Line 1: |
Line 1: |
− | TRACTATUS III
| + | [http://www.logicmuseum.com/wiki/Authors/Albertus_Magnus/Commentary_on_Metaphysics/Book_I/Tractatus_iii link] |
− | DE CAUSIS ET PRINCIPIIS SECUNDUM ANTIQUORUM EPIGUREORUM
| |
− | OPiNIONEM,
| |
− | Primo metapht/sicse, cap. 1.
| |
− | CAPUT I.
| |
− | De acceptione specierum ei causarum.
| |
− | Quoniam vero iam perante dicta raanifesta sunt omnia haec, et iam de sapientia ista diximus quidquid necessarium fuit, ad investigandum quaesita quae sunt prima ens consequentia nunc est attendendum. Ante igitur omnia alia, oportet quod a principio huius scientiae sumamus scientiam causarum: quia ex scientia causarum sciemus omnia alia quae quaeruntur: tunc enim singula quaesita nos debemus scire, quando putamus nos non ignorare primam causam quae omnibus aliis dat causare. Dico autem quando scimus primam causam, non per subiectum solum, sed in ratione et virtute causandi. Sic enim virtus eius et ratio primitatis extenditur usque ad proximos, et tunc op time scimus quaesitum causae. Causae vero secundum modum causalita
| |
− | | |
− | Materia.
| |
− | Ei'ficiens.
| |
− | Finis.
| |
− | tis, quadrupliciter dicuntur: quia licet Quadruple* tres earum aliquando in unam coincidant, modus tamen causalitatis semper divisus est. Unam autem causarum dicimus esse Forma. substantiam quae est forma, quae quid erat esse, hoc est, quidditatem rei dat et rationem. Si enim quaeratur, quare res est haec: quod est iilud, quare vel quid principium sive rei proximum, reducitur per resolutionem ad rationem ultimam in qua stat diffinitio: causa vero rei et principium esse eius est primum ipsum quare vel propter quid est res hoc quod est: per quare enim vel quid quaeritur de forma vel quidditate rei, nec quaereretur per quare vel quid nisi ipsa esset causa et principium et quidditas. Unam etiam causarum dicimus esse materiam: et hae duae causae sunt intrinsecae rei quae habet causas. Tertiam vero dicimus esse causam unde est principium motus, quae est efficiens movens materiam ut inducat formam. Quarlam vero dicimus causam quae huic habet modum oppositum: quia ista inchoat motum, illa vero terminat ipsum: hoc autem est quae est, cuius causa fit totum quod fit, et hoc est, quae est uniuscucuiusque bonum, hoc est enim finis omnis
| |
− | LIBER I METAPHYSIGORUM, TRACT. Ill 39
| |
− | motus et omnis generationis: et ideo causa causarum vocatur et est, quia per intentionem movet efficientem: et hoc movet materiam et educit formam. De his causis secundum physicam intentionem sufficienter speculatum est in Physicis *: sed secundum ea quae iam ante tractata sunt, oportet de his aliam esse speculationem in sapientia de qua nunc intendimus: quaeremus enim de his secundum quod consequuntur ad ens, et sunt ante esse physicum, et sic de physicis causis et principiis faciemus mentionem: nec inquiremus de eis nisi secundum quod dependent a principiis esse secundum quod est esse, et non secundum esse physicum quod est in ipsis.
| |
− | Dicto autem modo de causis, quaerentes accipiemus opiniones Antiquorum inducentes nobis priores in philosophia quicumque veniunt philosophando ad perscrutationem entium secundum quod esse, et quaecumque non topice vel sophistice sed doctrinaliter sunt de veritate puri et simplicis esse philosophantes. Palam enim erit ex positionibus eorum quas inducemus, quod et isti dicunt principia esse quaedam sive causas. Igitur via sive methodus quae nobis nunc estpraemanibus, erit aliquid opus sive utile viae isti supervenientibus. Supervenient enim dicta eorum huic nostrae viae: et hoc erit ma* gnae utilitatis in opere pretium: aut enim in hac via aliud genus causae quod Antiqui non invenerunt, inveniemus: aut si non possumus, etiam magis acquiescemus his quas iam enumerando induximus.
| |
− | CAPUT II.
| |
− | De opinione et rationibus dicentium unum solum esse principium, quod est materia in communi sumpta, non determinata ad hanc vel illam, nec ad unam rem vel plures.
| |
− | Primum igitur philosophantium pluri in phuosomi opinatisunt omnium eorum quae suntp ° pm. m" principia, inesse in sola specie materiae. Nullam enim speciem causae penitus esse dixerunt, nisi illam causae speciem quae est in materia: et hanc retulerunt causam esse entis et motus. Rationem autem induxerunt dicentes hoc esse universaliter principium et causam, ex quo fiunt omnia entia, sicut conferentem substantiam et esse subiecti: et hoc esse principium motus ex quo fiunt primo, et in quod corrumpuntur ultimo, in fine manente substantia, et passionibus qualitatum solummodo mutatis: hoc est elementum, ut dicunt, componens esse principium: et id idem dicunt esse primum eorum quae sunt omnium esse. Elementum enim est, quod compositione est primum, et resolutione ultimum, manens secundum quod principium est, in omni eo cuius est elementum, sicut iam probatum est in Peri geneseos libro primo2. Materia autem sic est ex qua res primo et in quod corrumpitur ultimo, manens secundum esse materiae una. et eadem, mutata in passionibus. Igitur materia est principium. Hi autem nullas causarum et principiorum nisi in re ipsa esse dixerunt; quia causam et principium in ratione elementi esse ponebant. Formam autem quae ingreditur in rem, non
| |
− | *II Physic, tex. et com. 77. 83, et infra usque adtextum commenti ultimi,
| |
− | fI deGeneratione et Gorruptione,tex. et com.
| |
− | 40
| |
− | D. ALB. MAG. ORD. PILED.
| |
− | | |
− | dicebant esse causam, sed qualitatem sive passionem, eo quod non manet.Manere autem secundum substantiam dixeruntesse de ratione principii.
| |
− | Et propter hoc nihil dixerunt secundum esse substantiate vel generari vel corrumpi,eo quod substantiale esse manet semper et conservatur,quod solum dicebant entium esse substantiam,argumentantes ex ratione accidentis: quia quidquid adest et abest praeter subiecti corruptionem, non est in eo velut quaedam ipsius esse pars, et impossibile est esse sine eo in quo est: et formam autem sic inesse dicebant materiae, quodinest et non inest praeter materiae corruptionem: et ideo hanc non inesse dicebant velut quamdam partem ipsius esse, sed potius ut passionem subiecti quae a subiecto habet quod est, et non dat esse verum: subiectum enim est existens in se completum, et causa alteri subsistendi ineo, quod in eo est, non est sicut quaedam pars. Sicut enim dicimus Socratem esse nec generari simpliciter, quando secundum corpus fit albus, et secundum animum bonus vel musicus: neque dicimus eumdem sim#pliciter secundum substantiale esse corrumpi, quando deponit habitus dictarum formarum, cum in talibus mutationibus subiectum maneat quod est ipse Socrates. Sic nihil aliorum dicunt simpliciter generari et corrumpi: viderunt enim isti, quod in omnibus mutationibus oportet esse unam aliquam naturam subiectam motui et mutationi, conservatam secundum subiectum, ex qua fiunt talia omnia quae fiunt, sive illa una sit numero, sive plures: unam enim semper oportet esse secundum subiecti rationem.
