Changes

MyWikiBiz, Author Your Legacy — Saturday November 23, 2024
Jump to navigationJump to search
Replaced content with '[http://www.logicmuseum.com/wiki/Authors/Albertus_Magnus/Commentary_on_Metaphysics/Book_V/Tractatus_ii link]'
Line 1: Line 1: −
LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. II 297
+
[http://www.logicmuseum.com/wiki/Authors/Albertus_Magnus/Commentary_on_Metaphysics/Book_V/Tractatus_ii link]
TR1CTATDS 11
  −
DE SUBSTANTIA ET SIBI ADIUNCTIS.
  −
CAPUT I.
  −
Et est digressio declarans generaliter quid est substantia, et quae sunt dimsiones eius generates et primes.
  −
Antequam nos distinguendo dicamus modos substantias, oportet nos stabilire substantiam secundum huius primes philosophiae proprietatem. Et ideo ex praeinductis dicimus, quod esse aut est per essentiam, aut per accidens. Esse autem per accidens est infinitum, eo quod sunt infinita quae per accidens conveniunt. Esse vero per essentiam est per essentialia quae sunt finita, et fines esse rei. Inter omnia autem qu© sunt essentialiter, substantia est primum, sicut patet ex prima divisione esse secundum se, quam in praesenti capite induximus. Esse enim secundum se est duobus modis in genere. Unum quidem esse, cuius essentia acquisita ex sibi essentialibus est: sed
  −
cum ipsum sit in aliquo, non est in eo sicut quaedam pars, et impossibile est esse sine eo in quo est: et hoc est accidens, et est in subiecto. Aliud autem est, quod est essentia acquisita ex principiis essentialibus, sed secundum esse non in alio hoc modo, eo quod non est in subiecto, et haec est substantia. Si enim daretur quod substantia esset in subiecto, tunc quaeritur de isto subiecto: aut enim haec iterum esset in subiecto alio, vel non. Et si diceretur quod esset in subiecto, iterum de illo quaereretur, et abiret hoc in infinitum. Et ideo oportet quod primum accidentis subiectum non sit in subiecto. Propter quod dicit Avicenna quod substantia est constituens esse accidentis non constituta ab illo: et ideo est esse substantias ante esse accidentis. Ex hoc tamen non negatur accidens esse aliquando in accidente, ut velocitas in motu, et rectitudo in linea, et figura in superficie, et accidentia etiam dicuntur multa et unum, et huiusmodi plura inveniuntur. Propter quod oportet quod arnbo accidentia talia sint in alio quodam quod est subiectum amborum, quia accidens non substat accidenti, nisi accidens staret in substantia, quae ipsum es
  −
298 D. ALB. MAG. ORD. PILED.
  −
sefacit1. Et ideo non sufficienti crediderunt signo, quicumque materiam esse dixerunt omne qiiod substat. Fuerunt etiam quidam qui aliqua dixerunt esse et substantiam et accidens, sicut primas elementorum qualitates dixerunt in ipsis elementis esse substantias, et in aliis dixerunt esse accidentia, quod est impossibile: quia quod in se substantia est, non potest esse accidens respectu alicuius alterius. De his autem in libro Peri geneseos determinatum est. Esse in alio Ex inductis autem patet, guod subie
  −
contingit r ^ I
  −
dupiidter. ctum est ens per se perfectum, quodmse in esse constituit alteram. Unde quod est in alio, dupliciter est in ipso: est enim in eo ita quod facit ipsum esse, et est causa quare ipsum est in actu, et hoc est in alio sicut pars compositi et pars esse rei, et haec est forma essentialis, et non accidens. Aut est in eo nihil conferens ad esse, sed potius constitutum in esse per hoc quod est in alio, et hoc est accidens. Et id quod priori modo est in alio, non est ut in subiecto, quamvis sit utin materia subiecta: sed quod secundo modo est in alio, est in alio ut in subiecto. Unde materia subiecta non est in alio ut in subiecto, et ideo est substantia: sed omhe quod est in alio ut in subiect^ est in materiae substantia: sed non convertitur: quia subiectum substare non habet nisi gratia materiae proprie loquendo, sed materia habet illud a seipsa.
  −
Ex inductis autem est accipere quamdam substantiae divisionem: quia substantia aut est corpus, aut non corpus. Et si est non corpus, aut est pars corporis, aut non. Et si non est pars corporis, aut habet coniunctionem motoris ad mobile corpus, aut non. Et tunc corpus est substantia composita pars corporis, una quidem materia, et altera forma: nonpars corporis coniuncta corpori anima intellectualis, sive coeli, sive hominis non coniuncta corpori intelligentia. De
  −
1 Ista opinio fuit Alexandri, sicut imponit sibi Averroes V Physic, com. 10.
  −
omnibus igitur substantiis huiusmodi quae vere substantiae sunt, oportet intendere secundum omnes suas diversitates probando eas esse, et ostendendo diversitates et differentias earum. Primum autem loquamur de substantia corporali.
  −
CAPUT II.
  −
Et est digressio declarans esse substantia corporalis in eo quod est corpus.
  −
Substantia autem corporea est sub Text. Cl t'<im, stantia una continua non ex atomis composita: eo quod indivisibile indivisibili non continuatur, sicut ostendimus in VI Physicorum 2. Substantiam autem corpoream compositam ex materia et forma quidam dixerunt esse quasi diffiniendo, quod est corpus substantia longa, lata, et profunda. Quod etiam nos in ante habitis saepe diximus. Consideremus Multiplex
  −
. acceptiolon
  −
ergo ipsorum verbdrum intentiones, et gitudini*.
  −
a L latitudini.H ttt
  −
videamus quomodo corpus quod est profundi^. substantia, sit longum, latum et profundum. Dicitur enim longitudo aliquando linea ducta in continuum quocumque modo ducta fuerit: et secundum haec linea et longitudo est una specierum quantitatis. Aliquando etiam dicitur longitudo maior linearum superficiem continentium dimensio. Aliquando iterum dicitur longitudo maior dimensio extensa in quaiito quocumque modo extendatur, et sive sint lineae, sive sint aliquid aliud eius cuius quantitas mensuratur. Aliquando etiam dicitur longitudo spatium quod est inter caput et pedes hominis, vel inter caput et caudam alterius animalis. Dicitur etiam longitudo mundi spatium quod est inter
  −
2 VI Physic, a tex. coin. 1 usque ad tex. com. 10.
  −
;LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. II 299
  −
Bursum et deorsum. Et aliquando dicitur longitudo climatis et habitations arcus, qui interiacet inter punctum Orientis et punctuili Meridiani cuiuslibet hominis. Latitudo etiam dicitur multipliciter. Aliquando dicitur latitudo ipsa superficies. Kt dicitur latitudo rtiensura minor duarum dimensionum. Et dicitur latitudo spatium orbis arcus, qui est inter Oriens et Occidens. Et dicitur latitudo climatis Meridiani arcus qui est inter aequinoctialeiti et zenith capitis cuiuslibet hominis. Profunditas etiam dicitur multis modis. Uiio quidem et primo modo quatititas diametri quae continual inter dtias superficies: et haec habet duo iiomina, a supremo ad imum meiisurando dicitur profuridum: ab imo autem ad supremum merisurando dicitur altum sive altitude Et dicitur profundum quod est inter ante et retro animalium. Et dicitur profundum orbis qtiod est ab Austro in Aquilonem, quae sunt ante et retro mundi. Et dicitur proftliidum climatis medium ipsius in quo sicut in centro figitur diameter pyrainidis luminis ccelestis quod incidit in clima. Isti enim sunt modi communiores quibus utuhtur Philosophi istis nominibus istarum dimensionum.
  −
Cum autem dicitur corpus longum, latum, et profundum, non oportet quod istae dimensiones actu sint in ipso. Videmus ergo sphaeram esse corpus in quo nulla penitus est longitudo sive linea. Quod enim dicitur axis sphaerae, quem megvat Arabes vocant, qui est linea transiens per polos et centrum sphaerae, non assignatur sphaerae nisi cum movetur: sphaera autem non est corpus, ex hoc quod movetur: nec est corpus, ex hoc quod est sphaera: sed principia corporeitatis sunt in ipsa constituentia esse corporis ante utrumque illorum. Nec iterum oportet quod corpus in eo quod corpus sit terminatum superficie: quia si ponamus corpus infinitum sicut multi posuerunt, ipsum erit corpus, et non crit superficie terminatum: et tamen ponens corpus esse infinitum, non errat in
  −
hoc quod ipsum ponit esse corpus, sed in hoc quod ipsum ponit infinitum esse. Nec iterum ad esse corporis requiritur* quod habeat plures actu superficies praeter corpora termihata: est enim corpus unica superficie terminatum, quod est sphaera. Nec oportet iterum ad esse corporis ipsum esse positum sub ccelo quocumque modo, ut ab ipso recipiat dimensiones: quia ipsum ccelum est corpus, et sic dimensiones non recipit. Ex omnibus ergo huiilsmodi concluditur, quod corporis esse non pendet ex habere tres secundum actum dimensiones: sed potius corpus est, quod aptum est tribus dimensionibus mensurafi, ita qudd tres diametri orthdgonaliter ad tinum angulum coniunct meiisurabunt ipsum: nec plures possunt in ipso esse orthdgonaliter in angulo uno convenientes, licet plures et infiniti possunt non orthogorialiter penetrare per ipsum. Forma autem huius aptitudinis facit corpus esse corpus: sed mensurae secundum actum in ipso acceptae consequuntur esse ipsius et eius substantiam et succedunt sibi, substantia manente una et eaderri. Si enim accipiatur cera et comprimatur, pro certo mutantur in ea dimensiones quae sunt actu in ea, et tamen man et idem corpus.
  −
Dixerutit autein quidam, quod longitudo est spatium quod extenditur in dimensionibus in omni corpore. Et constat quod etiam haec longitudo non est essentialis corpori, quia cubus est corpus contentum sex superficiebus, quarum nulla excedit aliam. Aliqui autem omnino im Posiiio aiio
  −
1 . rum.
  −
periti dixerunt dupliciter dici corpus, a corporeitate videlicet et a repletione quam vocant corporalitatem. Et primum quidem dicunt corpus esse mathematicum, et secundum corpus physicum sive substantiate: sed haec verba adeo fatua sunt, miprobatio. quod non est de his dignum cum studio intendere: quae enim differentia sit corporalitatis et corporeitatis, usque adhuc non est auditum. Praeterea si corpus a repletione dicitur, hoc non distinguit: quia omne corpus replet, etiam mathe
  −
300
  −
D. ALB. MAG. ORD. PILED.
  −
 
