Line 19: |
Line 19: |
| Alia regula est quod quando per maiorem non denotatur praedicatum vere affirmari vel vere negari de pronomine demonstrante quodcumque quod est realiter idem cum significato per subiectum, tunc accipiendo sub aliquid tale, non erit syllogismus regulatus per dici de omni vel de nullo. Et ideo talis discursus non regulatur per dici de omni 'omnis essentia divina est communis tribus personis; Pater est essentia divina; igitur Pater est communis tribus personis', et hoc quia per istam 'omnis essentia divina est communis tribus personis' non denotatur quod quilibet, qui est essentia divina realiter, sit communis tribus personis, sed praecise denotatur quod quidquid est essentia realiter et formaliter, est commune tribus personis. Et ideo accipiendo sub 'Pater est essentia', nisi acciperetur sic sub 'Pater est essentia realiter et formaliter' non arguitur per dici de omni. Secus autem est hic 'omnis homo currit album est homo; igitur album currit, nam per istam 'omnis homo currit denotatur quod quicumque est homo realiter quod ipse currit, et ideo accipiendo sub 'Sortes est homo' sequitur quod Sortes currit. Non sic autem per istam 'omnis essentia divina est communis tribus personis', quia non denotatur quod quicumque est essentia divina quod est communis tribus personis, hoc enim falsum est. Et ita patet satis evidenter, supposito quod essentia divina unica et singularissima sit tres personae et tamen quod una non sit alia, quomodo iste syllogismus non regulatur per dici de omni 'omnis essentia divina est communis tribus personis; Pater est essentia divina; igitur Pater est communis tribus personis', et tamem iste syllogismus regulatur per dici de omni 'omnis homo currit; album est homo; igitur album currit'. | | Alia regula est quod quando per maiorem non denotatur praedicatum vere affirmari vel vere negari de pronomine demonstrante quodcumque quod est realiter idem cum significato per subiectum, tunc accipiendo sub aliquid tale, non erit syllogismus regulatus per dici de omni vel de nullo. Et ideo talis discursus non regulatur per dici de omni 'omnis essentia divina est communis tribus personis; Pater est essentia divina; igitur Pater est communis tribus personis', et hoc quia per istam 'omnis essentia divina est communis tribus personis' non denotatur quod quilibet, qui est essentia divina realiter, sit communis tribus personis, sed praecise denotatur quod quidquid est essentia realiter et formaliter, est commune tribus personis. Et ideo accipiendo sub 'Pater est essentia', nisi acciperetur sic sub 'Pater est essentia realiter et formaliter' non arguitur per dici de omni. Secus autem est hic 'omnis homo currit album est homo; igitur album currit, nam per istam 'omnis homo currit denotatur quod quicumque est homo realiter quod ipse currit, et ideo accipiendo sub 'Sortes est homo' sequitur quod Sortes currit. Non sic autem per istam 'omnis essentia divina est communis tribus personis', quia non denotatur quod quicumque est essentia divina quod est communis tribus personis, hoc enim falsum est. Et ita patet satis evidenter, supposito quod essentia divina unica et singularissima sit tres personae et tamen quod una non sit alia, quomodo iste syllogismus non regulatur per dici de omni 'omnis essentia divina est communis tribus personis; Pater est essentia divina; igitur Pater est communis tribus personis', et tamem iste syllogismus regulatur per dici de omni 'omnis homo currit; album est homo; igitur album currit'. |
| | | |
− | Est autem sciendum quod quamvis propter rationem dictam nullus discursus, ubi persona accipitur sub essentia vel e converso, reguletur per dici de omni vel de nullo, tamen multi tales valent et tenent et multi non valent. Quando autem talis discursus tenet et quando non, non potest sciri nisi quando in Scriptura Sacra vel ex determinatione Ecclesiae vel ex eis, mediante evidenti syllogismo, habetur quod praemissae sunt verae et conclusio falsa: sicut oportet credere qnod omnis essentia divina est Pater, et quod Filius est essentia divina, et tamen qood haec est falsa 'Filius est Pater', et ideo iste discursus non valet 'omnis essentia divina est Pater; Filius est essentia divina; igitur Filios est Pater'. Sed non sic est de isto discursu 'omnis essentia divina fuit scita a philosohis esse immortalis; Pater est essentia divina; igitur Pater fuit scitus a philosophis esse immortalis' Non enim habentur praemissae in Sacra Scriptora vel ex determinatione Ecclesiae cum opposito conclusionis, nec illa tria evidenter Sequuntur ex illis, ideo talis discursus est concedendos. Et universaliter omnis talis discursus est concedendus nisi possit inveniri in Sacra Scriputra vel ex determinatione Ecclesiae vel evidenter sequatur ex talibus quod praemissae sunt verae cum opposito conclusionis. Et ideo talis discursus in creaturis numquam debet negari, qoia