| |
− | Et ideo licet omnes Antiqui conveniunt in hoc quod materia sola est principium cuiuscumque, in hoc differebant, quod quidam plura corpora dicebant esse materiale principium, quidam autem unum solum: et differebant etiam in hoc quod aliud et aliud corpus secundum speciem diversum dicebant esse materiale princi
| |
− | pium. Quidam enim aquam, et quidam aerem, et quidam ignem illud principium esse dixerunt: hoc autem sequentia declarabunt.
| |
− | Haec autem ipsorum positio multis Antiquorum rationibus fulta fuit, quae usque hodie apud quosdam perseverat. Fortiores autem rationes eorum inveniuntur, quae praecipue videbantur inducere huiusmodi positionem. Id enim, ut inquiunt, quod universi esse primum est principium, ingenerabile et incorruptible per se et per accidens est. Si enim daretur A ^?tiones
| |
− | A Anuquorum
| |
− | corrumpi per se vel per accidens, opor asserentium teret quod haberet aliud suae corrumptio Senile nis et generationis principium, et sic Pri«ciPium. principium esset primi principii, et sic ibitur in infinitum. Constat autem formam secundum esse generari et corrumpi in his quae generantur et corrumpuntur: ergo forma non potest esse unum de principiis primis: et cum finis et forma sint res una, tunc etiam finis non erit principium. Efficiens autem non potest movere nisi propter formam et finem. Ergo nec efficiens erit: et sic sola remanet causa materialis principium esse. Amplius si detur aliud principium primum esse praeter materiam, aut illud erit simplex, aut compositum. Compositum autem esse non potest: quoniam compositi est principium, et non ipsum est principium primum, quoniam omnis compositi compositiva sunt principium primum. Si autem detur esse omnino simplex, oportet quod ipsum a nullo sibi coexistente distinctum sit. Omne enim quod distinguitur in esse ab alio ente, per aliud additum ad esse distinguitur: esse enim est, in quo conveniunt duo existentia vel plura: et non est idem ratio convenientiae et ratio differentiae: oportet igitur quod aliud addatur super esse, quod sit distinctionis causa et principium, et sic est compositum.Compositum autem probatum fuit non posse esse principium. Igitur quidquid detur, quod principium primum in ratione principii habeat simplicitatem, non potest nisi principium
| |
− | LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. Ill 41
| |
− | ei causa unica quae est materia: quia lianc subiectam videmus esse in rebus. Amplius cum forma non agat secundum quod est essentia simplex, sed secundum esse quod habet in agente, forma et effi— ciens secundum intellectum sibi praeiacere relinquunt subiectum: quod autem ante omnia est, principium est: igitur subieeta materia est principium sola. Amplius si dicatur quod principium est consequens ens primum, secundum quod in ante habitis dictum est, tunc oportet quod illud ens quod consequitur principium, sit simplex omnino: ab uno autem simplici non causatur nisi unum proxime: ergo principium quod immediate sequitur ad ens, non est nisi unum. Nec potest dici quod illud sit efficiens, vel forma ad ens: quoniam haec ponuntur per substantiam subiectam, quia causa movens non movet nisi materiam subiectam: et si movendo dicatur inducere formam, non inducit autem eam nisi in materia subiecta: et sic iterum relinquitur quod nihil aeternae sit permanentiae nisi materia subiecta, et ante motum, et in motu, et post: ergo nihil est principium et causa nisi materia subiecta: haec enim sola est aeternaliter permanens, sola simplex et prima ex qua sunt omnia alia. Addunt autem hi in suae positionis confirmationem, quod oportet cum materia aliquid aliorum poni principiorum, supponentes quoniam rarum et densum nihil addunt supra materiam, nisi partium positionem propinque vel remote. Sicut enim motu videmus ex materia generari omne elementum secundum quod partes magis distant vel minus, sic etiam coelum generatur ex ratione perspicui, quod nihil est aliud nisi rarum depuratum in partibus. Et sic, quod plus est, generari dicunt deorum et animarum naturas: ex subtiliori namque raro spiritum produci: quoniam spiritus principium est operum vitaein diis et animabus: sed in hoc esse differential!!, quod dii de coeli luminoso spiritu producti, immortales sunt propter longissimam ab excellentia passionum
| |
− | in eis factam remotionem, quemadmodum est et in ipso coelo: animas autem esse moribundas propter maiorem ad passionum contrarietatem affinitatem. Spiritus enim ex subtili et raro et claro perfectos et deos esse dixerunt et animas: et horum omnium nutriculam et matrem et principium et causam primam materiam asserebant. Error autfem hoc est, et sequentia haec Error Antu
| |
− | 1 quorum et
| |
− | declarabunt: quoniam fundamenta en soiutio ad
| |
− | x sua motiva,
| |
− | tium quae supponunt, falsa sunt, et perverse intellecta sunt, si qua vera esse dicuntur: forma enim non secundum omne esse natura corruptibilis est, sed tantum secundum esse actu quod habet in hoc generabili et corruptibili, secundum esse autem potentia non corrumpitur in isto: secundum vero esse in actu quod habet in efficiente qui per se movet et non per accidens, qualis causa est motor primus, non corrumpitur per aliquem modum per se vel per aceidens: et secundum hanc sui consideraiionem inferius ostendetur quod est ante potentiam materiae substantia et ratione et tempore: et sic ipsa est principium, et ad ipsam educendam in similem formam efficienti secundum convenientiam aliquam ponitur efficiens et finis: et per haec destruitur ratio inducta. Quod autem dicunt simplex a nullo distingui, verum est de eo quod per resolventem intellectum est simplex, et hoc non est nisi conceptus simplex entis, quod non est conceptus materiae, sed potius notio principii quae est ante notionem generis et speciei omnis: sed de simplici secundum esse non est hoc verum, quia simplicia prima secundum esse seipsis distinguuntur a seipsis: illa enim supra simplicem notionem entis addunt esse quo sunt hoc quod sunt, et per hoc distinguuntur ab invicem, et cadunt in pluralitatem: quia distinctio est causa numeri. Nec est verum quod dicunt formam non agere nisi per esse moventis, quod habet in subiecta materia: sed potius agit, prout probamus in fine VIII Physicorum esse simplicem et
| |
− | 42 D. ALB. MAG. OLID. PRiED.
| |
− | impartibilem et nullam penitus habere magnitudinem. Nec dicunt bene unum solum sequi unum simplex, quia unum est causa pluralitatis: quia unum quanto fuerit simplicius, tanto erit multiplieius secundum potestatem: et quoad has potestates multa potestates illas determinantia exeunt ex uno: et ut breviter dicatur, nihil sapienter dictum illa profert positio. Quod autem idem per se subiecti naturam dicunt esse Deum et animam et corpus, penitus nihil habet rationis: quia si daremus rarum et densum esse sicut dicunt, et spiritum huiusmodi generari qualem ponunt, non habebit vitae operationem, nisi insit causa et principium vitae, sicut clarum est ex his quae in scientia de Anima bene et subtiliter probata sunt: hoc autem vitae operum principium et causa nihil potest esse materiae, nec harmonia ipsius aliqi^a.