  −
maticum. Si autem dicunt grossitiem esse replentem, hoc est idiotarum: et secundum hoc aliam naturam corporeitatis habebit ignis, et aliam terra, quod est penitus absurdum. Si autem est aliquod corpus quod retinet et conservat perpetuo divisiones actuates quae sunt in ipso, hoc non habebit a natura corporeitatis secundum quod est corporeitas, sed a forma physiea addita corporeitati. Ex omnibus ergo inductis concluditur, quod corpus in eo quod corpus est substantia corporalis, est substantia continua, in qua possunt poni tres diametri orthogonaliter se secantes in omni parte sui: et secundum hanc formam omne corpus equaliter est corpus omni corpori. Sed secundum mensurare vel communicare vel huiusmodi non omne corpus equaliter se habet omni corpori: quia talia accidunt ex dimensionibus disciplinalium quae secundum actum accipiuntur in corporis actuali quantitate. Constat etiam quod corpus per formam corporeitatis sub eadem forma corporeitatis est rarefactibile et condensabile, licet non retineat secundum eamdem formam dimensionum secundum actum. Corpus autem disciplinale est quantitas actualium dimensionum superiicie vel superficiebus terminatum, non secundum esse, sed secundum rationem mensurae quantitatis acceptuin. Et hoc consequitur ad corpus praedicto modo acceptum: et ideo est accidens ipsius: corpori autem omni sicut et omni quanto accidit divisibilitas ratione continuationis quam habet. Et si non dividatur, hoc non est ratione continuationis, sed ratione physicae formae continuationi superadditae, sicut diximus: forma ergo continuationis forma est materiae corporis: et hoc probatur per hoc quod idem est susceptibile continuationis et discontinuationis sive incontinuitatis: continuatio autem est forma non susceptibilis incontinuitatis: ergo quod suscipit continuationem, aliud est
  −
ab ipsa continuitate. Et hoc est materia. Amplius cum dimensio propria passio sit continui, patet quod incontinuum non est susceptibile dimensionis, nisi forte in potentia, sicut etiam in potentia est continuum. Ex his autem colligitur, quod substantia corporea secundum quod est substantia corporea, est aliquid in potentia, et aliquid in effectu: in potentia enim est id quod est susceptibilis dimensionis secundum actum: in actu autem est corpus continuum, et in eo quod est continuum, est compositum ex forma continuitatis et materia quod est hyle, quae de se aequaliter se habet ad continuum et incontinuum, licet a continuo nunquam separetur, sicut inferius probabimus.
  −
Obiiciet autem forte aliquid dicens, quod hyle corpus est compositum ex materia et forma: quia hyle est in actu substantia quaedam apta continuitatis. Igitur est substantia actu ens et aptitudinem habens, et sic est composita ex actu et potentia. Sed ad hoc dicendum, quod Substantia substantialitas hyle nihil addit supra hyle nihil aci'in
  −
. . ii supra hyle
  −
nisi modum negationis, quod non vide nisi mocium tur esse in subiecto. Et ideo per hoc quod quod non
  −
. . . . videtur essn
  −
est actu substantia, non ponitur m actu in subiect!, alicuius formae. Et per hoc quod additur apta continuationi, non ponitur in actu aliquid esse, sed in potentia. Et ideo si haec potentia determinatur ad actum corporeitatis indistinctae, in quantum possunt orthogonaliter penetrare tres diametri, efficitur compositum ex materia et forma. Corporeitas autem rursum determinabilis differentiis corporeitatis, quae sunt sphaericum, cubitum, et huiusmodi, et cum comparatur materia ad huiusmodi aptitudinem et actum qui determinat aptitudinem illam, potius est compositio simplicis materiae ad genus et differentiam, quam compositi ad materiam et formam. Corporeitas enim ista in se non differt in aliquo corpore: sed species eius differunt ab invicem: et hoc ideo est, quia sicut dicit Porphyrias *, nulla
  −
POR in communitatibus.
  −
LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. It
  −
301
  −
 
  −
specie intellecta ratio generis potest accipi: ergo cum generis natura non pendeat ex principiis speciei, sed ex his quae sunt ante omnem speciem: si autem adveniant formae physicae, sicut ccelestis et terrestris, et calidum et frigidum et humidum, non dividunt corporeitatem: cum non sint differentiae ipsius, sed consequentia, sicut dictum est.
  −
CAPUT III.
  −
Et est digressio declarans utrum materia prima, qim est substantia, separata esse possit a forma corporeitatis.
  −
Licet autem corpus sit compositum ex materia et forma, et corporeitas prima quae est forma substantialis corporis non sit nisi continuitas apta penetrari tribus diametris, tamen hyle non est separabile ab huiusmodi forma prima, ita quod realiter actu existat sine ipsa. Hoc autem sic probatur: si enim materia potest separari a forma corporis prima, detur hoc: possibili enim posito nihil accidit impossibile. Separata ergo materia, aut est divisibilis actu, aut non. Si autem est divisibilis, cum dividi sit propria passio continui, ipsa materia est continua, et cum non habeat nisi continuitatem corporis, sequitur ipsam esse corpus. Datum autem erat ipsam separatam esse a forma corporis. Si autem est indivisibilis, aut indivisibilitas est ei essentialis, aut accidentalis. Si autem est ei naturalis vel essentialis, nihil unquam potest recipere contrarium, quod falsum est: quia susceptibilis est formae corporis, etiam per corisequens susceptibilis est divisionis. Si autem non est ei naturalis, tunc est ei accidentalis, et sic accidentale esse est, quod non constituitur per subiectum in se perfectum, quod esse non potest. Am
  −
plius si separatur a forma corporis, aut est designabilis in loco/ aut non. Si est designabilis in loco, cum omne id quod realiter in loco designatur sit divisibile, sequitur materiam divisibilem esse. Si autem non est designabilis in loco, aut habet situm, aut non. Si habet situm, tunc est punctum: et cum ad omne punctum possit duci linea, linea ducetur ad ipsam. Si autem non habet situm, et est indivisibile, videamus quomodo acquirit formam corporis. Aut enim acquirit eam subito aut successive. Si acquirit successive, tunc erit divisibilis: quia omne quod movetur, est divisibile. Si autem accipit subito, aut accipit eam in omni loco subito, aut in nullo, aut in uno et non in alio. Si autem diceretur quod accipit eam in omni loco: cum non sit causa quare accipiat eam in omni loco, nisi quia est in omni loco: et quod in omni loco est divisibile et quantum: ergo corporis forma invenit materiam sub forma corporis, quando venit in eam. Non autem potest dici quod nusquam inveniat eam corporis forma, quando accipit eam: quia hoc est impossibile apud quemlibet. Si autem dicatur quod in uno et non in alio, hoc erit irrationabile etiam fingere volenti.
  −
Si autem forte dicat aliquis, quod corporis forma dat ei locum quando accipitur a materia, hoc est inconveniens: quia nec omne corpus est in loco, nec forma corporis dat unum locum potius quam alium: cum nos videamus ex materia in uno loco fieri terram, et in alio ignem: et huius causa nulla esse potest, nisi quia forma ignis materiae partem invenit in suo loco: et forma terrae vel generans terram, aliam partem materiae invenit in loco centri vel iuxta centrum distandi, et circumferentia ad centrum nonconvenit materiae sine corporeitate. Patet ergo quodmateria a corporeitate non est separabilis, ita quod aliquid sine ea actu ens designatum existat. Sunt autem quidam qui dicunt divisionem non primo convenire continuo, sed materiae, assi
  −
302
  −
D. ALB. MAG. ORD. PILED.
  −
 
  −
gnantes pro ratione, quod partes substantias quaedam sunt, et substantia non acquiritur per accidens: continuitas autem est accidens: quod quidem licet irrationabile sit, quia tamen sapientibus et insipientibus debitores sumus, dicimus koc refellendo id quod est pars esse substantias; sed quod sit in ratione et esse partis, hoc accidit: et non est inconveniens accidens acquiri ex accidente. Hoc ergo omittentes redeamus ad propositum.
  −
Amplius si separari posset materia, a forma corporis separaretur: et constat quod separata erit indeterminate: quod autem separatee materiae et simplici convenit, essentialiter convenit: igitur materiae essentiale est esse indeterminatam. Palam autem est materiam fieri determinatam per continuitatis et mensurarum acceptionem: igitur id quod substantiate et essentiale est sibi, amittit per assumptum, quod omnino esse non potest. Amplius si separabilis est materia a corporeitate, ponamus quod aliquid eius separetur primo, et postea ab aliqua corporeitate separetur aliud: istae duae ergo materiae aut sunt per omnia idem, aut diversae. Si sint per omnia idem, uniantur. Cum ergo unita sint, aut totum quod provenit, est aequale parti, quod in materialibus est inconveniens: aut altera pars destruitur, et non erit assignare quid destruat eam: aut utraque destruitur, et iterum illius nulla erit ratio: aut oportet dicere quod altera abundat super alteram, et iterum illius nulla existente mensura non erit assignare rationem. Ex omnibus autem his manifestum est materiam a corporeitate nullo modo posse separari. Quod autem materia sit maioris vel minoris spatii, vel rara, vel densa, yel figurae huius vel illius, hoc habet a forma physica quae separabilis est ab ipsa. Est autem advertendum, quod materia stans sub forma est una et indivisa formae unitate, quamvis forte vocetur dividi per accidens, sicut si dicam quod corporis tacta una parte non est tacta
  −
alia pars, vel quod dextra non est sinistra, vel inferior non est superior, vel alba non est nigra. Sed quando non significatur huiusmodi accidentibus, et non accipitur nisi prout forma terminatur et continetur, una est et indivisa: materia ergo actu a forma corporis non separatur.
  −
 
  −
CAPUT IV.
  −
 
  −
''Et est digressio declarans qualiterforma causa sit quare actu sit materia, et quae sit causa unitatis materiae, et quid formae propriam attribuit materiam.''
  −
 
  −
Sicut autem materia non separatur a forma secundum actum, ita nec forma secundum esse separatur a materia. Eam autem nunc dico formam, quae est forma corporis, quocumque modo sit forma corporis: licet enim materia in eo quod substantia est quae est fundamentum, diversa sit a forma: et forma secundum quod est substantia, sit diversa a materia, nec altera istarum substantiarum referatur ad aliam, nec altera git causa alterius: materia enim non est causa substantias formae, quia id quod est in potentia, non est causa eius quod est in effectu: forma autem secundum suam Fo,rma n(m
  −
est causa
  −
naturam actus est. Forma etiam non est materia;
  −
quare mato
  −
causa quare materia sit substantia, velria si*suh",
  −
. stantia, v«l
  −
quare materia sit materia: tamen forma quar.e matu
  −
x ria sit matu
  −
est causa quare materia est seu sit in riaeffectu sive in actu: quia forma dat materiae esse in actu, et non dat ei esse in actu in quantum est forma haec vel illa, sed in quantum est forma. Et ideo per successionem formarum semper est in actu, et corruptio unius est generatio alterius. Et e converso hoc modo etiam est in his quae non generantur: materia enim seniper est per formam. Et quia forma est causa actu esse materiam, et
  −
LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. II 3Q3
  −
materia non potest esse in rerum natura
  −
nisi sit actu, ideo forma est causa quare
  −
nit materia. Et ideo sequitur, si nulla sit
  −
forma, quod materia non est. Et si non
  −
sit materia, quod non sit materiarum
  −
materia: quia causa interempta interimit
  −
dTcctum, et effectus interemptus caiisam
  −
interimit. Ex his autem accipitur, quod
  −
forma aliquo modo prior est materia
  −
m* «i«»<» prioritate causae: quia licet non sit causa
  −
(*.*«*« materiae vel substantiae in eo quod mate
  −
In iimiti . _ . x
  −
*<** ria vel substantia est, tamen est causa esse m^teriae et non est pausata ab ea.
  −
iiitm inn Quaeret autem forte alitruis, utrum ma
  −
il ftMtllHl , " .■■:.•,., T. ... 7 ,.... rr,., .....
  −
n«f*»«* i loria sit eadem mime|?o ? Videtur enim quqd in ipsa materia m eo quod materia est, nqn invenitur divisio, sip videtur quod quantum est de sp eadem iiumero remaneat. Amplius eadem quae est sub forma una, erit sub alia quai^do de aqua lit aer. Adhuc autem in artificiatis illud maximum videtur, quod idem aes successive accipit formam Mercurii et Iovis: et si hoc est unum, tunc quaeret aliquis, quid attribuit ei numeri unitatem? unitas enim ip specie vel genere formarum super eam sibi succedentium mm attribuit ei unitatem numeri: et tunc remanet adhuc quaestip, quae sit causa unitatis numeri in ipsa ? nihil enim prohibet diversa numero esse composita, et eamdem numero esse materiaro? sicut patet in praeinductis, quamvis et hoc quarndamhabeat obiectionem: quia si eadem numero sunt quorum est una numero materia, tunc duo composita forma differentia succedentia sibi super eamdem materiam, videbuntur esse idem numero.
  −
*„M,0, Ad haec autem et similia notandum, quod aliud est dicere materiam in esse substantiae eamdem esse numero, et aliud dicere materiam in esse materiae esse idem numero, et aliud dicere hoc aliquid esse idem numero: sicut enim supra cum de uno ageretur, dictum est universaliter, indivisio causa est unius: et inde contingit quod materia in esse fundantis substantiae indivisa est et manet.
  −
Et dividitur in esse materiae, prout materia est in potentia: quia secundum esse fundamenti videtur esse una materia in omnibus quae materiam habent. Et hoc etiam nihil prohibet esse unam in formis quibuscumque quae sibi super eam succedunt. Sed in esse materiae cui coniuncta est potentia, non est sic: quia potentia ad unum non necessario est potentia ad alteram • materia enim, ut substantia et fundamentum est, prior est ad materiam secundum quod materia in potentia est: qgia isto secundo modo est suhiectum mutatiqixis et motus: priori autem modo est ante mutatiempm et piptum. Et queritur quid attribuit ei unita? tem numeri ? Dicendum quod nihil nisi indivisio siii esse, secundum quod sic vel sic consideratur. Hoc aliquid autem numeratur numero compositi. Et quod sppr$ dictum est, quod eadem sunt numero in quibus est una materia, intelligitur de una materia quae est pars compositi per formam ad actum terminata: quia illa in eo quod est idem nunaero, est indivisa.
  −
Quaeret adhuc fortasse aliquis, cum forma sit causa esse actualis materia, quid attribuit fprrnse propriam materiam ? Si enim nihil attribuit materiam formae, videbitur quod unius modi penitus remaneant materiae: materiarum autem quae sunt penitus unius modi, formae sunt eaedem: et sic omnino viderentur formae esse unius. Si enim aliquis dicat, quod licet substantia materiae sit una, tamen habitudines sunt diversae, et illae causant formarum diversitatem, hoc est irrationabile: quia secundum hoc potentia esset causa effectus, hoc est, eius quod est in effectu: et diversitas potentiae causa esset diversitatis eius quae est in effectu sive in actu: quod esse non potest, cum actus substantia et ratione sit ante potentiam.
  −
Amplius quaeratur, quid sit causa iliarum diversarum habitudinum ? et tunc reditur ad quaestionem primam: non enim conveniens videtur esse solutio Pla
  −
Materia ut substantia et fundamenturn prior est ad materiam secundum quod materia est in potentia.
  −
Quid attribuit fornue propriam materiam ?
  −
304
  −
D. ALB. MAG. ORD. PILED.
  −
 