inter creaturas impossibile est quod una res numero, simplex et singularis, sit. realiter plures res distinctae realiter. | + | Est autem sciendum quod quamvis propter rationem dictam nullus discursus, ubi persona accipitur sub essentia vel e converso, reguletur per dici de omni vel de nullo, tamen multi tales valent et tenent et multi non valent. Quando autem talis discursus tenet et quando non, non potest sciri nisi quando in Scriptura Sacra vel ex determinatione Ecclesiae vel ex eis, mediante evidenti syllogismo, habetur quod praemissae sunt verae et conclusio falsa: sicut oportet credere quod omnis essentia divina est Pater, et quod Filius est essentia divina, et tamen qood haec est falsa 'Filius est Pater', et ideo iste discursus non valet 'omnis essentia divina est Pater; Filius est essentia divina; igitur Filios est Pater'. Sed non sic est de isto discursu 'omnis essentia divina fuit scita a philosohis esse immortalis; Pater est essentia divina; igitur Pater fuit scitus a philosophis esse immortalis' Non enim habentur praemissae in Sacra Scriptora vel ex determinatione Ecclesiae cum opposito conclusionis, nec illa tria evidenter Sequuntur ex illis, ideo talis discursus est concedendos. Et universaliter omnis talis discursus est concedendus nisi possit inveniri in Sacra Scriputra vel ex determinatione Ecclesiae vel evidenter sequatur ex talibus quod praemissae sunt verae cum opposito conclusionis. Et ideo talis discursus in creaturis numquam debet negari, qoia inter creaturas impossibile est quod una res numero, simplex et singularis, sit. realiter plures res distinctae realiter. |
| | | |
− | Alia regula est qnod nollns terminus in praemissis vel conclusione somator aequivoce. Si enim aliquis terminus, sive in praemissis sive in conclusione, sumatur aequivoce, non poterit regulari per dici de omni vel de nullo. Et ideo talis syllogismus 'omnis canis currit; caeleste sidus est canis; igitur caeleste sidus currit' non regulatur per dici de omni vel de nullo si 'canis' sumatur aequivoce. Nam per istam propositionem 'omnis canis currit' non denotatur qnod de quocumque dicitur subiectum quod de eodem dicitur praedicatum, sed denotatur quod de quocumque dicitur hoc subiectum 'canis', quando supponit pro animali latrabili, quod de eodem dicitur praedicatum, et non plus. Et ideo accipere postea quod 'caeleste sidus est canis', accipiendo 'canis' pro caelesti sidere et non pro animali latrabili, non est arguere per dici de omni, sicut clare patet. Et sicut est de istis, ita est de aliis. | + | Alia regula est quod nullus terminus in praemissis vel conclusione sumatur aequivoce. Si enim aliquis terminus, sive in praemissis sive in conclusione, sumatur aequivoce, non poterit regulari per dici de omni vel de nullo. Et ideo talis syllogismus 'omnis canis currit; caeleste sidus est canis; igitur caeleste sidus currit' non regulatur per dici de omni vel de nullo si 'canis' sumatur aequivoce. Nam per istam propositionem 'omnis canis currit' non denotatur quod de quocumque dicitur subiectum quod de eodem dicitur praedicatum, sed denotatur quod de quocumque dicitur hoc subiectum 'canis', quando supponit pro animali latrabili, quod de eodem dicitur praedicatum, et non plus. Et ideo accipere postea quod 'caeleste sidus est canis', accipiendo 'canis' pro caelesti sidere et non pro animali latrabili, non est arguere per dici de omni, sicut clare patet. Et sicut est de istis, ita est de aliis. |
| | | |
| Alia regula est quod nullum syncategorema, nisi forte signum universale vel particulare additum super subiecto, addatur vel auferatur in minore vel conclusione praeter illa quae sunt in maiore. Et si aliquod tale syncategorema ponator in maiore, si in illa sit determinatio praedicati, oportet quod in alia propositione, in qua debet poni, sit determinatio praedicati. Si autem sit in illa determinatio compositionis, debet etiam in alia esse determinatio compositionis, quia aliter non regulabitur per dici de omni vel de nullo. Et ideo tales syllogismi non valent 'omnis homo est tantum animal; Sortes est homo; igitur Sortes est tantum animal'. Et multi tales deficiunt propter aliquem defectum tactorum. | | Alia regula est quod nullum syncategorema, nisi forte signum universale vel particulare additum super subiecto, addatur vel auferatur in minore vel conclusione praeter illa quae sunt in maiore. Et si aliquod tale syncategorema ponator in maiore, si in illa sit determinatio praedicati, oportet quod in alia propositione, in qua debet poni, sit determinatio praedicati. Si autem sit in illa determinatio compositionis, debet etiam in alia esse determinatio compositionis, quia aliter non regulabitur per dici de omni vel de nullo. Et ideo tales syllogismi non valent 'omnis homo est tantum animal; Sortes est homo; igitur Sortes est tantum animal'. Et multi tales deficiunt propter aliquem defectum tactorum. |