| |
− | Propter haec tamen et huiusmodi frivola quae induxerunt, dixerunt primam materiam Deum esse, et quidquid est et formas omnes huius naturae dixerui^t esse passiones, praecipue innitentes ei quod distinctum in rebus et divisum aliquid est, quod est omnium distinctum fsse habentium principium et causa, et iiidistinctum ante ea existens: Deus autem et anima et caelum et elementum quoddam distinctum esse habent: distinctio vero nonnisi de subiecto fit: et ideo si distinguentia per intellectum tollantur, videtur unum manere omnium subiectum: distinguentia autem dicunt formas non substantiates, eo quod posterius sunt per naturam eo quod distinguitur: sed dicunt eas esse passiones. Et hoc frivolum est, ut patet per ante dicta: tamen illud intenditur, cum dicunt ex uno eodem omnia esse, et ad unum idem in finem etiam reverti. Ex his igitur et simi^ libus talem induxerunt positionem, et differunt in hoc quod quidam unum, et quidam plura, et quidam hoc, quidam
| |
− | vero aliud dixerunt esse principium omnium materiale.
| |
− | CAPUT III.
| |
− | Be opinione Thaletis Philosophic qui aquam omnium dixit esse principium, et de rationibus eius.
| |
− | Thales enim Milesius, qui unus fuit de CaP. 2 h septem sapientibus quos Apollo probavit, phtl0S°I,h9 huius philosophiae maior princeps fuisse videtur, eo quod in ea maxime floruit, et magis efficaces et proprias induxit rationes, ut aquam omnium dixerit esse principium: qui a vero vidit quod principium etsi sit subiecto unum, virtute tamen multipliciter inesse oportuit, ideo terrain super aquam esse dixit id quod virtute omni est, per hoc quod in centro ponitur aequalem ad omnia habere respectum. In minori enim mundo, qui est animal, sicut declaratum est in VIII Physicorum \ locus medius datur nutrimento: et quod est in minori, per convenientiam causatur ab eo quod est in maiori, et ideo aquae ut nutrimenti omnium dixit locum esse medium: proculdubio enim iste fuit de opinantibus mundum esse animal, sicut fere omnes opinabantur Antiqui.
| |
− | Quod autem sit principium omnium forsitan inde opinatus est, quia nutrimentum omnium est humidum. Nutrimentum enim oportet esse immanativum ei quod nutritur, et receptivum figurarum et formarum eius quod nutritur: et ideo oportet ipsum esse terminabile termino alieno, non terminabile proprio: et ideo verissime dixit humidum esse actu nutrimentum omnium. Cum autem in
| |
− | 1 VIII Physic, tex. et com. 17.
| |
− | LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. Ill
| |
− | 43
| |
− | | |
− | corporabile ei quod nutritur sit nutrimentum ornne: humidum autem aeris cum sit spirituale, non sit incorporate: ideo dixit humidum aquaB nutrimentum esse, et non aereum. Adhuc quia nutria mentum ad omnem nutriti corporis movetur partem: quod non facit aer, qui levis est in duobus elementis, et ascendit, in uno tantum descendens. Omnia autem iste Thales nutriri dixit, eo quod omnia capiunt augmentum. Non enim augmentum est sine nutrimento. Ignem enim videmus ab humido hutriri: et cum deficit humidum, non remanet nisi cinis, et deficit ignis. Ardhuc autem aerem ali nubibus videmus, quae sunt aquae formam aeris accipientes. Terram etiam videmus humore cibatam producere quae producit. Similiter autem solem et lunam et planetas et universaliter astra humore nutriri Oceani et paludum Maeotidarum, et ideo deprimi impleta, et elevari vacua, et aliquando in cursu directa, et aliquando esse stationaria, aliquando autem retrocedentia. Id enim quod fluit et effluit subiecto manente, est nutrimentum secundum naturam, ut probatur in libro Perikermenias: humidum aquae solum influit in omnia alia, et effluit in pluviis et roribus: ergo ipsa est nutrimentum omnium aliorum. Propter hoc etiam iste dicebat diluvium ex huiusmodi causa fieri: a multis enim temporibus minutissimis guttis aquae paulatim ingredientibus in alia elementa, paulatim dixit suspendi, et tandem vincentibus aquae partibus effluere de sublimi ex uno et ex omnibus, et sic inundare diluvium. Gum igitur istis rationibus omnia dixerit aqua nutriri humido, intulit quod cum ex eodem principio materiali generentur omnia et nutriantur, quod illud idem omnium generationis est idem humidum aqueum principium.
| |
− | Cum autem ipsa veritate cogeretur dicere, duo esse in quibus est ipsa vita, humidum et calidum, dixit calidum non esse per se vitae causam, sed humidi passionem: quaecumque autem est passio
| |
− | subiecti alicuius, secundum naturam principiatur a subiecto sicut a causa: et sic non calidum est causa vel principium, quia calidum vitale causatur ab humido; et ideo humidum simpliciter est principium: et ideo dicebat animal isto modo vivere. Nutrimenti autem actum ponebat vitae principium: quia cum Dionysio Philosopho et pluribus^liis dicebat vitam esse motum generis nutribilis, quod est naturam assequens: et calidum naturale quod est digerens, dicebat esse passionem humidi, sicut paulo ante diximus. Ex quo enini fit aliquid sicut ex materia et subiecto, hoc dicebat esse omnium entium principium. Hac igitur de causa eam quae dicta est, accepit opinionem.
| |
− | Amplius vidit iste Thales, quod semina spermatica cunctorum habent naturam. Cum enim semen sit, quod figuras suscipit generatorum, oportet quod potentia ipsius secundum bene suscipere determinetur: potentia autem bene suscipiendi est humidum spermatis: igitur natura determinatur humido: et hoc quidem est in animatis omnibus. Sed quia potentiae factorum omnium non sunt in eis nisi ex potentiisprincipiorum, videtur quod calidum et humidum sit principium ex quo fiunt omnia: omnium enim humidorum prima natura quae est materia, est aqua: igitur aqua est primum principium omnium. Haec igitur Thaletis est positio: et hanc propter inductas et similes istis dixit rationes.
| |
− | CAPUT IV.
| |
− | De opinione antiquissima eorum qui aquam, scilicet Thetim, dixerunt esse omnium principium, stygem eam vacant es.
| |
− | Fuehmt autem alii quidam istius opi Iri PMOSO
| |
− | .. .\ A pho uoi s«
| |
− | onis multum antiquiores, et multum P™*
| |
− | 44
| |
− | D. ALB. MAG, ORD. PRiED.
