter talium privationem: haec enim sunt non de esse totius secundum quod totum, sed quaedam superflua quae recrescunt ablata: et si non recrescunt, hoc est per accidens in quibusdam. Adhuc autem etiam si sunt propria substantiae totius, tamen non adhuc dicuntur colobonia, si auferatur aliquid ubilibet: in tali enim loco potest esse positum in toto, quod ablatum non diminuit, sed destruit totum: et in tali loco potest esse ablatum, quod est de influentibus et effluentibus secundum materiam, qu;B non determinat aliquam partem quae positionis determinatam habeat differentiam in toto: et hoc est sicut si dicamus, quod cilix sive area perforetur in fundo: non enim ex hac parte positionem habente diminuitur, sed pars aliqua laeditur in ipsa area. Sed colobon, sive colobonium vocatur, si auris amputatur ab animali, sive oculus, aut extremitas aliqua pedum vel manuum: ex hoc enim non destruitur animal secundum substantiam, sed manet adhuc animal, licet truncatum vel mutilatum. Hoc ta
| |
− | LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. VI
| |
− | 367
| |
− | | |
− | men totum non dicetur colobonium, si quis ab eo privet carnem aliquam: quia caro est pars secundum materiam inlluens et effluens, non determinans situm in toto secundum positionis specialem differentiam. Nec est colobonium si diminuatur cor, aut splen, aut hepar, quia illa sunt intra et privata destruunt totum: et ideo illorum subtractio interfectio est et non diminutio: et ideo non dicitur colobonium nisi diminuat extremitatem aliquam, quae est de propria substantia totius, et qua ablata non destruitur totum. Adhuc autem non propter omnem ablationem cuiuslibet extremitatis dicitur colobon, sed oportet quod privatum non rccrescat. Aliter enim esset de influentibus et effluentibus secundum naturam: et quia oportet colobonium diminutum esse in aliquo quod est de propria substantia totius, ideo calvi non sunt coloboni. Sic igitur patet quod colobon cuidam toti accidit, et non omni, nec accidit universali quod suas constituit partes et salvatur in quolibet eorum: et id quod est totum, pars est universalis. Haec igitur dicta sint de colobon. Oportet autem scire quod si colobon secundum diminutam rationem ipsius accipiatur, tunc qiiodlibet inductorum aliquo modo improprietatis colobon potest appellari: semper tamen accidit toti et non universali.
| |
− | CAPUT IX.
| |
− | De modis quibus determinatur generis multiplicitas.
| |
− | tu9,*tmn. Ea ex quibus est aliquid, quaedam sunt principia secundum esse, et de his habitum est: quaedam autem sunt principia secundum cognitionem, et haec sunt genus et differentia, et de his opor
| |
− | tet terminare: quia aliter non possumus venire in cognitionem substantiae, et quid est. Determinemus igitur primo modos generis, et modos differendi secundum genus, et postea accipiamus proprium modum generis, et proprium modum differentiae, et ostendamus naturas ipsorum. Genus ergo dicitur uno modo a generatione, quando eorum {use sunt unius speciei propagatio vel generatio continua est: et hoc modo omnia illa quae multiplicantur sub forma una, generatione univoca dicuntur esse genus unum: haec enim omnia sunt unius potentiae, et unius forrnae: et eorum propagatio est sub forma una, sicut dicitur hominum esse genus unum, eo quod continua eorum generatio ex uno non intercipitur aliquo generante vel generato secundum formam aliam: et ex hoc patet quod omnium eorum quorum est genus hoc modo dictum unum propagatio, est unum ex uno secundum naturam, quodcumque sit illud: hoc enim quidam ponunt constellationem quamdam: quidam autem individuum eiusdem generis unum: quidam autem rationem naturae unam, quia virtus generantis est a natura illa: et virtus quae est in materia, imago est virtutis illius: et ideo tres opiniones tangunt movens primum et agens primum et determinatum et formam primam virtutes et actus informantem, et quoad hoc quilibet sic opinantium aliquo modo dicit verum.
| |
− | Alio autem modo dicitur genus ex quo aliqua sunt sicut ex primo movente materiam ad generationem ipsorum: sicut enim dicitur vulgariter, quod quidam sunt Elines genere, et quidam Ioves, eo quod priores ab Elino primo patre, sequentes vero a Iove primo generante sunt traducti: et magis quidem denominator consequens a generante patre, quam a materia sive a matre. Aliquando tamen denominatur a matre foemina, sicut a Pyrrhea sive Pyrrha Pyrrithae vocantur: huiusmodi autem causa in libro de Animalibus assignata est:
| |
− | 368
| |
− | D. ALB. MAG. ORD. PILED.
| |
− | | |
− | quia videlicet mater est sicut materia, pater autem est sicut factor et species in generatione.
| |
− | Amplius autem tertio modo et genus quod est quasi id in quo sunt species sicut in subiecto substantiali sibi secundum imaginationem et sensum: et hoc est simillimum cum materia, sicut superficies dicitur genus figurarum superficialium, et solidum sive corpus dicitur esse genus figurarum corporalium: sed in hoc est differentia, quod haec sine transmutatione figuris superficialibus vel corporalibus determinantur: figurarum enim est aliqua superficialis: et haec quae est superficies quaedam talis vel talis, hoc est, sic vel sic figurata: figurarum vero alia est quae est solidum sive corpus talis vel talis: hoc autem sive sit superficies, sive solidum subiectum est differentiis et in differentiis quae constituunt figuras esse subiectum, tamen sine sui transmutatione.
| |
− | Amplius autem genus dicitur propriissime, quod est genus, sicut dicitur genus in orationibus diffinitivis: in his enim id quod primum inest, et quod in quid praedicatur, hoc dicitur esse genus: et hoc est quasi fundamentum omnium aliorum, sive sint substantialia, sive accidentalia: hoc enim est subiectum primum non existens in aliquo sicut in subiecto: et huius quidem ipsae differentiae substantiales dicuntur esse qualitates. Et hoc differt ab eo quod ante dictum est: quoniam superficies quidem realiter est, in quo secundum aliquam partem sui fiunt figurae: et solidum est, in quo secundum aliquam partem sui fiunt figurae corporeae, et non secundum totum: quia figura non est nisi secundum exterius in solido, et figura non est nisi in termino superficiei. Et hoc quidem non consideraverunt: et ideo non nisi tres modos generis esse determinaverunt. Genus autem in orationibus diffinitivis est ipsa substantia eius cuius est genus, non secundum potestatem ipsius, sed secundum to tam ipsius naturam et subie
| |
− | ctum: et differentiae sunt sicut qualitates essentiales istius generis, eft hoc est genus proprie dictum.