  −
tonis dicentis, quod formae dantur secundum merita materiae, nisi explanetur quae sint illa merita materiae, et quid altribuit materiae diversitates meritorum. Solutio. Ad haec igitur et huiusmodi dicendum, quod id quod formae attribuit materiam sub diversitate dispositionum sicut sub diversitate meritorum est motus coeli commiscens et in diversas dispositiones agens materiam. Cum enim intelligentiae luminum, sicut nos in parte ostendimusi, et in sequentibus melius sumus ostensuri, det formas intelligentiae cuilibet, cuilibet motu orbis attribuit materias differentes, ut indesinenter dare possit suas divinas bonitates intelligentia: et sic patet, quod propter formam et formae diversitatem diversitas est materiae, et diversitas est dispositionum eius, et non e converso. In his autem quae perpetuasunt sine motu diversitatis, non facit materia neque causa prima: cum utrumque unum sit et uno modo se habens: sed causadiversitatis est longe vel prope distare a primo secundum causalitatis ordinem. Hoc autem est per hunc modum quod aprimo est unum, et ab uno et primo necesse est provenire multiplicius et distant]us aliquid quam sit primum, et secundum, et a tribus istis iterum maior provenit multiplicitas, et magis distans a primo: unde et in his causa diversitatis est ex parte agentis, et non ex parte materiae. Hoc autem in ultima parte istius sapientiae est manifestum: ad praesentem enim intentionem sufficit quod dictum est, etc.
  −
CAPUT V.
  −
De divisione substantive secundum modos magis communes.
  −
Text, et com. Nunc ergo stabilita substantia, et modis eius veris et principiis sic determina
  −
1 Vide pro ista solutione II physic, tex. et
  −
tis, revertentes ad propositum dicamus divisionem per modos eius communes. Dicamus ergo, quod si incipiamus ab infimo, quod potentia est substantia per sui substantialitatem alia substantificans: tunc substantia dicitur id quod substat primo in compositis, ut simplicia corpora quae element a vocamus, quae sunt terra, ignis, et aqua, et aer, et quaecumque sint talia secundum diversorum Philosophorum positiones. Haec omnia enim primo substant compositis; et iam universaliter hoc modo corpora dicuntur substantiae: eo quod sunt subiecta formis quaevereactu sunt formae. Dicuntur autem haec corpora animalium corpora quae sunt instrumenta animae: dicuntur etiam substantiae ex corporibus consistentia animalia. Et quia partium quaelibet habet virtutem aliquam animae qua periicitur, quod si separetur a toto, ipsa pars esset animal, et virtus illa esset anima: propter hoc etiam dicuntur partes animalium substantiae. Et iuxta hoc dicuntur etiam substantiae dsemonia: §ai(Iuov enim Graece, in Latino sonat intellectmn: hic autem ponitur pro idolo, unde alia trans!atio habet idola, quod dicit substantiam compositam in arte. Omnia autem huiusmodi probantur per hoc esse substantiae: quia non dicuntur de aliquo substantivo sibi subiecto. Haec enim est generalis ratio substantiae: quia licet secunda substantia dicatur de prima substantia, non dicitur de ea sicut de substantivo in se perfecto, quod constituat secundam substantiam, sed potius dicitur de ea sicut essentiale principium eius. De his substantiis ergo alia per denominationem dicuntur: sed ipsa substantia non dicitur de aliis in quibus esse accipiat. Omnia ergo quae dicta sunt, substantiae dicuntur, sicut individua substantia, vel composita substantia est substantia.
  −
Alio autem modo dicitur substantia, quod existens in talibus sicut essentiale
  −
com. 87.
  −
LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. II
  −
305
  −
 
  −
principium, est causa existendi, ita quod ipsum est causa talibus per quam sint hoc quod sint illa quae non dicuntur de subiecto aliquo sicut individuae substantia©: illae enim de nullo sibi subiecto dicuntur: secundae autem substantiae dicuntur de aliquo ut de subiecto, licet aliterde subiecto dicantur secundae substantiae et aliter accidentia: quia cum accidens sit in aliquo, et dicatur de aliquo sicut de subiecto, non est in eo sicut quaedam pars: secunda autem substantia est sicut quaedam pars essentiae. Hoc autem modo sicut existendi causa primis substantiis hoc quod sunt substantia, est forma, et praecipue inter formas anima animalium: quia haec est actus ultimus naturae: formae autem corporum sunt formae quae sunt in potentia ad alia, et non in actu ultimo, et praecipue formae elementorum. Sunt etiam aliae ut formae coagulatorum et complexionatorum et compositorum: omnes enim illae sunt corporum quae sunt in potentia ad vitae opera quae perficiuntur per actum qui est anima animalium: anima enim, sicut in secundo de Anima dicimus, principium est et causa talis vitae. Ista enim quae sic sunt substantiae, non proprie sunt substantiae, sed sunt causae eorum de quibus sicut subiectis alia dicuntur. Cum enim scientia dicatur esse in anima vel virtus, non proprie haec sunt in anima sicut in subiecto. Et hoc quidem in secundo de Intellectu et Intelligibili iam ostendimus, et melius in sequentibus demonstrabitur.
  −
Amplius secundum quosdam substantia dicuntur, quae particulae materiales vel formales sunt existentes in talibus corporibus, quae non de subiecto aliquo dicuntur, quae termini sunt terminantes ea in quibus sunt, et hoc aliquid significant, ut quibus destructis destruitur totum, tanquam superficie destructa destruitur corpus, ut quidam dicunt Platonicorum, et linea destructa destruitur superficies, et puncto destructo destruitur linea: et corpus quidem terminat mate
  −
VI
  −
riam, superficies autem terminat corpus, et linea terminat superficiem, et punctum terminat lineam. Et ideo ista dicunt esse substantiam, et magis puncta dicunt substantiam quam lineam, et lineam magis dicunt substantiam quam superficiem, et superficiem magis dicunt esse substantiam quam corpus: isti enim non potuerunt distinguere inter substantialem corporis formam, et corpus quod non est natura nisi quantitas pendens ex solis quantitatis principiis: et ideo istas substantias esse dixerunt: sicut etiam quidam naturalium qualitates sensibiles, calidum, frigidum, et humidum, et siccum, et odores, et colores dixerunt esse substantias penetrantes in corporum quantitates: propter quorum sensibilium in se penetrationem ea quae secundum se quanta sunt, sensibilia fiunt. Sed distinctio corporis substantialis a corpore quantitativo patet per ante dicta: in sequentibus autem ubi loquemur de qualitatibus, ostendemus sensibilia esse accidentia, et non substantias. Universaliter autem numerus quibusdam Pythagoricis videtur esse talis substantia terminans, et quo ablato nihil remanet de rebus. Hoc autem constat per antecedentia quae diximus de numero. Eadem enim res est una et est res diversae sive duae sua dualitate et duae sunt, et non potest a rebus numerus separari, ita quod aliquid remaneat: et ideo unitatem dicunt esse principium primum, et numerum principium medium inter unitatem et res principiatas: et haec principia dicunt esse continuorum et continuitatis principia: quia linea et superficies et corpus suis continuationibus sortiuntur unitatem, et quaelibet illarum quantitatum est una. Et ideo punctum etiam dicunt principiari ab uno: et discretum ideo dicunt esse principium continui, quia sicut ex praehabitis constat, ideo est unum, et ab alio quam a divisione contr^hit punctum esse puncti: a positione enim habet quod punctum est, cum in divisione nec habet positionem vel situm, ita quod sit in lo
  −
20
  −
306
  −
D. ALB. MAG. ORD. PILED.
  −
 