| |
− | | |
− | ante eam quae nunc est generationem, et ante eos qui fuerunt primo de divinis theologizati existentes. Ista enim quasi prior omnibus est opinio de philosophia. Putant autem de omni et tota materia existentium aestimandum esse, quod aqua sit principium universorum: et ideo isti poetice fingentes fecerunt Oceanum ut patrem, et Thetim deam aquarum quasi matrem: et haec duo dixerunt esse parentes omnis generationis omnium rerum. Ratio autem quare posuerunt Oceanum, fuit quod proprius est locus aquarum: et res in loco naturali sunt sincere secundum naturam, et sunt simplices, et verius suae naturae terminum et rationem habentes: et haec conveniunt rationi primi principii: quia multa accidunt ei quod extra locum suum naturalem egreditur: propter quod non sunt sincerum et verissimum naturae suae terminum attingentia. Cum enim sicut in VIII Phiisicorum probatum est, idem sit motus ad locum et ad formam, locus qui est terminus motus localis, erit etiam terminus motus ad formam: et relinquitur ex hoc sinceram naturam non habere quod extra locum est naturalem: et ideo cum natura principii sit prima et sincera, oportebat quod humorem ponerent, qui est in proprio loco humoris. Signum autem inducens eos fuit, quia ex humore nasci cuncta videbant, ut praeced.enti capitulo dictum est, et humorem aquae ubique ad Oceanum moveri sicut res movetur ad locum naturalem. Ratio autem quare posuerunt humorem aquae, est quod humidum aquae facile est pinguescens, et facile evaporans, et facile dilatabile, et facile figurabile: et cum pinguescit, concrescit in corpus solidum: et cum vaporat, spirat in spiritum: et cum dilatatur, distenditur in membra et partes: et cum figuratur, recipit figuras animalium et membrorum animalium et aliorum corporum.
| |
− | Horum autem princepsfuitHomerus sive Hesiodus, et convenerunt isti cum praecedentibus, quia in ordine elementorum
| |
− | aquam dixerunt esse in centro. Cuius ratio fuit, quia posuerunt totum ccelum et Stellas esse deos propter creationes et divinas virtutes quas habent: et viderunt quia virtus stellarum et totius coeli non congregatur nisi in medio, et ad medium perpendiculariter incidit omnis radius et virtus eorum: perpendiculariter autem incidens restringitur in seipsam, et multiplicatur et intenditur virtus eorum plus quam intendi potest ex aliquo alio situ: et ideo id quod ex omnibus in se refractis radiis in aqua generatur, Thetim nomen aquarum vocaverunt, obscure videntes motivam causam. Sed quia non per substantiam commiscetur aquae, ideo putabant hanc non esse principium, opinantes nihil esse principium nisi quod per substantiam constituit principiatum. Hunc igitur conventum virtutis deorum coelestium medium aquae quidam vocaftt deorum st/nodum, quidam autem deorum sacramentum. Synodum quippe propter virtutum suarum congregationem in loco illo. Sacramentum autem propter suorum sacrorum nimium influxum in aquam. Ipsam autem aquam in loco ubi recipit haec numina, stygem vocaverunt, hoc est, paludem infernalem. Infernalem quippe propter locum infimum. Paludem autem propter infixionem in ea virtutum ccelestium: quia in palude magis figurantur, eo quod non fluit, sed in eamdem semper incidit aquam. In stagnis autem non paludosis renovatur aqua de fundo fontaliter manans: et ideo saepe renovata non recipit stantem virtutem: et in hac regnare dixerunt regem stygis vel styge, quem regem regitivam virtutem et formativam voluerunt secundum fabulam, mentiendo mirabiles philosophias docentes. Et istae virtutes sunt semina rerum, in qui bus Plato de naturali iustitia loquens, ait: « Horum sementem ego faciam, vobisque tradam: vestrum erit par exsequi. » Hoc est igitur sacramentum quod ex omnibus honorabilius esse dicebant,
| |
− | LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. Ill
| |
− | 45
| |
− | | |
− | eo quod primum'est entium principium in aqua. Quod enim secundum naturam antiquius sive prius est, secundum naturam est honorabilius: sacramentum autem praememoratum est omnibus honorabilius: igitur est antiquius.
| |
− | Hi autem Philosophi vel Hesiodistae terram in medio esse non posuerunt: quia frigida existens et sicca, sacramenti huiusmodi non esset receptiva. Amplius dubitantibus Philosophis utrum virtus motoris caeli sit in circumferentia, vel in centro, sicut et ipse Aristoteles in quibusdam locis dubitare videtur, consenserunt isti in hac parte problematis, quod virtus eius sit in centro, ideo non posse ignobilius elementorum, quod quasi faex aliorum quod est terra, sed potius removeri ab ipso. Quod quidem dixit huius sectae princeps Hesiodus, et terram latam esse posuit, ut ex figura et dimensione latitudinis natare possit super aquas quae sunt inferiores. Forsan autem non est mirum alicui si aliqua antiquior et senior sit opinio de natura et naturae principiis. Tales igitur saevissimos Philosophos dicimus hunc afflrmare modum de prima causa naturae et principio. Unus emxth sequentium eos qui praedecesserunt in secta ista, Hippon nomine, non est dignatus aliquid proprium ponere cum his quae illi dixerant. Causa autem huius fuit, sicut et in illis, imperfectio suae sententiae de principiis: quia non vidit nisi causam materialem, et hanc vidit subobscure.
| |
− | CAPUT V.
| |
− | De opinione Anaximenis et Diogenis aerem dicentium unimrsorum esse principium.
| |
− | inPhiioso Anaximenes vero et Diogenes cum pt°pm.m' dictis conveniunt in hoc quod unam so
| |
− | lam matefialem causam rerum sive entium dixerunt, sicut qui unam corporum dixerunt esse universalem omnium causam: sed differebant ab aliis in specie illius corporis. Isti enim aerem priorem aqua esse dixerunt, et esse aerem omnium principium. Fuit autem Anaximenes iste Philosophus Epicureus, nihil omnino principium esse dicens nisi corpus. Diogenes autem licet ex conditione, ut legitur, fuerit servus, tamen ex liberalium studiis libertate est donates. Hi ergo et quidam alii aerem dixerunt antiquiorem omnibus maxime principium corporum simplicium, et per consequens etiam esse principium corporum compositorum. Ratio autem inducens ad hoc fuit quia videbant isti humidum cum frigido non esse causam vitae: quia frigiditas est qualitas sistens motum. Omnes autem isti licet ponerent unum solum principium, tamen ponebant illud esse mtiltarum virtutum agentium, sed omnes illas a subiecto causari dicebant, sicut passio a subiecto causatur: quia igitur frigiditas tollit motum et comprimit ad centrum, ideo humidum cum frigido negabant esse principium: videntes quod calidum cum humido, vitae et esse principium est: calidum autem cum humido primo non est nisi in aere. Amplius humidum nutriens est ingrediens intra per os eius quod nutritur: non autem ingredi potest nisi spirans: et spirans habet naturam et formam aeris. Amplius cum calido humidum movetur ad circumferentiam, et sic fluit ad omnia quae in circumferentia continentur. Iste autem motus convenit constitutioni rerum: et sic aer videtur essse omnium primum et principium. Amplius vehiculum omnis virtutis est spiritus, et est formativus omnium: et ideo dixerunt hunc spiritum esse omnium principium vitae et causam et animam. Persuasi etiam fuerunt ex hoc, quod circa circumferentiam ignis est, qui est consumptivae naturae, et destruit entia propter suae
| |
− | 40
| |
− | D. ALB. MAG. QRD. PRiED.
| |
− | | |
− | vehementiam actionis: circa centrum autem videbant dominari qualitates mortificativas: et ideo medium elementorum temperatum et principium esse dixerunt. Adhuc autem omne corpus spirare viderunt id quod est in omni corpore humidum: et ideo quod ex omnibus spirat, videbatur esse omnium principium primum. Videbant etiam ex aere aquam fieri facili conversione, et in ignem mutari de facili: et cum nullus terram poneret esse principium, sed principiatum, videbatur istis aerem aquae et ignis esse principiuni, et priorem aqua et igne: et cum haec priora sint quam terra, videbatur eis quod aer omnibus simpliciter sit prior: et per hanc rationem videtur principii nomen habens et naturam illam. Omnes autem isti supponunt quod nihil per.simplicem virtutem principium sit, dicenles nihil fieri ex aliquo sicut ex principio, nisi cuius substantia materialis efficitur ex ipso: ex quo enim generatur res et in quod corrumpitur, in fine substantia principii salva, sed mutata secundum passionesI dixerunt esse principium, sicut iam ante determinatum est.