| |
− | Capitulariter ergo perstringentes quae dicta sunt, dicimus quod genus tot modis dicitur sicut dictum est. Primo enim modo dicitur secundum generationem continuam eiusdem naturae secundum speciem, et hoc est generis fluxus sub una communi natura. Aliud autem secundum genus dicitur secundum generationem ex uno primo movente. Aliud autem dicitur sicut forma sive figura superficiei vel corporis. Aliud autem quarto modo dictum dicitur genus sicut materia, non tamen omnino idem cum materia: id enim cuius differentia est et essentialis qualitas specificans ipsum et determinans, hoc est subiectum quoddam, quod aliquo modo dicimus materiam.
| |
− | CAPUT X.
| |
− | Et est digressio declarans naturam generis, et distinctionem eius [a materia et a differentia.
| |
− | Haec autem ut plenius intelligantur, oportet nos determinare naturam generis subtili determinatione. Sicut autem iam patuit, natura generis est, cuius qualitas essentialis est differentia. Natura igitur quae in suis substantialibus consists, ad esse suum non indigens differentia, est genus: quoniam si ad esse suum ut genus est, differentia indigeret, oporteret quod in omni generis diffinitione reciperetur differentia: et hoc falsum est: quoniam licet aliquod genus diffiniatur, hoc tamen accidit ei non in quantum quidem genus est, sed potius ut est species quaedam ex genere superiori et differentia constituta: si enim
| |
− | LIBER V METAPHYSICORUM; TRACT. VI
| |
− | 369
| |
− | | |
− | genus secundum quod genus haberet diflinitionem, omne genus haberet difiiaitionem, quod falsum est: et constat ex praecedentibus, quia id quod simpliciter est genus et non est nisi genus, nullum liabet penitus diffinitionem. Iam enim ostendimus, quod cum dicimus, substantia est ens per se existens, per se existens non dicitur nisi non in alio existere: et hoc non addit sicut differentia aliquid super ens: et ideo realiter idem est ens verum et substantia, et omnia alia sunt modi quidam entis. Constat igitur quod genus in eo quod genus, ad esse sui secundum ipsum quod genus est, non indiget differentia: ad esse igitur suum secundum quod genus est, non est natum recipere alterum: est igitur sicut existens in seipso in eo quod est genus. Igitur hoc modo est in se existens, in nullo existens ut in subiecto: et exinde habet, quod in quid praedicalur, et est substantia eius cuius est genus: quia eo cuius genus est, non indiget aliquo ad esse suum in eo quod genu <iuonus est. Materia autem non comparatur # n.ftto ad id cuius materia est, sicut non indigens aliquo, sed potius sicut imperfectum indigens forma i: et ideo non comparatur nisi sicut pars, quae est in potentia aliud secundum esse: et ideo in se subsistens non intelligitur, nisi per analogiam ad formam: et ideo differt a genere in hoc ipso: et hoc est una causarum quare materia non praedicatur de eo cuius est materia, cum tamen genus praedicetur de eo cuius est genus: genus enim cum sit substantia non determinata per differentias, sed determinabilis, et non designata per materiam, sed designabilis: et haec substantia est totum quod in quid dicitur eorum quorum est: oportet quod sicut substantia praedicatur de his quae sunt sub ipsa, quod ita etiam genus praedicetur: homo enim est substantia animata sensibilis, etiam si non intelligatur designari per accidentia in
| |
− | 1 Vide etiam pro hoc Averrocm I Metaphys.
| |
− | VI
| |
− | dividuantia: etsi non intelligatur determinari per differentiam rationalem, est enim homo substantia confusa, quae est quid ipsius, sicut est substantia determinata et designata. De his autem in consequentibus sequentis post istud capitulum plenius agemus. Quantum enim ad praesentem pertinet speculationem, non intendimus ostendere, nisi quid sit generis natura, et qualiter differt a mate* ria.
| |
− | Quamvis igitur sic differat a materia sicut dictum est, tamen plurimam cum materia habet convenientiam: et inter Nota tres
| |
− | . IT convenien
| |
− | caeteras convenientias quas habet cum tias quas
| |
− | , , , habet genus
| |
− | ipsa, praecipue habet tres, quarum una cum mateest, quae est aliarum causa, quod genus est forma huius compositi quod est propinqua materia vel remota: sive enim materia remota accipiatur, sive proxima, semper est composita, et natura formae huius compositi quod est ex materia, quae est substantia quaedam, et potentia quae est habitualis inchoatio formae, est forma id quod vocamus genus, et in hoc habet affinitatem cum materia: id enim quod nec forma est nec formam habet, nec habet analogiam ad formam, non est designabile per nomen aliquod, et sui nulla potest esse penitus notitia. Secunda autem convenientia est, quae oritur ex ipsa, quod sicut materia non est aliquid nisi in potentia, ita genus in eo quod genus, non est aliquid existentium determinatum nisi in potentia. Tertia autem convenientia est, quod sicut materia in potentia est habens formas, ita genus potestate habet differentias quae sunt qualitates ipsius, sicut forma substantial) s essentialis qualitas est materiae. Unde autem habeat genus quod praedicetur de toto, cum tamen non sit nisi rpars esse totius, posterius dicemus.
| |
− | Quod autem iam diximus de natura Differentia generis, quod est quid determinabile dif conliSari ferentiis et designabile materia et indivi potest> duantibus in omni eo cuius est genus,
| |
− | com. 17 et XI[ Metaphys. com. 41. | |
− | 24
| |
− | 370
| |
− | D. ALB. MAG. ORD. PILED.
