Changes

MyWikiBiz, Author Your Legacy — Saturday November 23, 2024
Jump to navigationJump to search
Replaced content with '[http://www.logicmuseum.com/wiki/Authors/Albertus_Magnus/Commentary_on_Metaphysics/Book_VI/Tractatus_iii link]'
Line 1: Line 1: −
LIBER VI METAPHYSICORUM, TRACT. Ill 397
+
[http://www.logicmuseum.com/wiki/Authors/Albertus_Magnus/Commentary_on_Metaphysics/Book_VI/Tractatus_iii link]
TRACTATUS III
  −
DE VERO ET FALSO.
  −
CAPUT I.
  −
In quo ostenditur, quod verum et falsum sunt in anima primo, et sunt ens animm potius quam ens ratum extra animam.
  −
t**i H com. Praetermittam ergo nunc de accidente secundum accidens: satis enim sufficienter determinatum est de ipso: sed considerabimus nunc id quod est verum, cuius oppositum est quasi falsum: hoc enim ens est de compositione et divisione, quae in speciebus rerum facit anima et intellectus: accidit autem naturis rerum in intellectu esse, sicut diximus in ante habitis ubi locuti sumus de universail. Totaliter autem sive universaliter id quod sic verum vel falsum est, est circa participationem contradictionis: sicut enim in III de Anima libro * determinatum est, intelligentia, est indivisi
  −
1 III de Anima, tex. et com. 26,
  −
bilium in quibus non est verum vel falsum. In quibus autem verum et falsum est, iam compositio quaedam intellectuum est. Primo enim componens et dividens inter accepta est intellectus, vel anima apprehensiva per phantasiam et aestimationem: et quod componit et dividit, sicut componi tet dividit, ita enuntia et interpretatur in voce. Et ideo voces earum passionum quae sunt in anima, sunt notae: et ideo verum et falsum quae sunt in enuntiatione, sunt signa veritatis et falsitatis quae sunt in anima. Propter quod dicitur quod Veritas est adaequatio rerum et intellectuum: et quia voces etiam sunt signa rerum, ideo iterum in eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa est. Totum vero hoc ens est circa contradictionis partitionem. Contradictio autem est oppositio propositionum, cuius non est medium secundum se: universaliter enim omnis affirmatio in compositione est, negatio autem in distinctione sive divisione: falsum autem huius entis est participate oppositions contradictoriae. Et ex his patet, quod verum hoc in compositione est, quam compositionem non facit nisi intel
  −
398
  −
D, ALB. MAG. ORD. PILED.
  −
 
  −
lectus: quia res ipsae sine complexione sunt, et quaelibet ipsarum non est nisi una. Et cum praedicatur aliquid de aliquo, sive sit essentialis praedicatio, sive accidentalis, quoad compositionem ipsam nihil differt: quia utraque compositio est, et aequaliter una sicut alia: et si omne quod scitur, per sua principia sciatur, cum talis compositio principium efHelens habeat intellectum, et subiectum primum, constat quod non terminatur ens talis compositionis nisi per intellectum componentem et dividentem et per intellectum in effectu qui est subiectum ipsius. Adhuc autem, sicut patet ex his quae de universalis natura supra diximus, praedicata enuntiationum et subiecta componuntur et dividuntur prout sunt in lumine intellcctus, sicut sunt in forma prima: et finis est aliquo modo forma eadem, in qua intellectus invenit seipsum: et tunc est adeptus seipsum: et tunc omnia huiusmodi entis principia sunt in intellectu, nec per alia entitatis suae principia potest determinari: quia ea quae componuntur omnia, aliam penitus habent entitatem: et sicut diximus in ante habitis, non debent inquiri de rebus alia principia quam quae sunt sibi propria: quia sapientis est, ut in primo huius sapientiae libro diximus, omnia sicut decet scire 1: et hoc est in quantum expostulat uniuscuiusque natura: et par potestatum est in geometricis probabiliter et ex coniecturis et in rhetoricis disciplinabiliter persuaduere. Et ideo philosophus determinat de vero sicut ipsum se habet: et hoc sufficit, nec est plus inquirendum. Amplius falsum licet nihil sit in re, tamen est ens apud intellectum, nec determinatur nisi per eadem principia quae sunt principia veri: quia dividens est intellectus et idem subiicitur eidem. Et quae dividuntur, dividuntur prout sunt in lumine intellectus et ad finem adipisciendi seip