| |
− | CAPUT VI.
| |
− | De opinione Hipasi et Heracliti ignem dicendum esse, universorum entium principium,
| |
− | in Phiioso. Hipasus autem Metapontinus et Herap °pm.su clitus civis Ephesius ignem dixerunt esse omnium caiisam et principium. Omnes enim isti non quaesuerunt principia nisi entis corporei: eo quod Epicurei Philosophi existentes, nihil dixerunt esse nisi corpora. Cum autem omnes conveniunt in hoc quod rarum et
| |
− | densum non sunt nisi partium corporis positiones, sicut et Veritas est, dixerunt hoc universi entis principium esse, quod in genere corporum est simplicius. Est autem ignis subtilissimum corporum sphaerae: ignis igitur erit principium omnium. Supponunt autem omnes isti tres propositiones, quarum prima est, quod principium est compositione primum, et resolutione ultimum, quia in ipso stat resolutio. Secunda autem est, quod principium sit simplex: quia si esset compositum, non esset primum entis principium, sed esset a suis componentibus principiatum. Tertia est, quod non ens non est entis principium sed potius ens est principium non entis: non ens autem est entis negatio. Et per primam quidem propositionem videntes quod rarum constantia et multiplicatione partium componit spissum, et quod spissum resolvitur ad rarum, et haec resolutio stat in raritate ignis, argumentabantur ignem esse principium. Per secundam autem considerantes ignem esse simplicissimum, et ideo ad concavum circumferentiae moveri, iterum dixerunt ignem esse principium: simplex enim implicando se producit compositum, et compositum explicando se constituit et restituit simplex. Non ens enim non est principium entis: et ideo corpus a non corpore principiari non potest. Relinquitur igitur quod principiatur ab eo quod maxime habet corporeitatem, et hoc est simplicissimum corporum sphaerae, et hoc est ignis. Sicut enim in omnium calorum generibus unum est principium, quod est calidissimum, ita etiam in corporum constitutionem unum dixerunt esse principium, quod maxime habet corporeitatem: hoc autem est ignis, quoniam in physico corpore materia non est amplioris extensionis susceptiva quam in igne. Addebant hi illud, quod secundum opinionem eorum et multorum aliorum dicebatu rccelum esse: igneum,et stellae igneae et has videbant esse perpetuas et rerum
| |
− | LIBER I METAPHYSIGORUM, TRACT. Ill 47
| |
− | nferiorum quaedam esse principia. Quod enim perpetuum est, prineipium non habet: et quod principium non habet, est principium, cum omne quod est, aut est de principio, aut principium, Perpetuum autem non est de principio, ut dicunt. Amplius ratione utebantur quae usque hodie multos deqepit: quoniam id quod primo movet ad esse, principium est: lumen autem est id quod movet ad esse omnia corporalia: lumen> inquam, quod de coeio descendit, et hoc dicebant esse defluxum lui centis corporis, quod per indivisibilia lluit in perspicua, et per perspicua in tcrminata corpora, et sic constituit omnia: nihil enim est, cui lumen sic se non misceat: et ideo hoc principium dixerunt lumen esse defluxum corporis: lucem autem primam esse dixerunt ignem, et sic ignem omnium dixerunt esse principium. Addunt autem his ad reflexionem luminis verum fieri ignem et operationes ignis, sicut patet in speculis, et aliis solidis et politis soli diametraliter oppositis: fit enim tunc dissolutio per rarefactionem, et intensio per calorem, et illuminatio per partium lucenlis corporis influxionem: et cum sint ista prima in omnium naturarum transmutatione, videbatur lux ignis esse principium: est autem vera natura ignis lux: vera igitur ignis natura principium est. Adhuc autem addehant, quoniam ignis assumit vincendo omnia alia propter naturam activam quam habet: principii autem est posse in alia, et quod alia non possint in ipsum, quia principia minima sunt in quantitate et maxima virtute, ut in libro Coeli et Mundi dictum est 2. Ex his igitur et talibus isti ignem esse dixerunt omnium entium principia.
| |
− | CAPUT VII.
| |
− | De opinione Empedoclis de principio materiali entis.
| |
− | Empedocles lgitur quamvis ponat plu ubi supra
| |
− | ' ■' Y i , intextuAri
| |
− | res causas et non unam solam, posuit mteiis. ex parte causae materialis esse quatuor elementa. Cum his autem quae sigillatim alii dixerunt materiam, posuit terrain: sicut enim in libro de Anima diximus, omnia elementa iudieem acceperunt sigillatim praeter terram: hanc enim sigillatim nullus posuit esse materiale omnium principium, sed cum aliis principium materiale dixit eam esse Er$pedocles, Terra enim sola per se existens ambas habet qualitates mortificativas. Sua enim frigiditas cum sit constrictiva, et per hoc humiditatis expressiva, per effectum repugnat subiecto vitae,. quod est humidum: per se autem repugnat calido quod est activum vitae: per hoc autem quod partes constringit, fortius repugnat motui spiritus, qui omnium virtutum quae sunt secundum vitae opera, vector est, et omnis vitae formator et rector. Secundum situm etiam terra a fonte vitae, quem ccelum dixit esse Empedocles, terra est remotissima, nullo motu bonitates eius participans. Quinimo cum omne quod progreditur ad vitam, extendat se versus vitae principia quantum potest, et aperiat se ad ipsum, terra motu suo recedit a principio vitae et esse: et cum in hoc quod est materiale principium, esse et vivere sit inchoatum, non potest terra sola esse materiale principium vel causa. Huius autem testimonium est, quod lumine participantur formae ccelestes, esse et vivere
| |
− | 1 I de Coelo et Mundo, tex.. et com. 33.
| |
− | 48
| |
− | D. ALB. MAG. ORD. PRIED.