| |
− | | |
− | ita dicimus, quod est essentialis uniuscuiusque qualitas quae est differentia: hoc enim potest accipi dupliciter. Uno quidem modo in se absolute accepta, sicut si rationale ipsam dicemus rationabilitatern, et hoc modo quidem potest esse pars eius, scilicet hominis: et generaliter loquendo eius cuius est differentia: sed non habet differentiae rationem, nec hoc modo de re cuius pars est, praedicatur. Hoc enim modo non est praedicabile de aliquo, nisi forte de se ipsa. Secundo autem modo accipitur, sicut esse determinati actus: et hoc modo est differentia: quia hoc modo per divisionem exit a genere, et est in ipso potestate, et est qualitas eius: et sic licet non sit eadem natura cum genere, tamen hoc mo'do praedieatur de specie quam constituit, quia ipsa est esse ipsius secundum actum, sicut genus est esse ipsius secundum potentiam.
| |
− | Est autem attendendum quod genus in eo quod genus, non est nisi subiectum primum in esse eius cuius est genus, sed secundum quod sit determinatum ad actum vel non determinatum, vel sic designatum individuantibus vel non designatum, hoc non convenit ei secundum se per ea quae accidunt, sicut supra diximus de universali: et ideo unum et idem in substantia est determinatum et non determinatum, et designatum et non designatum. Similiter etiam accidit ei esse in intellectu, vel non esse in intellectu. Quantum enim est de natura sua non est nisi substantia quid existens non in alio per hoc quod est genus: et idco per hoc ipsum quod est, subiectum primum est: quia id quod simpliciter non habet in alio existere est subiectum: propter quod accidit etiam ei commune esse, quia hoc habet in quantum est non designatum vel non determinatum: cum autem genus sit sic subiectum respectum potentiae habens ad differentias, sequitur necessario quod omnino simpliciter non est genus, neque habet genus omnino simplicem naturam sicut Deus: et si in
| |
− | tellectus in omnino simplici ponit genus, oportet quod intellectus sic ponens genus, respectus diversitatis generis et potentiae ponat in semetipso accipiendo simplex ad modum compositi. Licet autem dixerimus differentiam contineri in ambitu generis sive potestatis eius, tamen genus non indiget eis ad sui substantiani * eo quod omnes sunt post substantiam ipsius. Hoc igitur est quod de generis hic dicere voluimus natura.
| |
− | CAPUT XL
| |
− | De his quae sunt in potestate generis, et sunt verse differentiae ipsius.
| |
− | Posthaec autem considerandum est quae Text.rt, recipiantur in genere sicut essentialia ipsum ad speciem determinantia. Posset enim aliquis dubitare: quia ex quo differentiae consequuntur naturam generis et substantiam, et hoc quod consequitur naturam alicuius et substantiam, eius qualitas est et accidens, videtur quod differentiae essent accidentia generis. Hoc autem omnino est falsum et impossibile: quoniam accidens non perficit in esse id cuius est accidens. Differentia autem,licet Different
| |
− | n . . . etsl non | «
| |
− | non pernciat genus in esse generis, taficiat #•■..
| |
− | p . . . .in essu,.
| |
− | men peracit ipsum in esse: sicut et neris, i>« forma quae non perficit materiam in esse ipsum' materiae, tamen perficit ipsam in esse: quia tam esse generis quam esse materiae est esse potentiae: omnis autem potentia indiget aliquo perficiente alio a seipsa. Unde notandum est quod cum dividitur genus, dividentia talia debent esse quorum unum non permutetur in aliud secundum esse vel secundum rationem, salvata substantia dividentis: neque unum et idem debet salvata ratione substantiae sub forma duarum dividentium inveniri, quia aliter genus non dividunt:
| |
− | LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. VI 371
| |
− | *i enim unum dividentium mutatur ad formam alterius, salvata ratione suae Hubstantiae, tunc forma alterius dividends vnl in eo non sicut qusedam pars esse ipsius: est igitur accidens: et quod in IIno est accidens, in nullo est substantia: igitur hoc etiam in alio aliquo aliqua non poluit esse forma substantialis. Idem autem sequitur, si daretur quod idem esset nub forma duorum dividentium.
| |
− | Amplius considerandum est, quod sunt immediate a generis potestate exeuntia: hoc autem est si genus sequantur secundum ipsum quod est: unde si quis dividut substantiam dicens quod est ens sumu'ptibile motus, vel ens non susceptibile motus, sive insusceptibile motus, patet quod illae non sunt differentiae: quia suHcuiptibile esse motus non convenit subntantiae secundum ipsum quod substantia mi, sed secundum quod corpus locabile ml vel relatum ad locum: insusceptibile autem non convenit ei per hoc quod substantia est, sed per hoc quod incorporea i\st quaedam substantia: et ideo dividenda est per corporeum et incorporeum. Unde Hi Hat divisio per ea quae conveniunt gratia inferioris, semper fit per ea quae non eonveniunt generi secundum ipsum: et ideo illa non substantialiter dicuntur esse i n potestate generis, sicut etiam non Hunt in materia quae non sunt in potestate ipsius.
| |
− | Amplius si sint immediata generiy non adhuc necessario sunt differentiae ipsius, quia possunt esse accidentia concomitanI ia genus: et haec cognoscuntur in genere eontracto ad speciem et designato in iudividuo existentia non dant esse, sed sunt esse consequentia: sicut si animal dividatur per masculum et foeminam: hnec enim concomitantur animal in eo quod est animal, et sunt animalis solius et omnis, et in animali determinato et designato sequuntur esse perfectum: quia potentia generandi non est nisi iam existentis et perfecti in esse: differentia uutem sexus non est nisi secundum potentiam generandi in alio vel ex alio de
| |
− | terminata: et ideo ista sunt concomitantia, animal ex passione materiae secundum calidurn vel frigidum, sicut in scientia de Animalibus determinatum est. Conflictus enim multi sunt in materia, et aliquando quidem alterando inducunt aliquid proportionabile sibi vel proportionatum suo fini: aliquando etiam inducunt praeter proportionem illam aliquod accidens: et quando fini animalitatis determinandae in omnes species proportionatum est, tunc illud accidens totam comitatur generis communitatem: et tamen non est differentia. Fiunt etiam aliquando accidentia, quae sunt accidentia gratia generis superioris vel differentiae generis superioris: ut si dicerem quod animal est album, vel non album: haec enim accidunt gratia corporis, quod est genus animalis. Aliquando enim fiunt accidentia gratia differentiae generis quod dividitur: sicut si dicam animal esse nutritivum vel non nutritivum, vel alio modo tali: haec enim accidunt, eo quod accipiuntur a potentia animae et non ab ipsa. Et quocumque modo tali accipiantur differentiae, differentiae communiter dictae sunt, et non proprie, licet aliquando sunt concomitantes totum generis ambitum. Differentiae autem verae sunt, quae sicut formae et actus sunt intra generis potestatem. Illae enim specificant genus, sicut forma rnateriam: et illae sunt quae dant esse substantiate: et ideo genus ad hoc quod actu sit, indiget determinante: et ad hoc quod hoc aliquid sit, indiget et determinante et specificante et designante: et cum non praedicetur de eo quod subiicitur nisi secundum quod est natura ipsius de quo praedicatur, constat quod praedicatur ut determinatum et specificatum et designatum, et sic est totum. Si enim praedicaretur ut non determinatum et designatum, cum hoc modo non sit nisi pars, sequeretur quod praedicaretur pars de toto: et hoc est impossibile. Si quis autem obiiciat quod genus determinatum est idem cum specie, et determinatum et designatum idem est cum indi
| |
− | 372
| |
− | D. ALB. MAG. ORD. PRIED.