  −
1 Gf. sententiam Fhilosophi in I Ethicorum, cap. 2.
  −
sum in his. Et hoc subtiliter a nobis probatum est in secundo libro de Intellcctu et Intelligihili. Talis igitur determinate est enti quod est yerum, et cnli quod est falsum propria: nec per aliam valet determinari essentialitas ipsius: quia tamen ea quaefacit intellectus, referuntur ad rem, eo quod sunt principia eadem rei et veri quod est in anima, quamvis non sint eodem modo accepta, ideo verum respectum quemdam dicit et dependentiam ad rem extra: sed tamen esse veri non est nisi in anima. Quomodo autem accidit intellectui simul intelligere res in compositione existentes, sive etiam in oppositione aut separatim, sicut sunt ea quae sunt sine complexione vel oppositione, alius sermo habet determinare: quia hoc spectat ad scientiam tertii libri de Anima 2, ubi locuti sumus quod intelligentia indivisibilium est in his in quibus non est verum vel falsum: ubi autem verum et falsum est, inde compositio quaedam intellectuum est: et incomplexa non collata ad invicem, sicut dixit Empedocles, sunt sicut multoruin capita germanorum sine cervice, qua3 postea lite et amicitia complexa et composita vel divisa sunt per intellectum purum et irnmixtum, sicut dicit Anaxagoras: ideo quando componit germana, est compositio vera: et quando dividit litigantia, vera est divisio: et si componit litigantia, et dividit germana, sunt compositio et divisio falsa. Sic igitur cum ea quae componuntur in lumine sint intellectus, et componens sit ipse intellectus, et subiectum sit intellectus > et finis sit intellectus adeptio, constat quod iterum primo non est nisi in intellectu.
  −
Cum autem opposita componit, non Nota sunt opposita nisi in materia extra ani rum mam: ostendimus enim in his quae de ma, n anima et intellectu et intelligibili dispu n tata sunt, [quod formae rerum per hoc habent esse in anima, quod sunt lumen
  −
2 III de Anima, tex. et com. 26 et infra.
  −
LIBER VI METAPHYSICORUM, TRACT. Ill
  −
399
  −
 
  −
|pl*l<|o lll
  −
p^'iMM inPM«I |>lu
  −
|i ftUllill.
  −
lI'MMim et |MkV»Mi! mint
  −
|i«iii<'l|>in
  −
#t*^« tiiobi
  −
IU.
  −
|*NMHH plus #** in inonte
  −
•tyuMMit V0
  −
•*HHI iiuia MI t«i nihil
  −
quoddam intelligentiae agentis, et secundum quod sunt tale lumen, non habent oppositum: sicut etiam in scientia de Sansu et sensato diximus, quod colores secundum esse spirituale quod habent in perspicuo, non habent oppositum, et in quolibet uno puncto medii perspicui possunt inesse secundum esse spirituale albedo et nigredo: quia aliter per idem spatium undique non viderentur album et nigrum ab e regione contra se aspicientibus. Et secundum Democritum qui dixit lumen corpus esse subtile quod est defluxus continuus luminosi corporis in perspicuum pervium et determinatum, est huius exemplum, quod cum radii diversorum luminarium Solis etIovis et aliorum defluant in medium in oppositis virtutibus, tamen simul sunt in quolibet puncto perspicui inconfusi et impermixti, propter esse spirituale quod habent.