| |
− | | |
− | conferentes his quae fiunt, et perspicuum sit aliquid naturae luminosae, eo quod in illis in quibus est ex communicatione cum perpetuo superius corpore, terra sola privata est illo, et habet privationem illi oppositami quae est esse opacum: propter quod non est ipsa per se materia eorum quae conferuntur lumine coelesti. His igitur et similibus de causis dictum est terram per se solam non esse principium. Et Empedocles quidem sicut soli et ccelo multas dedit differentias, et ipsum ignem esse fatebatur, sicut fere omnes Antiqui: ita per omnia terrae tot differentias dedit oppositas, et ipsam per se acceptam nihil dixit participare divinum, dicens quod sol est res calida, rotunda, alba, semper mota, propter vitae principium quod est in ipso, ita dixit quod terra est res nigra, immobilis,frigida, propter vitae privationem; et ideo dicit quod terra non nisi mixta cum aliis, esset materiale principium: et ideo tria elementa, terram, aquam, et aerem, simul permixta dixit esse materiale principium unum, et solum ignem posuit eiusdem materiae partem alteram: et buius ratio in sequentibus opportunius declarabitur. Videns enim Empedocles ea quae hunt, figuras tenere et formas, et considerans in eis esse soliditatem, coniecit haec in entibus non nisi ex terra causari posse: quoniam humidum aquae eisi formas quadam teneat, tamen nullam prorsus tenet figuram. Aereum autem nec formam tenet nec figuram, nec soliditatem praestat, quamvis via et transitus formarum sensibilium sit per ipsum. Siccum autem quod est in igne, motum habet ad circumferentiam: et ideo non tantum non tenet, sed etiam dissipat figuras, et permiscet et confundit formas quae ad ipsum perveniunt. Hac igitur necessitate terram cum aliis permixtam et non per se solam materiale principium esse dixit Empedocles, et in hoc bene dixit et sapienter. Fuit autem et hic de secta Epicure orum, et ideo entis
| |
− | principia non dixit esse nisi corporalia: et sola corpora confitebantur esse existentia, et ignem ccelestem praecipue per limpidas flammas siderum entibus principaliter esse Deum. In modo autem generationis omnino dixit idem cum aliis: dixit enim nihil simpliciter generari de non esse ad esse, et nihil corrumpi de esse in non esse, sed potius ista vocata elementa dixit secundum omne esse suum semper manere, et generari res ex eis per congregationem quorumdam ex uno mixto, et corrumpi segregatione in unum mixtum ex terrestribus elementis, et res denominari ab eo quod magis abundat in eis, per congregationem quarumdam partium elementarium fit generatio. Quid autem effectivum sit in huiusmodi generatione secundum Empedoclem, posterius erit manifestum.
| |
− | CAPUT VIII.
| |
− | De opinione Anaxagorse deprincipio materiali.
| |
− | Anaxagoras autem, compatriota Empedoclis, (ambo erant italici), sed Anaxagoras fuit civis Clazomenius, Empedocles autem Siculus, postea in olla Vulcani sepultus, quae etiam eadem de causa atrum Empedoclis vocatur ab Antiquis: aetate quidem temporis prior fuit Empedocles, sed operibus philosophiae et scriptis multo fuit posterior quoad positionem principii materialis: irrationabilius enim multo quam Empedocles pronuntiavit de principio materiali, licet in aliis melius quam Empedocles diceret, sicut de intellectu agente et separato et impermixto multo melius dixit Anaxagoras quam Empedocles. Hic igitur Anaxagoras maxiine principium materiale dixit
| |
− | LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. Ill
| |
− | 49
| |
− | | |
− | IWo omnia corpora homogenia vocata million) et quantitate infinita existentia. Dico autem homogenia, quaecumque sunt uniiis formae et rationis in toto et in omuiliiiH partibus divisim acceptis: et haec mini quae dividi dicuntur divisione conliuiii. Continui enim quaelibet pars per divisionem accepta, continua est, et similiter quaelibet pars lactis est lac, et similiter quaelibet pars sanguinis est sanguis, et sic de aliis. Non omnia tamen (alia dixit esse principia materialia, sed ipnodam: vidit enim quaedam similia specie actu et opere esse diversa, sicut radix et ramus est in arbore, quae cum equaliter ligni habeant speciem, operationo diversa sunt: et sic est de ligno in arboribus diversis, et simile de carne in unimalibus diversis, et huiusmodi quaeihun excepit: dicens tamen horum prinoipia esse eadem, sicut succum in plantin, et sanguinem vel humorem qui loco sanguinis est, esse principium materiale in animalibus. Hic autem infinita dixit ot numero et quantitate continua, boc est, a multitudine et magnitudine esse inlinita. Multitudine quidem propterea quod infinita in particulari dixit constilui ex his tam in totis ipsis quam in partibus totorum. Quantitate autem magnitudinis cogebatur ista infinita ponere: (iuia aliter in toto separaretur unum ex alio, ita quod amplius non posset produci ox ipso, sicut si in lacte esset finitus et non infinitus sanguis, tandem inveniretnr aliquid lactis, in quo nihil esset sanguinis, et ex illo sanguis produci non posset, quod falsum est: et ideo in lacte sanguinem oportet esse infinitum, et similiter est in aliis. Infinitum enim dixit esse passionem substantiae materialis et non quantitatis, sicut et usque hodie niulti confitentur. Cui tamen dicto nullus Peripateticorum consensit. De hoc autem declaratum est in Physicis. Iste etiam, sicut omnes alii Epicurei Philosophi, dixit generationem et corruptionem fieri congregatione et segregatione solum harum materierum quae sunt similium partium,
| |
− | VI
| |
− | et aliter non dixit aliquid generari vel corrumpi: sed dixit omnia talia manere sempiterna secundum substantiam similium inviolatam. Haec est igitur opinio Anaxagorae.
| |
− | Sine philosophia vero nec iste dixit quae asseruit: videns enim hoc esse materiam ex quo fit res primo, et ad quod corrumpitur ultimo, et considerans omnia heterogenia componi ex homogeniis et resolvi in ea, dixit homogenia esse materiam heterogeniorum: quamvis enim putrefactis animalibus et plantis non remaneant visibilia similia ex quibus componitur, ita nec visibilia manent elementa praeter terram solam: et ideo dixit hoc fieri: quia licet quodlibet sit in quolibet, tamen denominatur ab abundantiori: et in terra quae residua est, manet sanguis, et caetera similia. Causa autem cogens Anaxagoram ad hoc fuit, quod non vidit principium formale, et ideo posuit omnium formas esse intra materiam genere et specie et numero determinatas actu, sed latere, putans, et vere, quod nihil educitur de aliquo nisi quod secundum esse est in ipso. Nesciens igitur distinguere esse secundum quod est in potentia et actu, pro constant reliquit omnes formas esse in materia actu numero et specie et genere determinatas: et quia formarum genere et specie et numero determinatarum principia materialia non sunt nisi proxima, ideo oportuit supposito hoc supponi quod essent infinita: cum autem dissimilia sint composita, oportuit quod dissimilia non sint principia sed principiata. Remanet igitur quod principia omnia similia sint. Totum hoc sequitur ex duabus propositionibus quas et Anaxagoras et omnis concessit Philosophus: quia verissimae sunt si bene fuerint iiitellectae. Una fuit, quod nihil educitur de aliquo nisi quod est in illo: secunda autem est, quod omne quod est in aliquo, uno et simplici movente educitur de ipso. Cum autem videret esse simplex per naturam reduci ex alio, ponebat
| |
− | 4
| |
− | 50
| |
− | D. ALB. MAG. ORD. PR^D.