| |
− | | |
− | viduo, et sic eadem erit praedicatio generis et speciei, diceremus quod hoc est falsum. Genus enim sive sit determinatum, sive secundum se in esse potentiali aeceptum, semper est genus: et ideo superius diximus quod generi accidit esse determinaturn, vel non esse determinatum. Quod ex hoc probatur, quod neuter horum ingreditur in illius naturae diffinitionem quae est genus: unde respectus quem habet ad determinans et designans, non facit ipsum non esse genus: sublato enim determinante non tollitur natura generis, et posito ipso non ponitur: quia sine hoc habet esse, et non indiget determinante ad hoc quod habeat esse generis. Similiter autem cum designantia ipsum sint individuantia quae faciunt ipsum, sic id solum esse, non est aliud sublatis per intellectum individuantibus, remanet adhuc genus id quod est, licet destruatur singularitas quae per individuantia designata fuit: species autem est totum esse determinatum potentia et actu: et ideo remota differentia per intellectum species non remanet species: et ideo species non indiget determinante esse suum, sed designante tantum individuo: et ideo species ut totum praedicatur.
| |
− | CAPUT XII.
| |
− | De modis quibus dicitur diversum genere.
| |
− | Te*t. et com. His habitis, facile scitur quae sunt diversa genere. Diversa enim genere sunt quorum est diversum primum subiectum, cuius differentiae sunt qualitates: et illa sunt non eiusdem potentiae: et ideo non resolvitur alteram in alteram: quia ea quorum non est potentia una,non transmutantur vel resolvuntur ad invicem: et
| |
− | similiter quae sunt diversa genere, non transmutantur vel resolvuntur ambo in idem: quia si in idem resolverentur, non resolverentur nisi in eamdem potentiam, et sic essent unius et eiusdem generis: et hoc est contra hypothesim, sicut species et materia in genere sunt unum, quoniam species sive forma est in potestate materiae sicut in genere. Diversa etiam dicuntur in genere, sicut quaecumque dicuntur secundum diversam entis categoriam. Alia namque secundum huiusmodi categoriam quid sive substantiam significant, alia quale quid, et alia quantum quid, et alia significant quid est aliorum praedicamentorum secundum quod in locis prius est divisum: ea enim quae sunt in diversis categoriis, non resolvuntur ab invicem sicut sunt subalterna in quibus inferius resolvitur in suum superius: neque resolvuntur ambo ad unum aliquid, sicut species coaeque resolvuntur in unum et idem genus. Hic igitur hoc modo et hac de causa diversa genere dicuntur.
| |
− | CAPtIT XIII.
| |
− | Et est digressio declarans superius inductos modos multiplicis generis, et secundum quem modum differentia sit qualitas generis,
| |
− | Oportet autem scire, quod modi qui de multiplicitate generis et differentium genere dicti sunt, omnes ad unum respicit! nt: generatio enim continua unius primo est generis, eo quod id quod primo unum existens communicabile est multis, est genus: et si species communicat se multis, hoc non convenit ei primo, sed convenit ei in quantum est aliquid generis: nec convenit alicui ante genus, quia illa quae communicant ante genus exi
| |
− | LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. VI 373
| |
− | nlentia, non communicant univoce, sed per analogiam. Amplius species non communicat se nisi per divisionem materiae: genus autem secundum formalem mulliplicationem se communicat, quae verior est communicatio, eo quod formae quibus communicat se genus, de ipsa exeunt generis potestate, materia autem de potentate speciei non exit. Generatio enim oontinua primo et per se est generis: genus enim dicitur sicut a movente primo, in tali communicatione oportet quod ilhid sit partieulare, quia talis motus non nisi particulari convenit: sed cum probatum sit talem communicationem primo generis esse, constat quod et movens ad lulem communicationis fluxum non hahot primo virtutem moventem ad hoc, nisi ex natura generis quae est in ipso: patet igitur quod etiam secundus modus ud genus respicit, quia licet sit actus particularism virtutum, tamen quibus fiunt actus omnes insunt particularibus a nalura. Isti igitur sunt duo modi magis improprii.
| |
− | Tertius autem modus minus improprius est: in hoc enim dicitur subiectum primum: sed quia non in toto subiicilur, ideo aliquid habet improprietatis. Est autem adhuc et alius in illo modus improprietatis: quia et figura non est in eodem genere cum superficie et corpore: et si quidem superficies et corpus vere genera essent figurae superficialis et corporalis, oporteret quod differentiae cum genere essent eiusdem generis, eo modo quo differentia ad genus reducitur. De modo autem illo in sequentibus erit manifestum. Haec autem quae dicta sunt circa niodum tertium, valde sunt notanda: quia circa modum ilium usque hodieplurimi erraverunt.