  −
Sic igitur simul et separatim complectendo et sine complexione plura et opposita accipit intellectus. Dico autem simul et separatim quasi acceptio sua non sit deinde, ita quod sit unius primo et alterius postea, sed plura complexa sunt unum quid compositum per intellectum, et uniente compositione hunt unum: falsum enim et verum non sunt in rebus sicut bonum et malum. Ostendimus enim in fine primi Physicorum, quod prima principia entis mobilis sunt bonum et malum: quia forma est sicut divinum et bonum et optimum, in quod est materiae appetitus: privatio autem non machinatur nisi ad maleficium ab aliquo procedente intellectu: et cum hoc sint entis principia, oportet ipsa esse in rebus: verum autem et falsum non sunt nisi in mente. Falsum autem plus est in mente quam verum: quia falso in re extra nihil correspondet, propter quod relatum ad rem est non ens: vero autem aliquid correspondet per modum causae, sicut supra diximus. Et haec dicimus de vero et falso, quae sunt compositionis et divisionis. Circa simplicia enim, hoc est, incomplexa, et circa quid est quod dicit diffinitio, est
  −
verum, sicut in quinto libro huius sapientiae supra distinximus, quod non est in mente, sed in re ipsa extra mentem accepta. Ens ergo verum et falsum sunt separata a rebus et sunt in anima: et supra quidem, ubi diximus de universalis diximus quaedam de huiusmodi separatis: cum subtilitate autem omnia quaecumque speculari oportet de huiusmodi ente separato, et circa non ens separatum quod tali enti opponitur, posterius erit perscrutandum infra in libri huius sapientiae duodecimo et decimo tertio, ubi omnes diversitates opinionum circa tale ens existentium inducemus, et quid veritatis habeant ostendemus.
  −
CAPUT II.
  −
In quo ostenditur, quod huiusmodi ens est relinquendum, sicut et ens per accidens: eo quod non est in aliquo genere entium, nec aliter quam modo dictum est potest determinari.
  −
Quoniam autem, sicut iam patet, com riext.etcom> plexio huius quod determinat verum, et divisio est in mente, et non in rebus extra, manifestum est quod hoc quod ita est ens, habet diversam entitatem ab aliis quae proprie ens sunt extra animam habentia esse: aliquis enim in tali ente mente copulat, aut dividit id quid est quid cum aliquo, aut quale quid, aut quantitatem, aut aliud praedicamentum cum aliquo, si quod tamen aliud ab his vere praedicamentum inveniatur, eo quod omnia alia potius sunt compositiones et respectus entis quam entia quaedam: sed tamen hoc non est ad propositum. Sed hoc constat cum mens copulet ea quae vel sunt in uno et eodem praedicamento, sive ea quae sunt in diversis, ipsa compositio et divisio non est in aliquo praedi
  −
400
  −
D. ALB. MAG. ORD. PILED.
  −
 
  −
camento. Si enim componit vel dividit ea quae sunt in uno et eodem genere, compositio et divisio non sunt in eodem genere: quia omnia quae sunt in genere, sunt aut genera, aut species, aut individua, aut principia eorum quae sunt in genere, sicut potentia et actus. Cum autem componit et dividit ea quae sunt in diversis generibus, tunc magis est clarum quod compositio et divisio non sunt in genere: sed singulum incomplexorum est in aliquo genere entis. Igitur cum quaeruntur entis genera et partes, praetermittendum est accidens per accidens, sicut supra diximus, quod non est in aliquo genere entis. Et est praetermittendum etiam verum quod est sicut ens: quia, sicut iam ostendimus, illud etiam quod non est in aliquo genere entis, et accidentis quid em causa est indefinita et
  −
incerta, sicut ostendimus superius: huius autem, veri videlicet, causa est mentis aliqua passio: et utraque istarum causarum est circa genus entis, quod reliquum est et extraneum ab eo quod est vere ens in aliquo genere entis determinate existens. Et ideo neutrum istorum entium ostendit aliquid determinatum extra in rebus ratam entitatem habentibus: neutrum enim horum aliquam habet unam entis naturam. Praetermittantur igitur ista entia: perscrutanda enim sunt principia et causae illius entis quod vere est ens in quantum est ens: hoc enim est in genere aliquo entis. Palam autem est ex his quae sunt determinata in quinto libro, ubi distinximus quot modis unumquodque dicitur, quod ens ipsum quod vere est, multipliciter dicitur.