| |
− | | |
− | quodlibet esse in quolibet actu, sed latere sub forma illius quod abundat in illo: et hoc dixit propter propositionem primam: et cum vidit uno motore non educi nisi ex proximo sibi materiali et proxima esse infinita, hac necessitate coactus dixit esse finita materialia principia. Et quia vidit quod formae non extrinsecus adveniunt, posuit eas omnes esse intus, sed latere, dixit quod sicut compositorum non est forma nisi figura quae resultat ex simplicium compositione> ita etiam dixit generationem esse ex forma congregationis simplicium, et corruptionem fieri quando ista forma sive llgura congregatorum secernitur: et in hoc habuit plurimos sequaces, qui generationem nihil esse dixerunt nisi manifestationem occulti: et isti in hoc quod ultimo dictum est, deducti sunt ex quadam propositione quam supposuerunt: ot una est scilicet quod non corrumpitur aiiquid existent!um, sed id quod corruptionem vocamus, est dissolutio modi et commensurationis et harmoniae compositorum: et per coiivenientes tales modos et commensurationes et harmonias generatur, et per destitutionem talium infirmatur, et roboratur per confortationes earumdem: sed existens quod non corrumpitur, est per se et non per aliud existens, et hoc est simplex sicut est materia per se, et sicut est forma per se, quorum neutrum generatur per se, neque corrumpitur, sed corruptio et generatio sunt compositi: et nec illud generatur nec corrumpitur secundum componentia, sed potius quia omnia componentia modis quibusdam componunt, ita quod unum habet modum potentia?, et alteram modum actus, corrupto modo illo quo conveniunt, necesse est compositi fieri dissolutionem. Similiter est de commensuratione quae est penes materiam et quantitatem convenientium ad formam compositionis. Harmonia autem est penes virtutem activorum et passivorum quibus commiscentur et uniuntur: his enim constantibus constant sub
| |
− | stantias rerum, et his dissolutis dissolvuntur. Ex his igitur positionibus Fhilosophorum potest aliquis cognoscere solam causam de numero quatuor causarum superius enumeratarum, quae dicitur secundum speciem causae materialis: quia parum vel nihil dixerunt de aliis causis, et etiam de ista non satis certa pronuntiaverunt, sicut per se patet.
| |
− | CAPUT IX.
| |
− | De ratione per quam coacti sunt ponere Antiqui causam movent em cum materiali.
| |
− | Sic autem procedentibus Antiquis m Primo met* plmosopnando, ipsa rei Veritas viam le cap. 2. cit ampliorem, et de aliis principiis quaerere coegit. Si enim secundum omnes Antiquos quammaxime, quia valde pauci erant qui ponebant ens unum et immobile ut Milesius et Zenon, quammaxime igitur convenit secundum Antiquos, quod omnis generatio et corruptio est ex aliquo material! vel potentiali, et nihil seipsum inducit in actum, tunc quaerere oportuit quare hoc convenit quod generatio est de isto: sicut enim dixi, nihil movet seipsum, nec aiiquid educit seipsum de potentia ad actum. Si enim hoc detur, verillcabuntur contraria de eodem. Quod enim in potentia est, non est actu: et quod modo educit aiiquid de potentia ad actum, est actu. Si ergo illa duo sunt idem in re, oportet quod aiiquid idem in re sit actu, et non sit actu, et sic contradictoria de eodem verificantur, quod falsum est. Relinquitur ergo aliam esse causam moventem a materia. Quaerebant igitur, quae esset ista causa movens secundum rem. Per inductam rationem convicti fuerunt, quod sub
| |
− | LIBER I METAPHYSICGRUM, TRACT. Ill
| |
− | SI
| |
− | | |
− | Hlaulia materiae non facit transmutare wi»ipsam: et huius exemplum est in artilicinlis: in his enim neque lignum, ne«|iin,'BS, quae sunt materiae subiectae diVWH'IS actibus, est causa transmutandi ftnipsum in formam artis. Lignum enim non seipsum movendo facit se lectum, neipmaes seipsum movendo facit se statuam iiloli. Sed aliud aliquid a ligno et aere serundum rem est causa movens, et fan«»ns huiusmodi mutationem, qua lignum Et lectus, et aes statua imaginis. Uuncrere autem hoc quod sic fiat et mov^t, est quaerere aliquid pfincipium a materia subiecta secundum rem et rationeiu causalitatis. Materia enim et effidens nunquam sunt idem secundum n»m, sicut iam ante probatum est.
| |
− | Universaliter igitur quicumque PhiloKophorum talem tetigerunt viam inphilosophando de his de quibus mirabantur n principio, et post talem viam mventam iinum solum principium materiale esse dixenint, nec aggravaverunt se in conniderando multum ut animum applicarent ad ea quae res ipsa ultro ingessit nin. Caeterum quidam eorum, qui dixerunt unum solum esse entis principium, quasi devicti apud semetipsos, et videntea quod oporteret plura ponere prineipia si concederent ipsum unum esse mobile, dixerunt illud unum quod dixerunt immobile esse: et illi iidem Philosophi lotam naturam dixerunt omnino esse hnmobilem, non solum dicentes eam v*m immobilem secundum generationem H. corruptionem, quia hoc antiquum est, dixerunt Antiqui non esse generationem H. corruptionem secundum esse et non I'BHC mutationem, sed esse tantum secundum congregationem et segregationom in unum mixtum et ex uno, et hoc mt auferre generationem et corruptiommi veram: sed isti addiderunt, quod wcundum aliam omnem mutationem secundum locum et alterationem et augmemium et diminutionem ens immobile
| |
− | est et unum. Et haec positio est propria istorum, et hi fuerunt Milesius et Zenon: sed Miiesius, ut fugeret inconveniens superius inductae rationis, hoc dixit: Zenon autem negavit motum propter divisionem spatii: quoniam id quod movetur, ut sibi videbatur, faceret ad infinita si moveretur, sicut disputarum est in VI Physicorum l. Inter omnes igitur qui omne quod est, unum solum materiale principium esse dictint, nulli convenit intelligere dictam causam quam moventem vocamus, nisi Parmenidi: et hoc etiam ideo convenit, quia ndii dicit illud esse immobile. Adhuc autem non convenit Parmenidi dicere causam moventem, nisi in tantum quod victus superius inducta ratione, non solum unam, sed duas ponit causas: tamen non bene et certe eiiuntiat de ipsis. His autem qui non unum solum, sed plura dicunt esse principia, magis convenit dicere causam moventem quam Parmenidi. Sicut si dicamuSi quod convenit eis dicere ipsum calidum et frigidum secundum qualitatem esse moventia, aut subiecta horum esse moventia et mota, ita quod unum moveat et alterum moveatur, quae sunt ignis et terra. Hi enim omnes utuntur igne quasi moventem habente naturam. Aqua vero et terra et huiusmodi quae motum habent deorsum, utuntur e converso, quasi habentibus naturam mobilem, hoe est, quae moveatur. Parmenide unum solum dicente quod est esse, cum ista sui positione non convenit dicere movens principium esse subiecto et loco a materia separatum, sed ratione tantum, ut dicat passionem a subiectis causatam movere, quemadmodum a princk pio harum opinionum diximus. Aliter enim non salvaretur hypothesis sua* quod unum solum esse omnium principium entium diceret, nisi illud movens, quod postponeret a subiecto causari, et ideo non veram principii rationem habere. Aliis autem qui piura Bntium princi
| |
− | 1 VI Physic, tex. et com. T6.
| |
− | 32
| |
− | D. ALB. MAG. ORD. PILED.
| |
− | pia dicunt esse, convenit secundum suas positiones dicere principium movens esse distinctum a materia et separatum ipsum ponere ab eo quod movetur: quia isti secundum aliquid imperfectum magis appropinquaverunt veritati.
| |
− | CAPUT X.
| |
− | De Anaxagorse et IIermotimi opinione, quam praedicti determinant de principio efficiente.