| |
− | Quartus autem modus verus est, qui est ille quod subiectum primum in oralionibus diffmitivis subiectum dicitur esse, cuius qualitates sunt differentiae: et iuxta hunc modum sumitur modus tertius. Quod autem qualitas generis dicitur differentia et non speciei, ideo est, quia
| |
− | ipsa non est qualitas eius cui dat esse, et ipsum in esse constituit: speciei autem dat esse et ipsam in esse constituit:et ideo ipsius speciei est substantia propria: genus autem non constituit in esse, nec dat ei esse, sed consequitur ipsum: et quia consequitur ipsum genus, nec aliquid aliud in quid praedicatum est de ratione eius, et ideo secundum totam essentiam ipsius remanet qualitas, quod non facit species in cuius ratione est quid quod est genus. Et haec est causa, quod id quod simpliciter est genus, est tantum quid. Quod autem est differentia, est^/a/etantum. Et quod est participans utrumque, est qualis quid% et hoc est species, vel id quod secundum diversos respectus est species et genus.
| |
− | Sunt tamen quidam contra hoc obiicientes: dicunt enim quod id quod praedicatur de aliquo ut ens de ratione ipsius, aut est communissimum praedicatum, aut non est communissimum, sed est in alio quodam communiore. Differentia autem praedicatur de aliquo, sicut ens de ratione eius de quo praedicatur, quia sic praedicatur de specie: non autem praedicatur ut praedicatum communissimum. Praedicatur igitur ut ens in alio communion. Omne autem quod est praedicatum Nota obie
| |
− | 1 l etionem Al
| |
− | in alio communiore existens, habet dif A tarabii et
| |
− | Avicennaeet
| |
− | ferentiam per quam differt ab his quae soiutionem. sunt secum in eodem: igitur differentia habet differentiam. Est autem haec obiectio Alfarabii et Avicennae philosophorum, quam et sic solvunt dicentes, quod haec propositio, quod omne quod praedicatur de aliquo ut ens de ratione ipsius, aut est praedicatum communissimum, aut est in alio communiore, propositio est quae concedi potest in aliquo: quia esse in genere communiori dupliciter dicitur: aut enim est in genere communiori, ita quod illud communius genus sit de ratione ipsius, aut ut sit concomitans ipsum. Cum autem additur quod ^°nn0anbest differentia praedicatur de specie, hoc sim ^{f ralSfmipliciter dicunt esse verum: quoniam ra Ietionale praedicatur de homine, et aliae
| |
− | 374
| |
− | D. ALB. MAG. ORD. PILED.
| |
− | | |
− | differentiae praedicantur de aliis speciebus: non enim ipsa rationabilitas differentia est, sed potius rationale: et cum hoc iterum dupliciter dicatur, de habente videlicet animam rationalem, et hoc est homo, et sic non est differentia, sed differentiam habens: et dicitur de actu sive endelechia quae est essentialis actus qui est eius quod habet animam rationalem esse in eo quod rationale est, et sic est differentia quae cum genere constituit speciem: et hoc modo praedicatur differentia de eo cuius est differentia: illo autem modo quo accipitur ut rationalitas, non praedicatur nisi ad modum generis de hac rationabilitate et de illa. Cum autem ulterius concluditur, quod differentia non existens praedicatum communissimum, sit in alio communiori, dicunt hoc posse concedi sub hoc sensu, quod in genere esse dicitur id quod concomitatur genus. Haec autem solutio licet bona et vera sit, tamen aiiquid addendum Aiiquid po videtur, ut intelligatur. Genus enim dumitariganus pliciter concomitari potest, ut videlicet bis. subiectum tantum, vel ut subiectum et principium quoddam. Si ut subiectum, tunc cum illo quod sic concomitatur, non constituit aliquod unum, sicut corpus concomitatur praedicationem colorati: quia si est coloratum, est corpus. Aliquando autem comitatur genus aiiquid sicut subiectum simul et principium, sicut concomitatur differentiae positionem. Differentia autem per divisionem exit a genere, et est in ipso, et principiatur ab ipso, sicut determinatum et perfectum principiatur ex indeterminato et imperfecto: et sicut formae principiantur ex materia, eo quod inchoatio ipsarum est in ipsa: et ideo genus et generis potentia perficitur et determinatur ex differentia: in constitu e^ in constitutione speciei non additur
| |
− | tione speciei # # x
| |
− | non additur sibi differentia ut penitus aliud, sed po
| |
− | generi dif m l x
| |
− | ferentia ut tius ut idem determinatum. Quod autem
| |
− | penitus aliud % m
| |
− | sed ut Mem sic est in genere, non habet genus, ut
| |
− | determma y \ .
| |
− | tum. ens de ratione sui: et ideo non sequitur quod habeat differentiam, sed potius est simplex actus seipso, hoc est, tota sua
| |
− | quidditate differens ab omnibus aliis in eodem genere secura existentibus. Ei. haec valde notanda aunt, quia plurimam in hac scientia et sequentibus habent utilitatem.
| |
− | Sed attendendum est, quod sicut diximus, differentia nunquam est designanda ut abstracta, ut,verbi gratia, rationalitas et irrationalitas differentiae dicantur: quia ista signiflcatio non est nisi in modo intelligendi differentiam per modum naturae existentis per se, cuius essentia acquisita est ex principiis suae diffinitionis: et hoc modo non est acquisitum esse differentiae, cum ipsa sit qualitas simplex, sed intellectus differentiae est sicut si ponamus non esse naturam hominis, et adhuc remanere hominem in esse animalis rationalis: tunc intelligamus actum animalitatis ultimum secundum ilium modum quo est actus eius: quia sic non est abstractum, sed in esse acceptum: sic enim semper est simplex, et tamen semper est in aliquo quod determinatur et perficitur per ipsum: esse enim in potentia et esse in actu idem est, et eiusdem esse secundum substantiam: et non differt nisi per esse potentiae et esse actus, in eo quod est actus, et in eo quod est potentia: quae differentia in substantiali esse nullam facit diveritatem. Et hoc patet cum dico mensuram, et addolineam quae est mensura secundum solam longitudinem determinata, nihil addo quod in mensura non fuerit, vel quod a mensura diversum: sed id quod fuit potentia et indeterminatum, feci esse actu et determinatum: esse autem indeterminatum et in potentia et esse determinatum et actu demonstrant quidem principiorum quamdam diversitatem, sed non inducunt aliquam diversitatem in ipso esse secundum substantiam.