  −
co: sed quia est principium habentis situm, et ideo ad situm refertur, quia secundum situm est principium vel finis. Ista ergo dictis modis dicuntur substantiae.
  −
Amplius autem substantia dicitur id quod quid erat esse uniuscuiusque sive quidditas cuiuslibet secundum omne praedicamentum. Et hoc est cuius ratio est ipsa rei diffinitio. Haec ergo ista de causa substantia dicitur uniuscuiusque. Tot ergo modis dicitur substantia.
  −
Si autem omnes istos specialiter dictos modos ad invicem referamus et conferamus, tunc accidit substantiam secundum duos modos diei, quorum unus est, quod subiectum ultimum quod de nullo alio dicitur, substantia vocatur: et hoc subiectum dupliciter dicitur, subiectum videlicet accidentium tantum, et sic subiectum ultimum comprehendit tam primam substantiam, quam secundam. Si primum subiectum ab actu substandi sumatur, quod scilicet maxime substat, et de nullo dicitur, sed omnibus subiicitur: tunc primum subiectum adhuc dicitur dupliciter: est enim quod substat, et ab eo cui substat actu efficitur, et gratia cuius substat omne quod substat alicui: et hoc primum subiectum est materia. Est etiam quod substat primo ens in se perfectum, et haec est prima substantia. Hic ergo est unus modus substantiae a proprietate sumptus materiae, cuius primo et proprium est subiectum esse. Secundo autem dicitur substantia qua est hoc aliquid ens id quod est: et haec est forma quae dupliciter est: aut enim est coniuncta, aut separata. Coniuncta sicut forma concepta cum materia quae est forma materiae, et species quae est principium scientiae. Separata autem est, quae non est concepta cum materia, sicut anima intellectualis et intelligentia secundum superius inductam divisionem. Isti ergo sunt modi substantiae.
  −
Est autem hic non praetereundum, quod si accipiatur ipsa natura generis substantiae, hoc non ab actu substandi
  −
dicitur, sed potius per oppositionem ad accidens: et sic substantia est ens per se existens, sive non in alio: et quia secundum quod ostendimus in ante habitis, maxime ens per se existens est forma, eo quod ipsa per se existere non habet ab aliquo alio, et alia quae per se existunt, habent ab ipsa forma per se existere, ideo primo et principaliter forma est substantia: et hoc concorditer omnes hactenus dixerunt Peripatetic!, licet quidarn modernorum huic contradicant, propter id quod in Praedicamentis dicitur, quod prima substantia est quae primo et principaliter substat et maxime. Sed hoc dicitur in coordinatione praedicabilium et subiicibilium, et non ubi natura substantiae principaliler consideratur. De modis ergo substantiae hoc modo determinatum sit a nobis, etc.
  −
CAPUT VI.
  −
De modis eiusdem quod causantur ab uno in subiecto sumpto.
  −
Post substantiam, antequam ad alio Textm /...• rum generum distinctionem accedamus, hahmZuun'' distinguemus ea quae principaliter adiuncta sunt substantiae secundum relationem substantiae ad ea quae sunt ante omne genus entis: relata autem substantia ad unum facit idem, et relata ad principium facit prius, et relata ad causani, elementum, et ad necessarium, incidit in potentiam et actum. De his ergo cum suis oppositis consequenter post substantiae divisionem dicendum est, quia relata substantia ad ens, non fit nisi substantia: quia licet ens habeat plures modos, tamen primo non est nisi substantia et eadem natura entis primo et substantiae. Dicamus ergo primo de eodem
  −
LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. II
  −
307
  −
 
  −
cum suis oppositis: unum enim in substantia facit idem.
  −
Dicimus ergo, quod eadem dicuntur secundum accidens, et secundum se. Secundum accidens quidem dicuntur eadem sicut et unum, sicut album et musicum Hunt idem propter substantiae identita(em: quia ambo illa uni et eidem subieclo accidunt. Alio autem modo dicuntur eadem, sicut homo et musicum sunt idem, eo quod musicum homini sicut subiecto accidit: et sic non ista ambo accidunt alteri cuidam subiecto, sed unum eorum non secundum se exist ens accidit alteri secundum se existenti, sed etiam secundum istum modum musicum quod non secundum se existit, dicitur homo, et est idem homini secundum se existenti: quia musicum accidit homini. Tertio autem modo dicitur unum quando utrique accidit hoc quod est subiectum, et iterum quando utrumque duorum accidentium accidit subiecto: dicuntur enim idem et homini musicum, et musicum homini: et iterum accidentibus his quae dicta sunt ipsum subiectum quod est homo, dicitur idem secundum dictos secundum accidens eiusdem modos.
  −
Est autem attendendum, quod licet adiectivum primo intellectu dicat accidens, et secundario dicat subiectum, sicut dixit Averroes l: et si primo diceret subiectum, esset nugatio cum dicitur homo albus: et sensus esset, homo homo albus, et illud adiectivum iterum diceret subiectum ut diceretur, homo homo, homo albus, et abiret hoc in infinitum, cum albus et alia adiectiva dicunt secundum se existens, sicut patet in divisione entis supra posita, ubi dicimus quod ens secundum se dicitur secundum figuras praedicamentorum: et ideo mirum videtur forte alicui si dicamus hoc esse causam unius et eiusdem secundum accidens. Et si forte dicat aliquis, quod compositio est causa unius et eiusdem secundum ac
  −
cidens, hoc est omnino falsum. Quia si compositio in eo quod est compositio, est causa unius et eiusdem secundum accidens, tunc omnis compositio esset causa unius et eiusdem secundum accidens, et hoc est omnino falsum. Et ideo, ut haec caveantmv notandum est secundum supra dicta, quod accidens dicitur attributio alicuius alteri, non secundum ipsum, sed per alterum: et ideo quod sic accidit alteri, non necessario est accidens: quia homo sic accidit musico, et tamen homo est substantia: et musicum sic accidit homini, sicut diximus. Qualiter autem accidens sit ens secundum se, et qualiter non, superius in distinctione entis dictum est.
  −
Dubitabit autem forte aliquis: quia cum unum sit causa eiusdem, et est causa per se, videtur quod quamvis unum secundum accidens dicatur, tamen idem ab uno per se causatur semper, et sic idem nunquam videtur dici secundum accidens. Sed ad hoc dicitur quod idem super unum non addit nisi relationem, et relatio in extremis in eamdem divisionem cadit cum eo quod est causa relationis: et ideo sicut unum dicitur secundum accidens, ita secundum accidens dicitur idem: relationis enim esse debile est et multum habens de ratione. Sic ergo dicitur idem secundum accidens, ita quod etiam subiectum quod est homo et subiectum non accidens, hoc modo accidit accidenti: et huius signum est, quia si secundum ipsum diceretur homo musicus, universaliter omnis homo esset musicus: nunc autem non omnia talia universaliter dicuntur: non enim contingit vere dicere quod omnis homo idem sit et musicum: universalia enim licet sint in particularibus sicut in subiects., tamen existunt secundum se, ita quod non sunt in aliis subiectis, sicut accidentia quae cum sint in aliquo, non sunt in eo sicut quaedam pars. Accidentia autem hoc modo non existunt secun
  −
AVERROES, V Metaphys. com. 14.
  −
308 D. ALB. MAG. ORD. PILED.
  −
dum se: et ideo quia non secundum ipsum homo attribuitur musico, per alteram attribuitur sibi: et ita est unum cum eo secundum accidens, et similiter idem. Sed haec eadem in singularibus dicuntur eadem simpliciter. Socrates enim videtur simpliciter idem cum musico, et tamen Socrates per accidens et non secundum ipsum est idem musico: sed quod simpliciter Socrates dicitur idem musico, est ideo, quia Socrates non est commune quod sit in multis et de multis: propter quod non contingit Socratem significare quoniam universaliter, quia non omnis Socrates dicitur quemadmodum omnis homo dicitur: et ideo cum dicitur Socrates esse idem musico, nihil est de Socrate quod non sit idem, et tamen secundum ipsum Socrates non attribuitur musico. Haec ergo quae dicta sunt, dicto modo dicuntur eadem. Alia vero dicuntur eadem secundum se, sicut et unum secundum se dicitur ab aliqua una natura secundum se unis et eisdem conveniente: et haec quatuor modis dicuntur: dicuntur enim eadem numero sicut et unum numero, quorum materia est una, sicut Mercurii et Stilibontis est eadem materia: quia non differunt nisi nomine: et hoc modo sunt eadem Cynthia et Luna. Et dicuntur etiam eadem specie, quorum forma est una, et haec quandoque sunt eadem numero, quando lota materia est intra: quandoque autem sunt diversa, sicut in his quorum materia non est intra. Dicuntur etiam eadem genere, quorum genus est unum. Et dicuntur eadem, quorum substantialis diffinitio dicens quid erat esse, est una, sicut colorum, qui omnes sunt extremitas perspicui in corpore terminato: horum enim substantia quae est hypostasis omnium, est una, et haec est lux vel lumen. Ex omnibus autem quae inducta sunt, palam est quia identitas est quaedam unio, aut est unio alicuius quod est plurium per hoc quod est in pluribus: aut si est in uno, tunc est illius quando quis utitur illo uno ut pluribus, sicut quando
  −
quis dicit quod idem eidem est idem: tunc enim ut duobus utitur uno eodem: oportet enim ut duobus uti uno propter respectus qui sunt in eodem sibi. Sic ergo determinatum sit de eodem.
  −
CAPUT VII.
  −
De modis diversi et differentis, etc.
  −
Eidem autem propter duo quae in se CM *«/«•«• habet, duo sunt opposita: habet enim unitatem suppositi, quo tamen in eo quod simpliciter est idem, necesse est ut duobus uti uno, et gratia huius opponitur ei diversum. Habet etiam unionem formae, et gratia huius opponitur ei differens. Et ideo de modis eius oportet nos determinare: quia non diffinite scitur unum oppositorum, nisi diffinite sciatur et reliquum. Dicamus ergo quod diversa proprie sunt, quorum aut species sunt plures, ad quarum pluralitatem sequitur etiam pluralitas suppositorum, sicut homo et asinus sunt diversa: aut quorum materia secundum supposita est diversa, sicut Socrates et Plato sunt diversi: aut quorum ratio substantiae diffinitiva est diversa, sicut coloris et odoris rationes sunt diversae. Isti ergo modi diversitatis magis sunt usitati et communes. Cum enim diversitas sit separatio per formas disparatas, quod etiam ipsum nomen indicat, deinde quasi diversus situs, constat quod omnia talia differunt in suis suppositis quaecumque proprie loquendo diversa sunt. Et omnino quidem sive universaliter loquendo diversa dicuntur opposito modo ad ea quae sunt eadem: et ideo quot modis dicitur idem, tot modis dicitur diversum. Sed quae proprie dicuntur illa sunt quae dicta sunt, floe ergo modo de diverso sit determinatum.
  −
Differentia vero, sicut diximus, dicun
  −
LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. II 309
  −
lur quaedam de genere diversitatis: dieuntur enim illa differentia quaecumque quidem sunt diversa in formis suis idem aliquid habentia, quod est quasi subiecta natura in ipsis. Non ergo solum numero dicuntur aliqua differentia in quibus est eadem species et diversa materia, sed etiam dicuntur specie differentia, in quibus est idem genus et diversae differentiae, et genere proximo vel remoto dicuntur differentia,in quibus est vel una natura rein oti generis, vel quorum unum est ens simpliciter, et alterum modus entis, sicut substantia et accidens sunt differentia: vel quorum utrumque est modus entis^, sicut accidentia diversorum generum sunt differentia: inter differentia enim semper vult esse ambitus naturae unius et eiusdem, in cuius naturae ipsae differentiae uniuntur potestate. Hoc etiam modo dicuntur differentia proportione: quia sicut in ante habitis diximus, unitas proportionis causatur ab unitate generis, et differentia proportionis a differentia generis, licet non semper causetur ab ipsa: quia potest esse quod illa quae sunt diversorum generum, unam aliquam proportionem habeant ad aliquid secundum unum aliquid quod est in eis: est enim proportio identitas habitudinum et differentia proportionis est differentia huius habitudinis. Amplius etiam differentia dicuntur ea contraria quae largo modo dicuntur contraria, quorum est diversum genus: et etiam dicuntur differentia quaecumque habent diversitatem in substantia, quae est quidditas sive diffinitio. UN** *♦«,. Est autem hoc attendendum, quod in hoc materiam erroris videtur accepisse Alexander Graecus, qui dicit materiam primam et vouc et Deum esse indifferentia et eadem, propter hoc quod generaliter dictum esse putavit, quod quaecumque differentia sunt, quod illa formis diversa sunt, aliquid idem habentia: dicit enim ex hoc omnia differentia esse composita: et ideo quaecumque simplicia sunt et prima esse indifferentia: materia
  −
autem prima et vouc et Deus simplicia sunt et prima, et ideo indifferentia: eadem autem sunt quaecumque sunt indifferentia: materia ergo prima, vouc, et Deus sunt eadem: et hoc concessit Alexander Graecus. Hoc autem cito refellitur: quia improbatio si omnia quae differunt, differentia diffe eius em' runt quae coniuncta est alicui naturae in. ipsis differentibus, tunc sequitur ipsas differentias ab invicem non differre: quia differentiae sunt simplices: et si omnia simplicia eadem sunt, omnes oppositae differentiae sunt eadem: quod quia falsum esse constat, patet prima simplicia seipsis differre: et quod iam dictum est, quod differentia sunt quae diversa sunt idem aliquid existentia, intelligitur de his quae quemdam modum habent differentiae, in quibus differentia est primo: haec enim sunt genera in quibus potestate sunt differentiae: in primis tamen differentiis prima est ratio, et causa differendi. Hoc autem videtur ex nomine: quia sicut diversa sunt quaedam separata per formas disparatas, ita differentia sunt quaedam composita unum aliquid existentia, contrarietatem habentia in differentiis: unde differentia sunt quasi denominative et concretive dicta: ipsae autem differentiae sunt formae simplices et actus: et de illis differentiis nos hic nihil loquimur: inferius enim erit tempus loquendi de illis. De differentiis ergo concretive dictis dictum sit tantum.
  −
CAPUT VIII.
  −
De modis similis et dissimilis.
  −
Nos iam in praecedentibus diximus, quod unum in quantitate quod est unio diversorum, facit aequale et aequalitatem:
  −
310
  −
D. ALB. MAG. ORD. PILED.
  −
 