  −
LIBER VII
  −
METAPHYSIGORUM.
  −
DE SUBSTANTIA PBOUT IPSA EST EEI QUIDDITAS ET TOTDM ESSE.
  −
TRACTATUS I
  −
DE PRINGIPALITATE SUBSTANTIVE.
  −
CAPUT I.
  −
Et est digressio declarans quae est intentio, et quae sunt ipsius substantias acceptiones, et qualiter accidens est substantias modus.
  −
Dictum est quod perscrutandae sunt entis causae et principia quod estvere ens in quantum est ens et veram dicit naturam entis: haec est autem substantia: propter quod de substantia perscrutari
  −
4 Idem habet Commentator in prologo paryo
  −
VI
  −
oportet secundum principia ipsius et diversitatem. Est autem substantia concepta cum materia, et separata. Et ea quidem quae concepta est cum materia, quoad nos notior est: et ideo prius de ipsa, et postmodum autem de separata dicendum est !. Amplius conceptam cum materia substantiam tripliciter determinari oportet, secundum principia videlicet et secundum exitum ipsius ad esse, et hoc est per potentiam et actum, et secundum quod in esse constituta consideratur, et hoc ut unum et multum. Sic enim consequitur eam unum esse vel multa, et ea quae causantur ab uno et multo, sicut nos in sequentibus ostendemus. Amplius principia substantiae sunt materia et forma, et praecipue forma prin
  −
istius libri septimi.
  −
26
  −
402 D. ALB. MAG. ORD. PILED.
  −
cipium est substantiae. Et hanc dupliciter determinari oportet. Uno quidem modo secundum quod ipsa est esse totum substantias primse et quidditas ipsius, quae significatum per diffinitionem: et hoc modo oportet nos perscrutari de substantia in hoc septimo huius primae philosophiae i^o dyer libro. Alio autem modo perscrutanda est IXantfa prout ipsa est forma quaedam et natura qmf,econfsi secundum se considerata diversa a mahoc^foco^tteria quae est altera pars compositi, sicut ^equentL anima est forma hominis non praedicata de ipso: et hoc modo large loquendo a quibusdam etiam vocatur quidditas, licet improprie: et hoc modo eonsiderabimus de forma in sequenti libro qui octavus erit huius primse philosophiae liber. Forma ut Considerantes ieritur de principio sub
  −
quidditas ° A • i i
  −
prima sub stantiae quod est totum esse et quidditas
  −
stantiee con x x
  −
siderata,duipsius praedicata de ipsa, diximus primo
  −
pliciter con l x L .
  −
siderari po quaeclam quibus ab ente quod est accidens distinguitur. Primo quid§pi quod ipsa ut quidditas primae substantia© con*siderata, adhuc duplicem habet considerationem. Diximus enim in praehabitis, ubi de universalis natura locuti sumus, quod universalis natura est ipsa natura rei simplex accepta, quae est notio eius cuius natura est haec: igitur si in ipsa sui simplicitate consideretur, ipsa natura est quam explicat per se diffinitio; et hoc modo per se refertur ad ipsam diffinitio, et ea quae per se conveniunt ipsi, et haec non referuntur ad primam substantiam nisi per accidens quod ipsa natura est esse primae substantiae substantiate: et sic ipsa est natura unica simpliciter. Alio autem modo consideratur secundum accidentia consequentia ipsam, et praecipue secundum hoc accidens quod est ipsam esse primam communicabilem et communicationem multiplicabilem in multa, quorum omnium ipsa est esse substantiate, et sic efficitur praedicabilis de multis, et communicata efficitur causa accidentis in his in quibus est. Et hoc modo etiam ipsum accidens dupliciter accipitur secun
  −