| |
− | Amplius autem ex his patet, quod differentia substantiae substantia est, et differentia accidentis est accidens: quia non potest esse nisi in substantia, cuius principium substantia est, et cuius effectus
| |
− | LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. VI 375
| |
− | vnt substantia. Similiter autem non potest <»sse nisi accidens, cuius principium accid(3iis est, et cuius effectus est accidens. (>stendimus autem principium differentiae esse genus: quamvis enim non sit principium effectivum, est tamen principium in quo tota est differentia secundum esse oonfusum et inchoativum. Ex hoc autem ulterius patet, quod si in genere non sit differentia secundum potestatem formalem, differentia per divisionem non exibit a genere: et si differentia per divisionem non exit a genere, differentia cum genere non constituit speciem: et sic genus non erit genus. Ex hig igitur patet generis et differentiae natura.
| |
− | Facile autem est ex his cognoscere diversa genere secundum modum superius assignatum: quoniam ex quo in genere sunt differentiae oppositae et primae maxim e distantes, ex quibus sunt omnes mediae differentiae, et ideo non sunt primae, oportet quod potestas generis sit forma quaedam ambiens differentias oppositas. Quaecumque autem ambiuntur una formali potestate secundum rem accepta, transmutantur ad invicem. Quaecumque ergo sunt in genere uno, eorum est transmutatio ad invicem, et est causa vera, quare ad invicem transmutantur: quia sic sunt eiusdem potentiae: sublata igitur huiusmodi causa tollitur effectus, et sic diversa genera sunt unum: quia ad invicem non est transmutatio. Et sic patet omnium quae inducta sunt clarus intellectus.
| |
− | CAPUT XIV.
| |
− | De distinctione modorum falsi.
| |
− | Ex compositione principiorum provenit verum et falsum, et similiter ex compositione partium entis, et ex eadem pro
| |
− | venit ens per accidens, sicut etiam ex ipsa entis et unius divisione, quas supra induximus, est manifestum: et ideo oportet nos in huius libri fine de his tractare. Primo autem de falso tractabimus: eo quod accidit composition!, accidens autem magis accidit componentibus. De vero autem non determinabimus: quia de hoc multa iam in quarto libro superius sunt determinata. Dicimus igitur quod falsum est in complexis primo., et in incomplexis secundo, vel in his quae sicut unum esse dicuntur incomplexorum. Falsum autem in complexis dicitur uno modo, prout dicimus res falsas sibi invicem non attributes, vel ad se invicem divisas: quoniam licet verum et falsum in anima sint sicut in subiecto componente et dividente et aecipiente, tamen causa veri et falsi est in rebus ex hoc quod componuntur vel dividuntur: et ideo in eo quod res est vel non est, omriino est vera vel falsa. Falsum autem huiusmodi duplex est. Quoddam enim est causatum per hoc quod res quae significantur componi, non componuntur: vel quando significantur dividi, non dividuntur simpliciter. Aliud autem est quod impossibile est componi vel dividi, quae dividi vel componi significantur, sicut dicitur diametrum esse commensurabilem, vel diametrum non esse commensurabilem: hoc enim est falsum et impossibile. Et sicut dicitur te sedere quando stas, vel non sedere quando sedes: hoc enim est falsum, sed non impossibile. Et ideo primum quidem semper est falsum: secundum autem quandoque est falsum, sed non semper: et hi modi falsitatis non sunt unus et idem.
| |
− | Dicuntur item falsa secundum rem, sive sint complexa, sive incomplexa, quorum falsitas non est nisi in anima efficiente ea: ideo quod illa apta nata sint quidem videri, eo quod sunt rerum quarumdam imagines. Sed cum apprehendente non videntur qualia sunt, aut qualia non sunt, aut simpliciter non sunt et videntur esse. Simpliciter enim non
| |
− | 376
| |
− | D. ALB. MAG. ORD. PILED.
| |
− | | |
− | essentia quae tamen esse videntur, sunt sciagrafia, hoc est, umbrae, quae non sunt nisi lucis privatio: et quia lumen usque ad terminum quemdam privatur, ideo umbrae videntur figurari, et videntur motu luminis ascendere et descendere et reflecti, et huiusmodi motus habere, et propter hoc aliquid esse. Talium autem aliquid quidem dicunt esse formam quae apparet in speculo: sed nos de hac iam in scientia de Sensu et sensato determinavimus. Quae autem aliquid sunt, sed non accipiuntur ut sunt, somnia sunt: illa enim sunt quidem aliquid, sed non sunt ea quorum faciunt phantasiam: quia sunt motus a sensu secundum actum facti, et in somno phantasiam faciunt rerum praesentium: et ideo anima convertitur super ea sicut super res praesentes. Dico autem illa esse somnia, quae non sunt verae intelligentiae in somniis acceptae vel oracula: illa enim non sunt somnia, neque aliter accipiuntur quam sunt. De his autem iam quantum ad naturalem philosophiam spectat, in libro de Somno et Vigilia est determinatum. Amplius autem haec inquirentur in scientiis de divinatione. Istis igitur modis dicuntur res falsae, aut quia videlicet non sunt, cum tamen esse significantur: aut quia est ab eis phantasia non entis.
| |
− | Alio autem modo dicitur falsum, eo quod oratio diffinitiva est falsa: quae quidem est non entis in quantum est falsa: omnis enim oratio diffmitiva falsa est, quae attribuitur diverso ab eo cuius ipsa est secundum rei veritatem, sicut dif(initio circuli falsa est de trigono. Iste autem modus in tres subdividitur modos: si enim diffinitio de eo cuius non est, falsa est, tunc etiam nomen de eo cuius non est, falsum est: et iste est modus secundus. Est autem nomen et diffinitio dupliciter attributa diverso: aut enim in toto diverso, sicut si dicatur lapis figuratus Deus, sicut idolum falsum est: aut in parte diversum est, sicut dicitur aurum falsum, vel argentum, quod aliae naturae permixtum est: et iste est modus tertius.