  −
sed nos de aequali hic non dicimus, quia ad modum unius in substantia non reducitur: sed cum forma et differentia substantialis in quale praedicetur, et qualitas quaedam sit essential] s, et unum quod est unio in qualitate faciat simile, oportet nos distinguere de simili. Dicimus ergo quod similia generaliter dicuntur, quae in substantia suppositi vel subiecti diversa existentia idem sunt omnino passa secundum qualitatem. Secundum hanc ergo generalem similium diffinitionem plura quae in specie sunt unum, aut etiam diversa secundum formam et speciem, dicuntur similia, quorum qualitas est una, quam vis non sit de passibilibus qualitatibus, sed quaecumque sit alia qualitas: sed tunc minus proprie dicuntur similia, quia similia primo sunt quae sunt idem passa: et hoc fit secundum qualitatem quae est passio vel passibilis qualitas. Ulterius etiam dicitur similitudo quae attenditur non tam in ipsa qualitate, quam in modo ipsius qualitatis: et secundum hoc dicuntur similia eorum contrariorum, secundum quae contingit alterari physice: et haec sunt passio vel passibilis qualitas, quando qui plura habet talium ad primum alterans, dicitur primo alteranti similior: sicut igni similius est quod habet calorem et lumen et raritatem, quam id quod habet calorem tantum.
  −
Iuxta eumdem etiam modum dicitur simile, quod inter plures qualitates primi alterantis participat id quod est magis proprium primo alteranti: sicut similius igni est quod participat calorem, quam id quod participat siccitatem. Omnibus autem his modis dicta similitudine, oportet scire quod comparatio et proportio est inter similia quae non sunt nisi univoce vel analogice idem participantium: similitudo tamen non proprie est causae ad causatum, sicut dicit magnus Dionysius, praecipue causae illius quae excellit causatum, sicut est prima causa, et intelligentiae: et huius sunt duae rationes, quarum principalis est, quia causatum
  −
in talibus non adaequat causam, et participat de lumine causae quamdam resultationem. Et ideo non participat cum causa aliquid univoce. Secunda ratio: quia cum similitudo sit quaedam imitatio, causa non imitatur causatum, nec ad hoc infundit lumen ut imitetur: quia sic imitaretur vilius se, quod non potest fieri secundum naturae ordinem: et ideo causa non dicitur similis causato, nisi in his in quibus perfecte assimilat sibi causatum: et adhuc perfecte non dicitur similis sibi propter impedimentum etiam rationis. Contra autem causatum dicitur simile causae in talibus, cuius sunt duae rationes. Una quidem, quia nihil est et nihil habet de esse nisi per assimilationem sui ad causam quantum potest. Alia autem, quia imitatur illam quantum potest: et hoc est sibi optimum quod se to turn refert ad eam: dissimilia autem dicuntur opposite ad similia: et ideo tot sunt modi dissimilitudinis, quot modi similitudinis sunt iam determinati.
  −
CAPUT IX.
  −
De modis oppositorum et maxime de modis contrariorum.
  −
Oportet nos loqui hic de oppositis, quae a diversitate causantur. Dicuntur ergo oppositorum esse quatuor genera, contradictionis videlicet, de qua oppositione satis in quarto huius sapientiae libro dictum est. Dicuntur etiam opposita contraria. Tertio modo dicuntur opposita quae sunt ad aliquid. Et quarto modo dicuntur opposita quae opponuntur ut privatio et habitus. Sed de his quae sunt ad aliquid, inferius in eodem libro locus erit proprius inquirendi. Restat ergo ut de contrariis hic praecipue disseramus. Dicuntur ergo opppsita per modum con
  −
LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. TI 311
  −
trarietatis simul secundum duos modos, scilicet ex quibus sunt generationes sive inutationes, et in quae ultima sunt mutaiiones tales: generationes enim tales et mutationes sunt inter contraria, et ideo ex quibus sunt contraria ad ea in quae sunt. Dicuntur etiam contraria generalitcr quae de numero amborum oppositorum non simul contingit inesse eidem susceptibili: ea enim opponi dicuntur quamvis non sit mutatio inter ea: et hoec dupliciter dicuntur opponi: aut enim ea dicuntur opponi gratia sui, aut etiam ea ex quibus talibus sunt quaedam quae simul non insunt. Simplicia enim extrema simpliciter opponuntur. Ea autem quae ex quibus sive quibusdam talibus sunt, etiam sic opponuntur, sicut medium comparatur extremo, non simul inest eidem susceptibili cum contrario: nam viride et album non simul eidem insunt: unde patet quod ea ex quibus talia media sunt, haec contrarie opponuntur. Adhuc autem largius dicuntur contraria quae de numero differentium secundum genus proximum non possunt simul eidem inesse subiecto. Et adhuc magis proprie dicuntur contraria, quae sunt sub eadem generis potestate,' plurimum different secundum remotissimas differentias. Et adhuc contraria dicuntur, quorum differentia est maxima autt simpliciter extra genus, aut secundum idem genus, aut secundum eamdem speciem ad quam oppositio alterius attenditur eiusdem generis speciei: quaedam autem talium contrariorum dicuntur opponi habitu, sicut contrarii habitus virtutis et vitii: quaedam susceptione, sicut substantia suscipientis contraria: alia autem talia dicuntur sicut existentia ipsa secundum se contraria, sicut calor et frigus, et albedo et nigredo: alia autem talium oppositorum activa, licet eadem qualitate non disponuntur, sicut Iupiter, et Saturnus dicuntur contraria, et piper et iusquiamus. Illa autem dicuntur contraria, quia contrariorum sunt passiva, sicut potentiae quibus talia inferunt passio
  −
nem, sicut visus visui contrarius, sicut est visus herodii ad visum vespertilionis: eo quod lumen infert uni passionem, alii autem delectationem. Alia autem dicuntur contraria: quia contraria sunt agentia, et quaedam sunt contraria agentibus, quia sunt tantum patientia, sicut ipsum agens dicitur contrarium patienti: quia nihil patitur nisi a sibi dissimili: et quoad hoc dicuntur contraria agentia et patientia. Quaedam autem dicuntur contraria per expulsionem et siusceptionem, sicut adamas et magnes in trahendo ferrum et expellendo sunt contraria, et sicut combusta et scamonea sunt contraria: quia combusta generant choleram, et scamonea expellit eam. Dicuntur etiam contraria, quae sunt sicut privatio et habitus talium, sicut superficies susceptiva luminis, et superficies non susceptiva se habens ad album et nigrum. Omnibus ergo his modis dicuntur contraria.
  −
CAPUT X.
  −
De modis diver si et contrarii et eiusdem, quae sumuntur penes modos entis et unius.
  −
Est autem et alia horum multiplicitas quae inducta sunt: quoniam enim ens et unum multipliciter dicuntur, sicut praedeterminatum est, necesse est sequi, quod et alia quaecumque dicuntur secundum ens et unum, ita quod sunt sequentia ens in quantum est ens, etiam multipliciter dici secundum entis multiplicitatem. Et ideo idem et diversum et contrarium multipliciter dicuntur, sicut et ens dicitur multipliciter. Dipuntur ergo illa secundum unamquam que categoriam, sicut et ens: diversa enim specie dicuntur in eodem genere quaecumque
  −
312
  −
D. ALB. MAG. ORD. PRiED.
  −
 
  −
sunt eiusdem generis existentia, non sicut subalterna, sed sicut coaequaeva de eodem genere per divisionem exeuntia. Et adhuc diversa dicuntur specie, quaecuror que in eodem genere existentia habent ad invicem differentiam, sive sint subalterna, sive non: et haec minus proprie dicuntur diversa specie. Et adhuc tertio modo dicuntur diversa specie, quaecumque in substantiali quidditate sive diffinitione contrariet&tem habent. Et adhuc non tantum species compositae, sed et ipsa contraria simplicia, sicut ultimae differentiae diversae sunt specie ad invicem: haec enim aut omnia quaecumque aliquo modo contraria sunt, diversa sunt specie ad invicem, sicut sunt media sive extrema: aut ea quae primum dicuntur contraria, sicut ea quae maxime distant, hoc modo dicuntur diversa specie ab invicem. Et adhuc diversa specie dicuntur ab invicem, quorumcumque rationes dif— finitivae sunt diversae, quae sunt sumptae in finali specie generis, quam vocamus specialissimam, sicut homo et equus dicuntur contraria et diversa specie, quae sunt individua genere, eo quod secundum divisionem generis non dividuntur ulterius. Non enim dividuntur ulterius divisione formae, sed divisione materiae: quia individua quae sunt sub ipsis, non differunt nisi per materiam, et species ipsa totum est esse eorum: et si dividerentur secundum formam, tunc species non esset totum esse ipsorum, sed oporteret quod speciei differentia constitutiva adveniret: et sic species specialissima esset genus: et sic nunquam staret divisio generis descendendo: et ideo descendentem a generalissimo usque ad special!ssimum iubet Plato quiescere. Hoc ergo individuorum genere sunt dif— fmitivae rationes diversae. Et adhuc diversa dicuntur, quaecumque adhuc praeter praedicta in eadem substantiali et diffinitiva ratione existentia habent differentiam: et haec non habent differentiam nisi materiae, sicut Socrates et Plato. Eadem vero specie et eadem simpliciter di
  −
cuntur per oppositum modum istorum modorum.
  −
CAPUT XL
  −
De modis priorum et posteriorum.
  −
De adiunctis causae et principio et substantiae est prius et posterius: quoniam substantiae adiunctum est prius secundum quod est substantia et accidenti posterius. Prius etiam est consequens ad causam: et ideo hic convenit nobis determinare modos priorum. Dicamus ergo quod priora et posteriora dicuntur quaedam multipliciter. Et quidem primo dicitur prius tanquam illud dicimus prius, quod est primum in singulo genere determinate, a quo sicut a principio fluit tota natura illius generis, sicut a forma in substantiis, et a puncto in continuis, et ab unitate in discretis.
  −
Aliud autem et secundo modo dicitur prius, quod propinquius est alicui principio determinate, quocumque modo illud determinetur, aut simpliciter sive universaliter sit illud principium determinatum, aut naturaliter determinetur, aut in comparatione ad aliquid quod ponitur esse principium, aut determinetur ad ubi sive ad locum, aut etiam determinetur secundum recessum ab aliquibus. Iste enim modus multas habet subdivisiones, ut verbi gratia, priora dicantur quae sunt secundum locum in hoc quod propinquiora existunt ad principium determinatum in loco, sive natura determinatum sit hoc principium, sive aliter, sicut violentia, vel casu. Hoc autem principium dupliciter potest esse determinatum ad ultimum locum, videlicet qui est coeli concavum, aut medium quod est terrse convexum: et hoc materialiter: aut sicut evenit per violentiam vel casum, tunc
  −
LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. II
  −
313
  −
 