dum sui naturam: potest enim accidens accipi sic, quod dicat aliquid substantiae sub esse tali quod cadit in genere accidentis. Potest etiam dici accidens ipsum esse talis substantiae. Et huius quidem exemplum est expressius in colore. Si enim diffiniatur color esse extremitas perspicui in corpore terminato, cum extremitas perspicui sit substantia, constat quod color dicit substantiam sub esse accidentali quod est immutativum visus esse. Si iterum dicatur quod color est motivum visus secundum actum lucidi lucide in actu luminis, iterum est substantia qupedam: quia lucidum in actu luminis est perspicuum illuminatum: et haec est substantia: et sic iterum dicit color substantiam quamdam sub tali esse quod est visus motivum: et color quidem in naturam cadit accidentis ab esse illo sub quo substantia talis accipitur: et si iipga, substantia subtrahatur, nihil penitus remaHet, neque In re, nec in intellectu de natura accidentis: et ideo principia Qup»,«»,»<» substantiae sunt principia accidentis *: et subsume
  −
1 r sunt prlwl
  −
hoc modo est accidens ordinabile in ge W l)i:v*
  −
o dentin,
  −
nere, et determinatur in novem generationibus entis. Si autem color non dicat nisi ipsum esse talis substantiae, non cointellecta substantia, erit color ens deficiens non intelligibile: quia non est motivus visus nisi secundum actum lucidi, qui si in colore non intelligatur,non potest capi ab intellectu quid sit color: et erit res quae in nullo genere locari potest. Et ex his quae iam diximus, duo intelliguntur: unum, quod per accidens vere non est nisi modus substantiae: aliud autem, quod si accipiatur accidens sine substantia tali cuius ipsum est modus, non erit aliqua differentia entis opposita substantiae, per cuius divisionem locari possit in genere hoc vel illo. Sicut autem nos diximus quod color hoc modo est substantiae modus, ita etiam calor est substantiae modus dissolutae et rarificatae extra se pulsae per motum corporis continuum su
  −
1 Cf. XII Metaphys. com. %% ab Averroe.
  −
LIBER VII METAPHYSICORUM, TRACT. I
  −
403
  −
 
  −
per substantiam dissolutam factum: per hoe enim habet calor dissolvere et movoro a centro, et congregare, et omnia ltuiusmodi facere, quae attribuuntur calori. Si autem dicatur calor esse talis nubstantiae, non cointellecta substantia, non erit calor res aliqua ordinabilis in aliquo genere vel comprehensibilis per rationem. Idem autem est de frigore,quod non est modus nisi substantiae constantis in se ipsa, non dissolute, propter hoc quod distat acorporeincorruptibili dissolvente. Kt similiter est de qualitatibus passivis quae sunt humidum et siccum, Humidum enim est modus substantiae subtilitate refluentis super seipsam in aqua, et est modus substantiae fluentis ad aliud propter spiritualitatem in aere: et hoc patet ex ipsis diffinitionibus. Siccum autem terminatum apud se, nec refluens super r**»* seipsum, nec ad aliquid: et hoc planum > »•»»*!■ est videre in omnibus, nec unquam pot* ««i est pleno mtellectu mtelligi accidens nisi ' w finitum mtelligatur per esse substantiae »M.W cuius ipsum est modus. Et sicut diximus de accidente quod est in genere qualitatis, est etiam verum de quantitate. Si enim accipiatur continuum cuius partes ad unum communem terminum copulanr tur, constat quod hoc dicit esse eius quod habet partes per se: non autem habet partes per se nisi materia corporis: continuum igitur dicit substantiam sub huius copulationis esse: et ipsa continuitas est esse talis substantiae quam si subtraham per intellectum, remanet intellectus accidentis infinitus, et non reducibilis ad genus aliquod entis. In caeteris autem praedicamentis entium quae remanent, hoc liquido patet: cum ipsa non sint nisi quaedam substantiae comparationes, quae sine comparatis nullo modo est intelligere. His igitur sic acceptis, facile est de principalitate substantiae ad alia entia determinare.
  −
CAPUT II.
  −
Quod substantia quae est principium substantia primes, prima est omnium entium.