| |
− | Per oppositum modum verum erit indivisio esse et eius quod est, quando oratio diffinitiva vel nomen attribuitur non diverso, sed eidem cuius est non secundum partem, sed secundum to turn. Cuiuslibet autem si ratio diffinitiva consideretur, duplex est: contingit enim diffinitioneni cuiuslibet esse unam simpliciter, et contingit eam non esse unam, sed multa quaedam congregata ad unum: si enim quaelibet res consideretur absolute secundum quod ex propriis suae naturae pendet principiis, sic quidem ratio diffinitiva quae dicit quod quid erat esse, una est simpliciter, nec alicui diversae attributa: et hoc quidem in substantiarum diffinitionibus est manifestum. Est autem etiam verum in accidentium diffinitione, quando secundum se consideratur natura ipsorum: si enim diffiniatur albedo, quod est color disgregativus visus, ad nihil diversum refertur haec diffinitio: et si dictum est in Topicis, quod si quis bicubitali magnitudine posita, quid dixerit quod positum est quantum esse, quid est dicit, et quantum significat: et si quis albedine posita, dixerit quod positum est colorem esse, quid est dicit, et quale significat: et sic est in omnibus, nisi forte in relatione, et in his quorum essentiae ex compositione relationum causantur, sicut superius diximus. Considerata igitur eo modo quo diffinitiones habent quae ad nihil diversum referuntur: et ideo illae simpliciter sunt verae: si autem Nota quo
| |
− | x modo acci
| |
− | ipsa accidentia considerentur secundum dens potest
| |
− | 1 „ sumi ut es
| |
− | esse, et non secundum quod sunt essen sentia qua»
| |
− | , x dam et so
| |
− | tiae quaedam, sic sunt substantiae passio cundum es nes, et oporlet eas per substantias diffmiri sicut omnis passio diffinitur per subiectum: et si substantia hoc modo caditin diffinitionc accidentis, tunc etiam diffinitio substantiae cadit in accidentis difiinitione: et quia subiecti et accidentis sunt diversae naturae, ideo tunc diffinitio ad diversas naturas videtur referri: et sic secundum ea quae praedicta sunt, falsa esse videtur, sed non est, quinimo vera est: quia haec diffinitio non datur
| |
− | LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. VI
| |
− | 377
| |
− | | |
− | dn uuo secundum naturarn, sed datur de vo quod est unum secundum subiecti uuilatem: et ideo quando uni subiecto uttribuitur, non; est falsa, sed vera: et non attribuitur diversa ab eo de quo dainr. Licet ergo talis diffinitio sit quasi multae res, illae sunt in eodem subiecto, quod videlicet est idem subiecto: et id uecidens quod per ipsum subiectum est patiens, et tale unurn, et idem est Socrates et Socrates musicus. Data igitur de uuo secundum subiectum et attributa iiiii subiecto vera est. Falsa autem est oratio diffinitiva, quando nullius simpliciter eiusdem est de quo datur, sed diverso ab illo attribuitur. Propter quod quidem Antisthenes fatue opinatus est: hic enim nihil sermone diffinitivo dicere dignatus est vere nisi oratione diffinitiva, quae omnino est esse ipsius reiproprium, ita quod non dicebat diffiniri, nisi unum dicatur super unum idem: et ideo cum genus et differentia dicant naturas diversas, dicebat per hoc non posse fieri diffinitionem nisi falsam. Similiter cum univcrsalia sint quae ponuntur in diffinitione magis quam diffinitum, dicebat ad diversum referri diffinitionem et nomen: et ideo omnera diffinitionem esse falsam, et non debere diffiniri nisi unum per unum, et diffinitionem esse dixit nomine incomploxum propria significatione rem declarans. Accidit enim autem ex dictis Antisthenis, quod non contingit contradioere: quia si nomina non significant ea quae in diffinitione explicantur, non est contradictio, sicut ostendimus in quarto huius scientiae libro in praehabitis. Accidit etiam ex dictis eiusdem Anthistenis, quod fere semper necesse est mentiri in omni oratione diffinitiva. In omni enim oratione diffinitiva compositorum oratio refertur ad diversa, quia nihil componitur nisi ex diversis: sed si quae sunt secundum Antisthenem, qui dicit unum per unum diffiniri, diffinitiones simplices simpliciurn in illis mentiri secundum dictum eius non est necessarium. Relictis igitur his tanquam absurdis, dicamus
| |
− | quod unumquodque contingit diffiniendo dicere non solum sua oratione diffinitiva quae dicit quid erat esse, sicut est diffinitio data ex propriis rei principiis: verum etiam unumquodque est diffiniendo dicere oratione diversi, oratione diverso modo dicta, quae est subiecti et passionis. Et contingit quidem omnia falso dicere diffiniendo oratione ad diversa relata. Et contingit etiam omnia vere hoc modo dicere per diffinitionem, diffinitione quae ad diversa secundum naturam refertur, sed ad idem subiecto, sicut superius diximus: quia tunc subiectum oblique cadit in diffinitione passionis, sicut dicimus simum quod est curvitas nasi: et sicut dicimus, quod octo sunt dupla ratione proportionis multiplicationis dualitatis: quia octo sunt bis quatuor, licet octo nec sint quatuor, nec duo, sed sint ipsa multiplicatio quatuor per duo. Ista igitur hoc modo quo dictum est, falsa dicuntur.
| |
− | Praeter omnes autem qui dicti sunt falsi modos., dicitur homo falsus, qui secundum prohaeresim sive eligentiam libens est huiusmodi orationum quae semper diversis quam conveniunt, attribuuntur, praecipue quando fictor est talium orationum falsarum, non propter aliud aliquid, nisi propter idipsum, hoc est, ut mentiatur, quod libidinosum mendacium a nonnullis consuevit appellari: hoc autem est, cui placet mendacium, non ut per mendacium doceat, ut poeta: vel ut lucretur, vel ut noceat per mendacium, sicut mercator: sed libet ei mentiri apud se, et ad alios loquens est factor et inventor talium orationum mendacium. Hoc autem homo dicitur falsus, sicut res dicimus falsas quaecumque falsam faciunt phantasiam, sicut illae quae apparent et non existunt. Propter quod oratio impia merito refutatur, quae nihil habuit nisi prohaeresim et voluntatem mendacii. Dicebat enim Leucippus, quod omnia eadem sunt vera et falsa: hoc enim Philosophus dixit esse falsum, qui potest ex facilitate mentiendi mentiri: et talis est,
| |
− | 378
| |
− | D. ALB. MAG. QRD. PILED.