  −
<»niin dicimus prius quod est illi propinquius, et posterius quod est ab eo remo(ius, sicut descendenti ab orbe prior est ignis quam aei, sed ascendenti a medio prior est aer quam ignis. Alia autem in roriom'isto secundo modo dicuntur priora ml principium determinatum in tempore: <«t si principium id dicatur praesens nunc, tunc aliter dicuntur priora in praeterito nt aliter in futuro: in factis enim in praelerito quaedam dicuntur priora quae remotiora sunt ab ipso praesenti nunc: priora enim dicimus Troica bella quam Modorum, et Medorum bella quam Mawdonum, et Macedonum quam Romanorum, eo quod in talibus priora sunt in (cmpore remotiora ab ipso nunc. Alia autem dicimus priora esse quae ipsi nunc praesenti sunt affiniora sive viciniora, ut in futuris: in talibus enim si nos esse ponamus in tempore quo adhuc nascituri erant Menelaus et Pyrrhus, dicemus quod Menelaus est prior quam Pyrrhus, et nasciturus ad annum, prior est nascituro post decennium, eo quod prior est ad ipsum nunc. Hi autem qui sic dicunt prius, usi sunt ipso nunc sicut determinalo principio ad quod referunt prius tam in praeterito quam in futuro. In hoc iterum secundo modo alia dicimus priora esse secundum modum, et ibi determinatum principium ad quod referimus prius et posterius, dicimus primum movens, sicut a spermatis motu dicimus unum motum esse usque ad virilis roboris perfectionem, et in hoc motu dicimus prius quod primo moventi estpropinquius, sicut puer est prior viro. Principium etiam hoc modo determinatum est simpliciter principium, et non casu vel voluntate determinatum: et in hoc eodem sccundo modo dicimus prius secundum ordinem potestatis et dignitatis. Potestatem autem accipimus civilem potentiam ordinatam et stantem ad limites iuris secundum continentiam populi secundum urbanitates: in talibus enim excedens potcstate, quimaioris est auctoritatis, prius est: ut id quod est potentius secundum
  −
urbanitates. Tale vero potentius est, cuius imperium secundum praevoluntatem potentioris factum necesse est alterum quod illo posterius est sequi obediendo: et ideo in talibus non movente illo quod est potentius, non moventur inferiores, et ipso movente per imperium moventur: et principium ad quod refertur prius et posterius in talibus est praevoluntas excellentioris. Eadem autem ratio est de praevoluntate tyranni. In hoc autem eodem adhuc secundo modo dicuntur alia priora secundum ordinem, et ea sunt quaecumque ad aliquod unum determinatum in ordine illo different secundum rationem vicinioris vel remotioris, sicut in neumatibus cantuum parastata prius est quam circotata, et id neuma tricotata prius est neumatibus quae paramenita vocantur: sicut si apud nos dicamus, semitonum est prius tono, et ditono, et diatesseron, et diapente: eo quod est vicinius in ordine ad unisonum in omnibus musicis: hoc enim initium dicunt, et ilium medium sonum dicunt, et utrumque horum dicunt quodammodo primum: est enim medium primum diversimode incipientibus et ponentibus primum. In secundo modo ergo ista dicuntur priora dictis modis quinque.
  −
Alio vero modo et tertio dicitur prius quod cognitione est prius, et hoc est de his quae simpliciter sunt prius, et non ad principium positum tantum. Horum autem quae cognitione sunt prius, aliter dicuntur priora, quae sunt secundum rationem sive intellectum priora: et aliter sunt priora, quae secundum sensus sunt priora. Nam secundum rationem universalia sunt priora: quia haec sunt principia cognoscendi particularia. Secundum autem sensum singularia sunt priora: quia haec prima sensibus occurrunt. Et iuxtahunc modum si diffmiri debeat totum aggregatum ex subiecto et accidente, accidens et diffmitio erit prior quam diffinitio totius ex subiecto et accidente: tota enim ratio subiecti simul et accidentis non est sine parte: et ideo partem
  −
314
  −
D. ALB. MAG. ORD. PRiED.
  −
 
  −
oportet praecognoscere. Oportet autem ante accidens praecognoscere subiectum: quia musicum non contingit esse nisi existente aliquo musico: et ideo diffinitio subiecti secundum rationem est ante accidens, et diffinitio accidentis ante totum secundum viam rationis.
  −
Amplius quarto modo priora dicuntur priorum passionessubiectorum, sicut rectitudo prior est lenitate: rectitudo enim secundum se passio est lineae, lenitas autem superficiei: et constat quod linea est ante superficiem. Quaedam ergo dictis modis dicuntur priora et posteriora.
  −
Alio quinto modo et differenti ab omnibus inductis modis dicuntur priora secundum naturam, et haec natura est primum subiectum in his in quibus est, et haec sunt a quibus non convertitur consequentia: sicut quaecumque contingit esse sine aliis salvata secundum suas essentias, et alia non contingit esse sineistis, sicut animal prius est speciebus animalis: et hac divisione prioris et posterioris usus est Plato. Iste autem modus subdividitur: quoniam enim esse et ens multipliciter dicitur, tunc secundum primum modum essendi primum in omnibus subiectum est prius: et ideo substantia prius est in generibus entis: et quia etiam ens in potentiam et actum dividitur, ideo iterum aliter dicitur prius potentia et actu sive potestate et perfectione. Nam quaedam potestate sunt priora, sicut in his quae generantur. Quaedam autem priora sunt perfectione secundum ordinem, videlicet naturae et substantiae. Et hoc quidem modo potestate quidem prior est dimidietas toto: quia potentia est dimidium totum: quia duae medietates constituunt totum. Et hoc modo generaliter pars est prior suo toto: et hoc modo materia prior est quam substantia quae est forma. Si autem perfectionis et naturae haec sunt posterius, et totum et substantia sunt prius: et hoc probatur per hoc quod ea quae secundum perfectionem sunt dissoluta, modo quodam
  −
erunt et resolvuntur in illa, sicut totum in partes etperfectio in materiam.
  −
Attendendum est autem, quod in omnibus dictis modis est aliquo modo prius et posterius secundum ordinem: et ideo prius et posterius secundum ordinem dictum quibusdam non videtur facere modum specialem. Sed hoc est error, quia in omnibus aliis modis aliquid additur ordini quodfacit prius et posterius: in priori autem et posteriori secundum ordinem nihil est nisi ipse ordo, qui facit prius et posterius, sicut priorem et posteriorem dicimus in ordine sedentium: omnia ergo prius et posterius dicta dicuntur secundum ea quae dicta sunt: nam illud quod secundum generationem est prius, est illud quod contingit esse sine divisis quae sunt partes eius. Hoc enim est a quo non convertitur consequentia. Dico autem secundum generationem esse quod est secundum generationis intentionem et finem: quia generationis intentio est forma et finis: et in ordine formarum prius est a quo non convertitur consequentia. Alia autem priora sunt secundum corruptionem, sicut pars prior est toto, potentia prior est perfectione: et hoc ideo est, quia corruptio est ad materiam et ad partem resolutio perfecti et totius: et in talibus pars et potentia priora sunt. Dicuntur autem priora secundum naturam, quaecumque sunt causa aliorum: sed de his in Physicis satis dictum est. Quaecumque autem talia sunt priora et posteriora, dicuntur secundum similitudinem alicuius inductorum modorum, etc.
  −
 
  −
  −
LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. II CAPUT XII.
  −
 
  −
Et est digressio declarans radicem ex qua sumitur diversitas potentiae.
  −
 
  −
 
  −
Eorum quae sunt prius et posterius quaedam sunt dicta secundum potentiam, [315] sicut in fine capituli praecedentis dictum est. Ens autem iam in ante habitis per potentiam et actum divisum est. Potentiae autem omnis diversitas provenit ab eo quod est in potentia passiva entis in potentia ens, et ab eo quod est ens in actu: quia potentia passiva est entis in potentia, et potentia activa est entis in actu: et ideo subtiliter haec inquiri oportet, quia tunc sciemus unde provenit in veritate diversitas modorum potentiae. Fuerunt autem quidam dubitantes de ipsa divisione entis in potentia et actu.
  −
 
  −
Haec enim si entis est, convenit etiam partibus entis: est ergo homo potentia et actu, et similiter bos, et asinus, et quodlibet aliorum: et hoc verum non videtur: quia cum dico, bos est, vel omnis bos est, cum verbum essendi notet esse ut actum qui egreditur ab ente, sicut lucere egreditur a luce, nec actus alicuius naturae sic egrediatur ab ea nisi quae actu est cuius est suum esse sic diffundere, videtur quod ens in potentia non sit esse, eo quod esse suum non ita diffundit. Cum ergo dicitur, bos est, non videtur hoc bovi in potentia existenti posse convenire.
  −
 
  −
Huius autem signum est: quoniam si dicam, bos est in potentia, et inferam, ergo est, ponimus paralogismum secundum quid et simpliciter, quod non esset si in potentia ens esse rei ut actum daret: et si non dat actum talem, tunc sequitur ipsum non esse: quoniam sicut lux destitui non potest a proprio actu qui est lucere quamdiu aliquid in se est, ita ens non potest destitui a proprio actu qui est esse, quamdiu aliquid de ente est: hic autem actus significatur per verbum quando dico, hoc est. Amplius nullo existente homine non potest dici quod homo sit in actu. Similiter etiam dici non potest quod homo sit in potentia, si hoc suscipiamus quod nihil est in potentia in aliquo nisi quod est in potentia propinqua ex qua uno motore videtur duci ad actum, sicut Aristoteles videtur dicere: et tamen multi sunt, qui nullo existente homine hanc dicunt esse veram, homo est homo: et quidam etiam concedunt hanc, homo est animal, et homo est substantia, et homo est ens: quia si homo est homo, homo est animal, et substantia, et ens: et tamen tunc videtur illud esse quod significatur per verbum non esse actus entis actu vel potentia. Amplius iuxta eumdem intellectum quo conceditur haec, homo est homo, nullo existente homine, videtur haec esse concedenda, ens est ens, nullo existente ente: et tamen tunc non potest dici esse illius esse actus alicuius essentiae secundum actum vel secundum potentiam dicti.
  −
 
  −
Sed ad omnia huiusmodi videtur dici solutio. secundum supra dicta, quod in veritate ens in potentia radix est potentiae passivae, et ens in actu radix est potentiae activae: et si non sit ens in actu et ens in potentia, non erit aliqua distinctio modorum potentiae: quia ens in potentia principium est potentiae passivae, et ens in actu principium est potentiae activae: et illa quae dicitur naturalis potentia, sive ad esse, sive ad bene esse, provenit ex victoria formae supra materiam.
  −
 
  −
===Ex quo conveniat naturalis potentia vel impotentia===
  −
 
  −
E contra autem opposita illi naturalis impotentia provenit ex victoria materiae supra formam, vel ex destitutione alicuius principii formalis. Et ideo quando dividitur ens in potentiam et actum, est divisio analogi, et ens in potentia dicit quemdam modum entis, et non simpliciter ens: ens autem in actu non dicit modum entis, sed simpliciter ens: sicut etiam quando ens dividitur in substantiam et accidens, substantia dicit ens simpliciter, et accidens dicit modum entis: et ideo est eadem determinatio entis simpliciter, quae est determinatio substantiae in actu existentis. In talibus ergo non oportet quod omne divisum de dividentibus simpliciter pradicetur, sed praedicatur sub determinatione modi quem importat: et ideo ens in potentia est ens quoddam, non ens simpliciter: et eadem ratio est de partibus entis, ut est bos in potentia, et bos in actu: et ideo cum dicitur, bos est, nullo addito, stat pro bove in actu [316] existente propter esse quod ut actus importatur per verbum substantivum ratione presentis temporis.
  −
 