  −
Ens enim dicitur multipliciter, sicut Text, et com, prius in quinto libro supra diximus, ubi determinavimus quoties secundum analogiam unumquodque dicitur. Signat enim ens aliquando quid est, sive quidditatem designatam per esse substantiate substantiae primae: aliquando enim signat hoc aliquid designatum quod est substantia prima composita designata, quae proprie et principaliter et maxime substantia dicitur. Aliquando autem ens signat quod qualis, aut quantum est, aut signat singula aliorum secundum genera entis quae sic praedicantur, determinatas naturas designantia in generibus accidentium, quorum quodlibet dicit aliquid subesse substantiae tali vel tali, vel esse ipsum quod est modus quidam substantiae. Tot modis autem ente per se dicto, palam est ex his quae praeinducta sunt, quod primum et principale ens inter haec est illud quod signat substantiam, et hoc secundum primum modum acceptionis substantiae: quia ipsa natura substantiae sic simplex in se accepta, quae designatur ipsa diffinitione, est principium substantiae primae: et licet substantia prima principalior sit quam secunda substantia, quae propter hoc secunda vocatur, quia posterior est et dependet a prima secundum esse, eo quod destructis primis impossibile est ahquid aliorum remanere: universale autem aut nihil est, aut posterius: tamen ipsa natura praedicto modo accepta, prior est quam substantia prima, quae est individuum compositum designatum in ge
  −
404
  −
D. ALB. MAG. (3RD. PILED.
  −
 
  −
nere substantiae, sicut principium prius est principiato: universale enim est commune, et cum omne commune a singulari procedat, sicut et ipsa communitas procedit a singulari, ut ex ipsa diffinitione communis patet, cum dicitur commune esse quod contingit pluribus, oportet necessario quod hoc modo dictum universale, sive secundum, sit posterius primo singulari designato. Quod autem natura ipsa simplex quae est principium primae substantiae designatae, sit primum ens inter tres modos entis dictos, sic probatur: quia quando quaerimus quaestione non designante naturam substantiae, sed designante aliquid circa substantiam quod est modus eius, sicut est qualitas modus eius,ut cum diximus hoc modo quaerentes,quale quid est hoc ? responsio non certificat nisi qualitatem: dicimus enim quia est bonum vel malum, quae sunt qualitates: sed non certificamus quantitatem ipsius, ut dicamus quia est tricubitum: nec reddimus substantiam eius, ut dicamus hominem esse vel Deum. Quando autem quaerimus de natura ipsa substantiae dicentes, quid est hoc ? nec respondemus de quantitate, ut dicamus esse tricubitum, nec de qualitate ut dicamus album vel nigrum: sed respondemus hoc de quo queritur, hominem esse, vel Deum, vel aliquid tale: constat autem quod per quid est, de natura quaerimus, et non de individuo designato ; alia vero entia dicuntur et sunt entia, quia sunt essentialiter entis. In omnibus enim his quae multipliciter dicuntur ad uniim, habent id unum causam totius multiplicitatis. Dico autem haec esse entia, quae sunt huius sicut principii et multiplicitatis, non sicut asinus est Socratis: sic enim in se simplex acceptum est primum in multiplicitate: acceptum enim sub esse tali vel tali constituit modos multiplicis: et ipsi modi sortiuntur nomen primum per hoc quod dicunt esse hoc vel illud sub quo primum designatur. Sic igitur ens simpliciter est substantia quae est
  −
principium substantiae designatae. Alia vero nomen entis accipiunt, quia sunt qualitates ipsius in substantia compos ita principiatae ab ipsa substantia: et alia dicuntur entia, quia sunt huiusmodi entis, quantitatis: et alia ideo entis habent nomen, quia sunt talis entis passiones, et alia aliquid tale dicunt secundum distinctionem generum entis.