| |
− | | |
− | qui sciens et prudens mentitur: et hunc talem dicit etiam esse verum, quia qui volens et sciens mentitur, melior est secundum istum quam ille qui nolens mentitur et volens verum dicere. Sic igitur qui volens mentitur, volens verum dicit, et est idem falsus et verus, sed mendax melior quam verax. Amplius idem Leucippus accipit et hoc falsum, quod volentes turpia sunt meliores quam qui inviti et ignorantes aliquid turpe committunt. Probat autem quod dicit per inductionem malorum corporalium. Claudicans enim sola voluntate, dignior et melior est illo qui non voluntate claudicat: quia qui claudicat non volens, claudicat per necessitatem curvse tibiae cum habet curvam tibiam. Voluntate etiam claudicare dicimus hoc imitari c'audicantem: imitans autem claudum, non habet tibiam curvam: et sic dixit in aliis. Si autem aliquis libens et secundum prohaeresim sibi faceret necessitatem claudicandi, sicut qui sibiipsi volens tibiam instringit, hic forsan indignior esset etiam eo qui per necessitatem esset claudus: et talis claudicans voluntarie in corpore esset indignior: sicut etiam in more turpior est, qui voluntate turpior est, quam qui invitus. In more autem semper sic est, eo quod nos per voluntatem domini sumus nostrorum actuum: et ideo Leucippus sponte dixit mendacium, et non erat simile quod pro simili induxit.
| |
− | CAPUT XV.
| |
− | De modis eius quod est secundum accidens.
| |
− | Text, et com. Omnibus habitis quae determinant modos entis per se, in hoc ultimo capitulo quod restat, determinant sunt modi eius quod inest secundum accidens: non enim
| |
− | proposuimus hoc determinandum de gcneribus accidentis: quia genera illa superius assignavimus, ubi diximus modos quanti et qualis et ad aliquid et aliorum praedicamentorum. Et ideo non restat hic determinare nisi de modis eius quod inest ut accidens. Propter quod etiam oportuit praemittere de modis falsi, quorum unus fuit quando ad diversum appropriate diffinitio: quia multi putabant de eo quod inest secundum accidens esse, sicut patuit ex praedictis. Cum igitur iam ostendimus quod hoc non est verum, restat nunc modos huius accidentis determinare. Dico igitur, quod accidens hic verius sumptum dicitur quod inest alicui, et contingit ipsum affirmando dicere de aliquo, non tam en ex necessitate, neque secundum magis, sive ut in pluribus: quod enim secundum accidens inest, dicit esse cadens a necessitate: et ideo per privationem sive negationem eius quod de necessitate inest habet exponi. Tale autem accidens est duobus modis: aut est causa quamvis sit causa per accidens, aut non est causa, sed simpliciter accidit subiecto vel alii accidenti. Et siquidem est causa, tunc est sicut casus et fortuna: ut si quis fodiens ut plantaret arborem, fossa facta, thesaurum inveniat: accidit enim fodienti fossam thesaurum invenire, quamvis fossio in loco ubi latet thesaurus, sit causa inventionis thesauri. Ideo autem accidit, quod nec ex necessitate, hoc est, ex hoc semper, hoc est, ex fossura foveae inventio thesauri, nec semper est hoc post hoc, hoc est, inventio thesauri post fodere foveam: neque est secundum magis vel in pluribus ita fiat, quod si quis fodiendo plantat, inveniat thesaurum.
| |
− | Et secundo modo dicitur accidens, quod non est causa, et isto modo primo et principaliter dicitur accidens: ut si quis musicus est alb us: non est enim. vel fit albus in quantum est musicus: neque dicitur sic, quoniam sit ex necessitate musicus albus: neque dicitur sic, quia ita sit in pluribus sive secundum
| |
− | LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. VI
| |
− | 379
| |
− | | |
− | magis tale fiat accidens: igitur quando illiquid inest alicui, et inest non omni, md cuidam horum, et non ubique, sed alicubi, et non semper, sed aliquando, <?l non ideo quod sit, nunc autem hoc, illud inest secundum accidens: quia si subiectum esset causa quare inest, non cosset dicto modo accidens accidentis, quod est per accidens et non per se, non est aliqua causa determinata et ordinata: quia in casu et fortuna illud quod est secundum accidens, non habet unam causam, sed duas, quarum neutra est ordinata ad alteram, sed utraque est in eo quod accidit forte sive fortuitu. Qui enim in loco aliquo abscondit thesaurum, non ad hoc abscondit ut plantae fodiens inveniret: nec qui fodit plantae, ad hoc fodit ut thesaurum inveniret, sed casu accidit hoc: igitur est indeterminandum: sicut si dicamus quod alicui accidit venire IEginam inportum: sed tunc accidit quando non propter hoc advenit navigando illa intentione ut in portum ^Egiae nveniret: sed potius cum ad alium locum navigare intenderet, ab hyeme sive Aquilonari vento flante contra navim detentus: aut forte a latronibus piratis captus venit quidem iEginam praeter intentionem: et hoc quidem est secundum accidens iEginam venire: et non venit illuc in quantum ipsum, sive per causam secundum se, sed propter diversum ab eo quod est
| |
− | secundum se. Et haec est causa per accidens. Hyems enim sive ventus Aquilonaris saeviens est causa adventus, et non aliquid quo navigaret ex intentione veniendi: et hoc est quod sic est causa per accidens, erat iEginam veniendi causa. His ergo modis dicitur accidens per accidens.
| |
− | Dicitur autem et aliter quam nunc dictum est accidens, sicut illa quae sunt in unoquoque subiecto secundum se, ita quod subiectum est in ratione ipsorum diffinitiva: ita tamen quod non sunt entia in substantia ipsorum dicente quid absolute. Diximus enim in praehabitis, quod accidens duplicem habet diffinitionem: acceptum enim ut quaedam pars entis et natura, non pendet nisi ex propriis suae essentialitatis principiis, et non ex substantia subiecti: acceptum autem ut passio, diffmitur per subiectum: velut in triangulo rectilineo inest duos rectos habere angulos secundum mensuram quantitatis trium angulorum qui aequales sunt duobus rectis: sed illud quod sic dicitur accidens, contingit esse sempiternum^ideo quod subiectum est causa ipsius: et ideo posito subiecto ponitur et ipsum: accidentium vero praedictorum nullum contingit esse sempiternum. Et huius quidem ratio iam assignata est in aliis locis: in secundo enim Physicorum hoc est determinatum.
| |