  −
Cum autem dicitur, homo est homo, alia ratio est secundum quosdam: quoniam esse actus dupliciter significatum simpliciter videlicet, et ut nunc: et tempus praesens dupliciter, simpliciter quod re posita semper est praesens, et ut nunc praesens. Dicunt autem in hac, homo est homo, significari esse ut actum simpliciter consignificatur tempus praesens, propter hoc consignificari ut praesens simpliciter, quod est nunc stans in tali terminorum cohaerentia: et sic licet nulla sit inhaerentia, tamen actum esse qui importatur per verbum esse actum entis in actu talis qualis dictum est: et hoc modo sequitur ad hominem animal, et omne illud quod est in ratione subiecti sicut actu pars esse vel totum esse ipsius secundum actum.
  −
 
  −
===Potestas et potentia differunt.===
  −
 
  −
Non autem simpliciter est de hac iudicandum, ens est, nullo existente ente: quia nullo existente ente nullum est subiectum et nullum praedicatum, nec aliqua cohaerentia praedicati et subiecti, nec aliqua propositio, nec aliqua passio propositionis, sicut conversio, vel oppositio, vel aliquid tale: tales autem habitudines non tolluntur per hypothesim aliam, qua ponitur nullus esse homo: et ideo relinquitur illas propositiones esse propositiones, et subiectum esse subiectum, et praedicatum esse praedicatum, et habitudinem esse inter subiectum et praedicatum, propter quod tale esse habitudinis remanet salvatum, ut dicunt. His autem sic praenotatis, adhuc oportet scire quod differt potestas a potentia in hoc: potestas est potentia stans sub complemento actualis habitus, et ideo activa est potestas: potentia autem est interminata adhuc et incompleta, et ideo proprie materialis potentia vocatur.
  −
 
  −
CAPUT XIII.
  −
 
  −
De modis potentia et impotentiae, et possibilis et impossibilis.
  −
 
  −
Potestas ergo dicitur uno modo et principali id quod in movente est principium motus, aut in mutante principium mutationis, indivisio ab ipso mutato vel moto, aut diversum secundum rem ipsam, aut in quantum mutans et movens, quamvis forte secundum rem sit idem ipsi. Huius autem exemplum est, sicut ars aedificativa principium est in aedificante: quia est potestas movendi et transmutandi aedificatum diversa ab aedificato, et non existens in ipso: sed ars medicinalis quae est potestas transmutandi in sanitatem, aliquando existit in eo qui sanatur, quando medicus curat seipsum: sed tamen tunc non est in eo in quantum sanatum est, sed potius in quantum sanans est.
  −
 
  −
Huic est simile quod naturam dicimus esse potestatem movendi vel transmutandi, et in eo est quod transmutatur, sed non est in eo in quantum transmutatur. Ergo totaliter sive universaliter principium mutationis et motus in movente dicitur potestas mutandi diversum re, vel re idem. Sed tamen movet et mutat in quantum diversum est: tunc enim ab alio principio mutat, et ab alio principio mutatur. Alia autem est potentia secundum materiam dicta, quae est principium mutandi, hoc est, ut mutetur et moveatur a diverso secundum subiectum, aut sicut idem movens et motum, tamen movetur a movente diverso in quantum sunt diversa movens et motum, sicut praedictum est: haec enim est potentia secundum quam patiens patitur: et hac potentia dicimus quandoque esse possibile, si aliquid est possibile: et dicimus quod ipsum quandoque patietur [317] hac potentia. Quandoque autem quando dicimus aliquid habere huiusmodi potentiam patiendi, non significamus omnem sive quamcumque passionem, sed illam qua patitur excellenter. Diximus enim in primo ''de Coelo et Mundo''<ref>I de Coelo et Mundo, tex. et com. 116.</ref>, quod passiva potentia excellit, quando a minimo patitur: et quando patitur a maximo, non excellit, nec dicitur tunc proprie passibile sive passivum. Isti ergo sunt duo modi potentiae principaliores.
  −
 
  −
Amplius iuxta primum modum potentiae sumitur potentiae modus tertius, quo dicimus aliquid habere principium bene perficiendi aliquid, et non simpliciter perficiendi: aut quando dicimus aliquid habere principium perficiendi secundum praevoluntatem et electionem sicut vult et eligit: aliquando enim ii qui progrediuntur, non autem bene progrediuntur, aut non progrediuntur ut maluerunt: sed dicimus habere potentiam progrediendi in alligatis, aut in itinere, significantes quod potentiam quamdam habent ut principium qui hoc optime possunt perficere. Sicut autem modum istum accipimus in agere secundum bene, ita modus accipitur iuxta modum potentiae passivae secundum bene et optime pati ab aliquo agente.
  −
 
  −
Amplius quartus modus potentiae vel potestatis est quicumque habitus tales sunt, sive naturales sive acquisiti, secundum quos aliqua efficiuntur impassibilia omnino, ut coelestia quae sunt immutabilia: aut secundum quos aliqua efficiuntur non facile in peius mutabilia, dicuntur potestates et potentiae in talibus. Secundum quem modum potentiae dicitur esse una species qualitatis naturalis potentia, et secundum privationem sive contrarietatem eiusdem habitus dicitur naturalis impotentia: franguntur enim ea quae franguntur et conteruntur et curvantur omnino sive universaliter corrumpuntur ea quae ista patiuntur, non per potentiam naturalem, sed potius per impotentiam et per defectionem alicuius principii quod est de potentia naturali: et secundum istas potentias et impotentias determinata sunt ea quae de potentiis passivorum in quarto ''Meteororum'' dicta sunt a nobis. Impassibilia autem de numero talium existentia sunt, quae per naturalem potentiam resistendi huiusmodi passionibus vix paulatimque patiuntur propter suam naturalem potentiam: et propter posse se aliquo modo habere contra ista. Haec ergo dicta sunt de modis potentiae et potestatis, etc.
  −
 
  −
==CAPUT XIV==
  −
 
  −
De potestate agere et de potestate pati.
  −
Dicta vero tot modis potestate, etiam possibile sive potens dicitur multis modis. Uno quidem modo dicitur possibile sive potens iuxta potentiam activam quam habet in se motus aut principium mutationis, quo movefe potest et mutare: id enim quod in se stabile est et immobile in actu, dicimus possibile sive potens in diverso in quantum est diversum movendi et transmutandi. Alio vero modo dicimus potens iuxta potentiam passivam, si aliquid aliud ab eo quod potens esse dicimus talem habet potestatem qua ab alio mutetur secundum quod est aliud. Alio autem modo iuxta tertium modum potentiae sumptum, dicimus potens communiter sumptum, si habet principium quo permutetur facile in quodiibet secundum potestatem suam, sive hoc sit in peius, sive sit in melius. Dico autem in peius: quia id quod est corruptibile quod habet potentiam mutandi in peius, videtur potens sive possibile esse corrumpi: quiaaliter non corrumperetur. Et similiter incorru
  −
 
  −
[318]
  −
 
  −
ptibile quod habet potentiam non permutandi in peius, videtur non posse corrumpi per potentiam resistentem corruptioni. Et hic modus est etiam iuxta quartum modum potentiae sumptus. Id autem quod sic facile permutatur, sive in peius, sive in melius, videtur nunc habere quamdam dispositionem, et quamdamcausam. Et videtur habere talis facillimse passionis principium. Et si ita est, ut videtur, tunc non irrationabiliter talis dispositio videtur potentiaeattingere rationem: quia tunc radix illius potentia est dispositio formalis aliqua, quae est principium: et sic fundatur in ente aliquo, et entitate alicuius formae: et sic est in veritate in omnibus illis in quibus estfacilis mutatio ad bonum et ad melius.
  −
Sed si bene ista et subtiliter interius considerentur ea quae sic sunt facile mutabilia, videtur aliquando esse mutabilia per habere aliquid, et hoc est per habere aliquam formam subiectam ad talem mutabilitatem disponentem, sicut dictum est: aliquando autem non per habere aliquid sunt talia, sed potius per hoc quod privantur tali esse quod conservabat et praeservabat a mutabilitate: et tunc tall— ter possibile sive potens proprie est impotens, et sua potentia est impotentia: eo quod sua possibilitas non fundatur in ente, sed in privatione principii conservantis. Si autem dicitur ens potens per habere privationem talis principii, illud posse est aequivocum ad aliud posse quod fundatur in dispositione vel in forma aliqua: et tale posse est cum dicitur iste posse mori, vel posse claudicare, vel posse male facere, vel posse deficere, et huiusmodi: talem enim habere privationem est quoddam principium quo potens est possibile. Si tamen concedatur quod contingat habere privationem, eo quod licet privatio nihil sit per se, non tamen est reducibile in simpliciter nihil.
  −
Alio autem modo dicitur aliquid isto modo potens in hoc, quod non habet suam potestatem praeservantem ab huiusmodi passione. Et hoc iam non per
  −
privationem dicitur, sed per negationem, non habendo suam potestatem, aut corruptionem potestatum suarum non habendo principium transmutationis in alio, non in re, sed in quantum aliud est, sicut ea quae licet habeant in se materialia debilia, tamen in altera parte ex parte formalium habent potestates activas, quae vincunt et continent impotentias materialium principiorum: sed quando illa deficiunt, tunc non restat nisi deficere.
  −
Amplius autem ea omnia quae dicta sunt, dicuntur potentia, ita quod aut dicuiktur sine potentia fieri ex solo hoc quod sic fuerit simpliciter, aut non fuerit, aut ex hoc quod potentia sunt bene fieri, aut non bene fieri. Quod enim aliqua dicantur potentia in hoc quod bene fieri possunt vel non, probatur ex hoc quod quaedam inanimata in se talem habent ad bene potestatem, ut in organis musicis. Dicunt enim musici quamdam lyram sonare non posse, quando non potest bene. Et aliam dicunt posse sonare, quando bene potest perficere sonum. Impotentia enim, sicut diximus, privatio est potentiae: et est ipsa impotentia talis principii sublatio, qualis prius dicta est. Sublatio autem principii est tripliciter: aut enim omnino aufertur, sicut arborem dicimus infantem: aut aufertur in apto nato habere, sicut dicimus hominem mutum infantem: aut quando aufertur ab eo quod iam aptum natum est habere, sicut dicimus in triennem infantem, non enim secundum unam similitudinem et rationem dicuntur impotentes generare puer qui nondum aptus natus est habere generativam, et vir qui iam aptus natus est habere, et eunuchus a quo omnino generandi potestas est ablata.
  −
LIBER V METAPHYS1C0RUM, TRACT. II
  −
319
  −
 