  −
Propter quam causam/ etiam dubita T,>II,.I,^ vit aliquis Antiquorum, et praecipue Melissus, utrum vadere et sanare et sedere et alia talia praecipue quae dicunt accidens comparationis, ita quod unumquodque illorum sit ens, aut non ens. Et causa dubitationis fuit, quia haec non sunt entia, nisi quia sunt essentialiter entis: et ideo subtracto es&entialiter ente, non videntur esse entia. Similiter autem esse dicebant in aliis talibus omnibus accidentibus: nihil enim horum est aptum natum aliquid finitum esse secundum seipsum acceptum: subtracta enim substantia ab ipso per intellectum, neque aliquod accidentium possibile est separari a substantia: sed magis hoc verum est, quod si aliquid praeinductorum est de nmnero entium, sicut vadens, aut sedens, et sanans, et praecipue sessio, et sanatio, et ambulatio, haec pro certo non sortiuntur nomen entis, nec apparent entia, nisi ideo quod est aliquid eorum subiectum determinatum, cuius ista sunt aliquod esse: et hoc subiectum est substantia prima, in qua substantia quae est principium huius substantiae, est principium talium quae sunt modi esse ipsius. Similiter autem singula quae in tali categoria accidentis apparent, sic accipiunt nomen entis: bonum enim et sedens, et bonitas et sessio, non sine hoc entia'dicuntur. Palam igitur est, quia propter substantiam quae primum ens est, etiam illorum singula sunt entia vocata et existentia: igitur substantia est primum ens, et substantia non est aliquid ens, secundum
  −
LIBER VII METAPHYSICORUM, TRACT. I
  −
403
  −
 
  −
quod dicimus aliquid esse quod est aliouius, et non absolute est: substantia enim hoc modo non est aliquid, sed est ens simpliciter et absolute. Et hoc est ciuod intendimus probare in isto capitulo.
  −
CAPUT III.
  −
De modis quibus substantia est prior aliis accidentibus.
  −
om, Cum autem multipliciter dicatur ipsum primum, substantia est omnium entium primum tripliciter, notitia videlicet, et ratione, et tempore. Et quod omnibus his modis primum sit, probatur una ratione: aliorum enim omnium categorematum sive praedicamenlorum nullum est separabile secundum esse, aut secundum intellectum a substantia: sed substantia sola secundum esse et intellectum separata est ab aliis in seipsa, et intelligitur in seipsa.Dico autem accidens non esse separabile, non propter hoc quidem quod intellectus non possit distinguere inter accidens et substantiam, sed quia accidens nec esse nec intellectum habet, si penitus absolvatur a substantia, sicut patet ex ante habitis. Substantia autem cum non dependeat secundum esse et intellectum ab accidente, et esse et intellectum habet separata ab ipso: substantia enim in eo quod substantia, duratione et tempore est ante omne accidens, ita quod est etiam ante hoc accidens quod est tempus: quia Deus est ante omnia huiusmodi asternitate sim^ plici. Prima autem substantia quae maxime substat, actum substandi habet a materia in qua fundatum est esse substantias primae. Et quam vis prima substantia non sit ante accidens quodlibet tempore, tamen prima materia per quam
  −
substantia prima substat, est ante quodlibet suum accidens tempore, ita quod etiam est ante hoc accidens quod est tempus et locus primae substantiae gratia materiae ex qua est. Cum autem dicimus substantiam sic esse separatam ab acci^ dente, intelligimus quod quaelibet substantia prima secundum principium quod sibi substare tribuit, est ante quodlibet suum accidens, licet non sit ante quodlibet accidens cuiuscumque temporis. Sic igitur patet quod substantia est accidente prior tempore. Est autem et alius modus intelligendi hoc idem, ut dicatur substantia simplex illa natura quae est quid et esse substantiae primae quae facit primam substantiam esse id quod est: hoc enim si simplex accipiatur, sicut in veritate suae essentiae est, non concernit aliquam loci vel temporis differentiam: et ideo est ubique et semper. Sed esse ubique et semper dicitur dupliciter. Dicitur enim ubique esse et semper, quod essentialiter et praesentialiter est in omni loco, et in omni tempore, in se ambiens omnem locum et omne tempus: et sic Deus dicitur esse ubique et semper. Dicitur etiam ubique esse et semper, quod differentia loci et temporis non coartatur ad esse hoc et nunc: et hoc modo formae quae sunt quid existentium, quando in natura simplici accipiuntur, sunt ubique et semper. Et hoc modo sunt ista ante tempus et locum, et locus et tempus accidunt ipsis quando sunt esse rerum existentium: et quia sic accepta sunt ante tempus et locum, sunt consequenter ante quodlibet accidens: et iste est verior intellectus quam prior.
  −
Amplius huiusmodi substantia est etiam prima ratione: quia, sicut patet per ante dicta, esse accidentis diffiniri per genus et differentiam entis non potest, nisi cum substantia: sed substantiae ratio nihil in se habet extraneum, et ideonecesse est quod substantiae ratio insit in uniuscuiuscumque accidentis ratione: et non convertitur hoc, quod in ratione substantiae necesse sit rationem accidentis inesse,
  −
406 D. ALB. MAG. ORD. PILED.
  −
Amplius etiam notitia praecedit substantia omne accidens: quia tunc putamus nos maxime scire omnia singula secundum sui esse naturam, quando cognoscimus quid est singulum eorum, sicut quid est homo, aut quid est ignisMagis enim cognoscimus per quid, quam per notitiam accidentalium rei: sicut si cognoscamus quale, aut quantum, aut ubi, aut quando est ipsa res quam quaerimus nosse. Hoc autem palam est: quia etiam in ipsis accidentibus in quibus hoc minus videtur quam in substantia, magis cognoscimus ea per quidditates suas quibus ipsa sunt hoc quod sunt singula, quam quando ipsum quod quid est cognoscimus per accidentalia, sicut per quale, aut quantum, ethuiusmodi. Multo igitur dignius est hoc in substantia quae propriam habet diffinitionem, cum accidens non habeat propriam diffinitionem: eo quod in diffinitione sua recipitur substantiae diffinitio secundum quod estcausa et subiectum accidentium, sicut in praehabitis determinatum est. Cum igitur quid est accidentium non sit sine quidditate substantiae, patet quod substantia quae est principium cognitionis quid est et propter quid est, est ante accidentium cognitionem. Et si diximus in principio de Anima, quod accidentia conferunt multum ad cognitionem quod quid est, hoc dictum intelligendum est de scientia quia, et non de scientia quid et propter quid. Manifestum igitur est, quod tripliciter substantia prior est accidentibus, tempore, ratione, notitia.
  −
CAPUT IV.
  −
Qualiter qumstio do quidditate substantia setzsibilis conducit ad notitiam prime cansSB: et ideo ab omnibus queritur qualiter et diversimode ponatur secundum opiniones Aniiquorum ?
  −
Ex quo igitur quidditas substantiae primae dictis modis principium est omnis entis, dignum est quaerere de ipsa. Inquisitio enim de ipsa conducit ad notitiam causae primae secundum quod ipsa est prima forma, et ultimus finis: et hae sunt causae quae principaliter inquiruntur in hac prima philosophia. Quidditas enim substantiae primae quae est individuum designatum in genere substantiae, in hoc differt ab accidente, quod accidens quidem non est secundum sui naturam essentia aliqua secundum se accepta, quae facit esse aliquod, sed potius est esse quoddam substantiae, constitutum a substantia: propter quod substantia recipitur in eius diffinitione: et sic bene dicit Averroes1, omne quod constituit aliquid in esse, est diffinitum ipsius: propter quod accidentis essentia nulla est secundum se accepta: et si dicatur aliquando essentia, erit essentia ab esse derivata dicta, et non erit essentia cuius actus sit esse, sed forma substantialis et quidditas est essentia secundum se non ab esse derivata, sed potius cuius actus est esse secundum substantiam: et ideo non accipitur ut materialis tantum: quia esse materiale accidit ei per hoc quod quidem est in materia, sed accipitur etiam secundum se, et sic habet esse immateriale et simplex \ Et si quaeritur origo huius esse
  −
Text. H <*
  −
Nota qui
  −
ter accn!<
  −
potest i!
  −
essentia,
  −
quomoi
  −
non.
  −
Nota sill
  −
liter UIM
  −
sit,quo<i I
  −
ma subtil
  −
tialis sunt
  −
dum so i
  −
cepta, hn
  −
esse sin
  −
plex et i
  −
material
  −
1 AVERROIS, VII Metaphys* com. 4. septimi libri.
  −
2 Vide pro hoc commentum nonum huius
 
3,209

edits

Navigation menu