  −
CAPUT XV.
  −
De modis impotentim et qiris modus principalis potentiae,
  −
Amplius autem quia siunumoppositorum est multiplex, et reliquum, oportet quod secundum unumquodque modum potentiae sit oppositus modus impotemliae, tam in ea potentia qus& est respectu mobilis solum secundum se, quam in ea quae accipitur in bene mobili. Et haec opposita proprie dicuntur impotentia. Quidam tamen dicunt ea impossibilia, sed impossibilia dicuntur dupliciter: quaedam enim dicuntur impossibilia secundum eam impotentiam quae nunc dicta est: alia vero alio modo dicuntur impossibilia: sicut enim multipliciter dicitur possibile, ita et per oppositum multipliciter impossibile dicitur. Impossibile namque in disciplinis dicitur, cuius contrarium ex necessitate est verum, sicut est impossibile diametrum commensurabilem esse: ergo diametrum commensurabilem esse non solum est falsum, sed etiam ex necessitate falsum. Dico autem necessarium et impossibile esse contraria: quia si ista inferantur ad res ipsas, necessarium quidem semper et ubique est: impossibile autem nusquam et nunquam est: ideo necessarium non est potens sive possibile illa potentia de qua dicimus, nec impossibile oppositum necessario dicitur per privationem illius, quae nunc dicta est potentiae: impotenti autem sive impossibili de quo hic loquimur, est contrarium illud potens sive possibile, quando contrarium suum non est necessarium falsum esse, sicut sedentem hominem dicimus possibile esse scdere: quia sedere hominem non est ex necessitate falsum: et tale impossibile et
  −
mpotens sive impossibile in rebus physicis mobilibus. Pos^sibile ergo sive potens uno quidem modo, sicut dictum est, dicitur illud quod quidem non significat falsum, sed verum non ex necessitate. Alio autem modo dicitur possibile, quod est quidem falsum, sed non ex necessitate falsum, sed verum non ex necessitate. Tertio vero modo dicitur quod est contingens verum. Et hoc est quod se habet ad verum et falsum: sed potentia quae est in geometria secundum quam necessarium est possibile, non potest dici prracipium transmutationis aliquo modo. Et ideo talis possibilis potentia dicitur secundum metaphoram, et non secundum analogiam aliquam ad veram potentiam. Et ideo etiam talia non dicuntur possibilia secundum potentiam praedeterminatam. Quae autem vere et proprie dicuntur aliquo modo secundum potentiam, omnia dicuntur aliquo modo a primo modo dicta, quae est una principalis et primo modo dicta, et illa est principium mutationis in alio subiecto et loco, aut si est in eodem, est tamen in ipso secundum quod est aliud. Quaedam namque dicuntur possibilia ab huiusmodi potentia. Et quaedam horum dicuntur potentia in habendo talem potentiam patiendi in habendo aliquid aliud a sua substantia in qua radicatur huiusmodi potentia. Quaedam vero potentia pati dicuntur in non habendo aliquid, sicut prius dictum est. Quaedam etiam potentia dicuntur in eo quod sic habent in bene vel male pati. Similiter autem ad dictam potentiam per analogiam dicuntur impotentia sive impossibilia. Erit ergo propria diffmitio potentiae ea quae est primo dictae potentiae diffinitio. Haec autem est, quod potentia est principium permutationis in alio secundum quod est aliud.
  −
320
  −
D. ALB. MAG. ORD. PILED.
  −
 
  −
CAPUT XVI.
  −
Et est digressio declarans differentias po~ testatum secundum posteriores Peripateticos, etc,
  −
Posteriores autem Peripatetici quaedam addiderunt in consideratione potentiae et potestatis et impotentiae. Dicunt enim nomen potestatis esse proprie nomen valoris animalium virtutum, ex quibus sine impedimento operationes hunt animates, quae motus animales vocantur, cuius summum augmentum vocatur virtus, et decrementum vocatur debilitas vel impotentia: et iste est unus modus potestatis, ut dicunt Avicenna et Algazel. Secundus autem modus est, quod potestas dicitur, ex qua aliquid facile agit difficilia et difficilia patitur. Si enim facile pateretur, et traheretur ab operatione difficilium sensu laborum et dolore. Iuxta autem hunc modum dicitur potestas, ex qua non est pati facile, licet non sit alicuius actionis principium: praecipue tamen potestatis nomen convenit his quae nullo modo patiuntur. Dicunt etiam fortitudinem moralem quamdam esse potestatem: eo quod facit intrepidum et impassibilem circa agressionem magnorum propter bonum. His ergo modis potestas dicitur in habentibus appetitum et voluntatem. Ulterius autem dicitur potestas principium transmutationis aliud sive variationis, sicut dictum est in praehabitis, in quantum est aliud: quoniam si homo calefacit se per motum vel aliquid aliud, est ipse quasi duo, unum movens, et alterum motum: et sic est de sanante seipsum: quia principium motus est in anima, et sanitas inducta est in corpore. Minus autem proprie dictis vocatur potentia aliquid, quod non est perfectio ad
  −
haec agenda, sed dispositio suscipiendi ista. Et haec est potentia ut transmute!ur aliquid, et haec est potentia passiva. Transumptive etiam dicfitur potestas in geometricis, secundum quod dicimus quod linea potest in quadratum vel exagonum, et praecipue quando imaginamur motum lineae in seipsam facere quadratum vel aliquam aliam figuram. His ergo modis dicitur potentia. Secundum autem inducta dubitatur de morali fortitudine, utrum ipsa sit potentia? Et eadem est dubitatio de potestate qualibet quae est ratione: haec enim est principium actionis qua quis agit quando vult, et non agit quando non vult. Et sic videtur quod idem sit principium agendi et non agendi: quod non est rationabile, quia principium non agendi non habet rationem potestatis. Adhuc autem dicitur, quod in omnibus potestatibus animae sic est, quod sint liberae ad agendum et non agendum, et ad hoc et ad illud agendum, nec est in eis aliquis habitus vel principium quod sit unius tantumetnon alterius et oppositi illius: unde in omnibus illis principiis agendi exspectatur electio. Ipsum autem principium sive potestas non est nisi agendi principium, et est perpetuum illius actionis principium, sed non agit nisi electione et appetitu accidentibus propter libertatem. Similiter autem est in potestatibus aliis aliquando quae non agunt nisi cum natura: et tunc oportet ut in talibus principiis et potestatibus natura exspectetur. Huius autem exemplum est in effectu et potestate stellarum et medicinarum acceptarum. Et hoc est simile ei quod in potestatibus animae praecipue rationalis exspectatur electio, sicut et potestales quaedam sunt et principia agendi consilia, in quibus tamen non sequitur actio nisi concomitetur voluntas accipientis consilium. Sunt in potestatibus naturae quaedam potestates quorumdam, quae non agunt nisi per media, sicut est potestas spermatis ad unum producendum. Et tales actiones non proveniunt ab hu
  −
LTBER V METAPHYSICORUM, TRACT. II
  −
321
  −
 
  −
iusmodi principiis statim, sed per media.
  −
Amplius autem sunt potestates diversa1., quarum quaedam proveniunt ex nalura, qusedam autem ex artiiicio, quaedam vero ex consuetudine, et quaedam cusu. Sed potestas ex artificio est ars (iuae provenit usu, et experimento indiK'ot et tempore. Usum autem voco motum iustrumentorum: et forma proveniens in anima, est potestas quae vocatur ars. Ex consuetudine autem in actibus voluntariis provenit forma consuetudinis, quae est potestas agendi tales actiones^ quales sunt illae quae usitatae sunt in opere, et sunt absque instrumenti ratione, vel concupiscent] a, vel irascentia elicitae. De potestatibus autem naturalibus iam dictum est. Cum autem iam scitur differentia potestatis, de facili scitur differentia potentis sive possibilis secundum omnem potestatem.
  −
Fuerunt autem quidam asserentes in nullo potentiam praecedere actum, sed in omnibus comitari. Sed secundum hoc sequitur, quod illi non possunt videre saepius una die, et qui non potest videre quando vult, caecus est. Igitur sunt isti fatui et caeci. Attende ergo quod potentia praecedit actum: et ideo omnis potentia ad aliquid relinquit subiectum in quo potentia radicatur, et ex quo pendet inceptio eius quod est in potentia. Hoc autem lit altero duorum modorum: aut enim subiectum potentiae est ens in se complelum per dispositiones advenientes, causans id quod est in potentia eductum ad cffectum, et sic accidens est in potentia subiecti: aut subiectum potentia est ens incompletum transmutatione sui eductum ad effectum, et hoc vocatur proprie possibile. Et hoc est duobus modis: aut enim est ex subiecto, vel cum subiecto incipiens id quod possibile esse dicitur. I'rimo quidem modo sicut omnis forma corporea. Secundo autem modo sicut inceptio animae rationalis, sicut in scientia de Generatione animae determinavimus. His ergo tribus modis dicitur possibile v
  −
accidens et generatum corpus et inceptio animae cum educitur de possibiii ad effectum.
  −
In omnibus autem istis est attendendum, quod omne corpus a quo provenit actio aliqua non per violentiam neque per casum, habet in se potentiam natural em qua agit illam actionem. Et haec quidem actio, si ei conveniret in quantum est corpus, sequeretur quod omni corpori conveniret. Et hoc est falsum. Convenit ergo ei in quantum est hoc corpus: non autem est hoc corpus nisi per formam naturalem: naturalis ergo forma est principium et causa omnium huiusmodi potestatum.
  −
Ulterius autem advertendum est hic, quod hanc potestatem aut habet a se semper, aut acquirit eam per generationem. Et si quidem semper habet, tunc est ex immutabilibus et necessariis, quorum potestates sunt tales ex quibus semper suae proveniunt actiones. Si autem est non semper habens eam, tunc oportet quod acquirat eam: et tunc aut acquirit a seipso, aut ab alio quod separatum est ab ipso: et constat quod non acquirit a seipso, quia tunc semper acquireret. Si autem acquirat ab eo quod separatum est ab ipso, cum illud separatum non largiatur ipsi formam nisi per hoc quod istud aliquo modo recipiendi se habet ad illud quo se non habet ad ipsum aliquid aliud: quia aliter generans non da ret isti formam plus quam alii, sequitur necessario quod istud sit in potentia recipiendi ad illud: aliter enim aut violenter reciperet, aut casu. Casu autem non recipit: quia ea quae casu sunt, rara sunt. Istud autem est de his quae fiunt frequenter, ^iolentia autem non fit: quia hoc fit per accidens, et non est semper neque frequenter. Oportet ergo quod id quod est in potentia, sit inclinatum ad ipsum per aliquam similitudinem quam habet ad id quod dat formam. Ipsa autem inclinatio aut est res in se completa, aut non. Si est in se completa, tunc est substantia in se exi=
  −
2i
  −
32a
  −
D. ALB. MAG. ORD. PILED.
  −
 
  −
stens. Substantia autem absolutum habet esse et non esse comparationis. Iam autem diximus quod esse istius potentiae est esse, non absolutum, sed comparatum ad actum. Oportet ergo quod sit in alio quodam. Habemus igitur quod id in quo est, substantia quaedam est, et hoc vocatur materia: idipsum autem quod comparatum habet esse., inchoatio quaedam formae est quae est in materia. Et si hoc determinare velimus qualiter materia est in potentia ad formam, non possumus ita determinare, quod dicamus quod per hoc in potentia est, quia aliquid habet super eam: quia per hoc non cognoscitur esse in potentia ad hoc: imo potentia eius per hoc efficitur magis ignota quam prius fuit: quia cum dicitur hoc esse in potentia illud, ad minus aliquem intellectum habet potentia ex his ad quae comparatur. Cum autem dicitur aliquid posse super eam,ex hoc nihil intelligitur de potentia materiali: quia sive possit violenter, sive casu, semper potest super ipsum de quo dicimus quod
  −
potest super ipsum. Relinquitur igitur quod ex hoc determinatur potentia, quod est comparatio materiae ad actum, sicut comparatur etiam imperfectum desiderans perfici per hoc quodaliquo modo inchoata est in eo perfectio. Et per hoc possibile est fieri hoc et non aliud. Si enim impossibile esset, nunquam fieret. Agentia ergo prima largientiaformas, possunt semper sine impedimento: possibilia autem secundum suas habitudines recipiunt formas et fiunt agentia frequenter: agerent enim semper si non occurreretimpedimentum ex parte materiae recipientis: quia id quod est frequenter, est semper aliquo modo impeditum. Sic ergo scitur qualiter forma naturalis principium est omnium potestatum materialium, et qualiter in omni geiierato quod incipit esse, oportet esse materiam in qua radicatur potentia eius, quia possibile est esse, et quod perpetuam non habet huiusmodi potentiam, et impossibile similiter. Haec ergo de potentia et possibili dicta sint a nobis.
 
3,209

edits

Navigation menu