| |
− | in phiioso Post hos autem et talia entium principh0pm. m' cipia, sicut prius aiebant, iterum et isti
| |
− | tingit: et hoc est in eis quae sunt, et fit in eis quae fmnt ab huiusmodi determinato efficiente: quia nisi sic determinatum sit movens, nec erit causa esse nec bene rerum esse. Et sic philosophantes obscure viderunt formam, sed non in ratione causae formalis, sed prout incidit in idem cum efficiente: et ideo isti in numero principiorum nihil praeinductis addiderunt, sed melius determinaverunt de efficiente sive movente quam praehabiti. Sic autem rationabiliter quaerentes, forsan non est conveniens ignem vel terrain. vel aliquod talium elementorum causam esse moventem, neque conveniens aestimare, quod taliter procedentes in philosophia aliquid talium causam esse dixerunt. Ignis enim et terra et huiusmodi qualitatibus suis agentia, non agunt nisi ad formas suas. Iam autem habitum est coacti ab ipsa veritate, quaesierunt habi quod efficiens oportet esse conveniens turn sive consequens principium, ac si secundum rationem: quia aliter non erit non sufficiant generare sive causam exi causa et bene eorum quae fiunt et sunt. stentium naturam ex his quae dixerunt. Neque iterum conveniens est aestimare Habitum autem principium dico id quod huius causam sibiipsis esse automata sive ipsa offert considerando materia, mobili effecta, quia iam habitum est quod nihil supposito, per necessitatem superius in sibiipsi causa est transmutationis. Similiductae rationis oportuit ponere efficien ter non est conveniens quod ipsum bene tern causam. Posita autem illa, in genere habere rerum secundum optimum uniusviderunt quod esse efficiens mo vet se cui usque, fortunae sit tantum immutare, cundum formam quae actu est, et movet nec habeat aliquam aliam causam: quomateriam ad formam similem in specie niam sicut in secundo Physicorum proratione formae moventis: et ideo nus batum est1, fortuna non est causa nisi quam videntes formam sub ratione cau per accidens in his quae propter aliquid sae formalis, determinaverunt melius de et raro fiunt. Ista autem automata non efficiente, cum dixerunt quod efficiens raro> sed semper vel frequenter fiunt. movet secundum formam determinatam Oportet igitur quod causam efficientem et speciem quae est univoce movens aut habeant ad formam determinatam et orsecundum convenientiam movens, inqui dinatam, et non per accidens existentem. rere: quia non quodcumque movens est Dicens autem aliquis inter Antiquos *£?»<?» causa ad hoc secundum convenientiam habens: intellectum immixtum et purum unum inteiiectua. et ideo dixerunt quod eorum quae sunt esse principiorum quod est principium existentia, quaedam habent huius princi movens: intellectum dico dantem formas pium ipsius esse et bene esse, et quaedam suo lumine, quod ad res naturales est fiunt ab huiusmodi in esse et bene esse, forma sicut ars ad materiam arti operaEsse enim et bene esse est unicuique se tivae subiectam, et habet esse unum pricundum quod optimum suae naturae at mum principium, sicut causa in anima
| |
− | 1 II Physic, tex. et com. 52.
| |
− | LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. HI 53
| |
− | Hum generatione et in natura generabilium, et habet esse causa totius mundi et ordinis omnium formatorum secundum suas formas: haec pro certo talia dicens, apparuit sicut purificans priores Philosophos circa principia aliquid prater convcnientia dicentes. Palam autem est, quoniam Anaxagoras hos tetigit sermoncs: videns enim quoniam intellectus agentis lumine formae constituuntur et determinantur secundum quod lumen illud miscetur corporibus, sicut lux solis mixta cum perspicuo terminato constituit colorum formas, dicebat intellectum agentem sic esse causam animalium et naturae mundi et ordinis universi. Et licet primus clare dixerit Anaxagoras, tamen alium ante concivem et compatriotam suum liabuit causam haec dicendi. Hermotimus enim, sicut Anaxagoras, civis Clazomenius causam haec dicendi dedit. Omnes ergo sic opinantes pariter uno consensu simul posuerunt principium existentium esse causam, quae est causa ipsius bene in rebus, et tale principium est causa, unde motus inest existentibus moventibus secundum formae suae convenientem proportionem.
| |
− | CAPUT XL
| |
− | De opinione Hesiodi et Parmenidis dicentium amorem deorum et naturalem esse movens principinm.
| |
− | Est autem opinio alicuius, quod Hesi odus primus fuit, quae quaesivit huiusmodi movens principium. Similiter autem si quis alius praeter Hesiodum posuisset principiorum unum amorem qui inditus est naturae existentium, hic est Parmenides. Parmenides enim tentans monstrare generationem mundi universi, quod videlicet mundus factus est, et non
| |
− | fuit ab aeterno, primum omnium posuit, quod amor deorum providit omnibus et praeordinavit unumquodque,et secundum quod proposuit et praeordinavit per amoris providentiam, sic unumquodque produxit in ordine et tempore suo, et in hac productione indidit et amorem eorum quae consistueruntipsum, et hoc ex amore sibi a differentiis indito commovetur ad suae naturae constitutionem: et sic posuit amorem ut movens principium. Hesiodus vero dicit omnium primum fuisse chaos, quod est vaeuum spatium in quo mundus factus est: deinde autem dixit factam terram esse latam natantem super aquas, sicut in ante habitis dictum est: et haec dicit esse facta amore movente, qui omnia condocet immortalia, quae deos appellavit, sicut superius digestum est. Ab his enim, sicut dicit Plato, invidia longe relegata est: et quidquidfaciunt ex providentia, faciunt ex amore: et hunc amorem influunt unicuique rerum secundum conveniens suae naturae. Ideoqiie etiam hunc amorem diffinientes, Quid est
| |
− | I. amor Anti
| |
− | dicunt amorem esse unitivam quamdam ^SoSo*6* virtutem superiora moventem ad inferio quotupiex rum providentiam, inferiora autem ad reverentiam superiorum, et ad commanendum germana: et hunc amorem dividunt in divinum, intellectualem, animalem, et naturalem. In omnibus enim his superiorum est providere, et ex pro. visione amativa bona inferioribus influere, ad quae suscipienda inferiorum est se reverenter aptare et ad indita sibi bona secundum analogiam naturae quantum fas est assurgere: germanorum autem in his bonis coexistere et concordare simul in unum: sic enim in omnibus participate esse divinum, et bonum provisions secundum analogiam ad omnia se extendit. Sic enim fit necessariam causam quamdam et principium quoddam esse in ipsis rerum existentiis, quae res ipsas moveat congregando et uniendo: hoc autem est movens causa tam prima in diis, quam proxima ex bono amoris, quod inditum est unicuique secundum
| |
− | 54
| |
− | D. ALB. MAG. ORD. PILED.
| |
− | | |
− | suae naturae propriam analogiam: et movet tam deos quam intellectus divinos, qui intellectualiter nmlli commixtiper modum virtutum corporalium, licet separatim movet ad congregandum orbes connexu amoris: et amor hic est causa quae movet animas, ut dicit Hesiodus, ad corporum provisionem, et movet naturaliter totam naturam: et in hoc amoris vinculo omnia connexa sunt et se invicem complectunttir, In hoc igitur conveniunt tam Hesiodus quam Parmenides., et omnes qui amorem principium esse dixerunt. Quoniam autem oportet opiniones eorum specialiter distribtiere, quis scili*cet eorum sit prior, et quis posterior, in sequentibus facilius erit indicare. Amorem autem omnes isti ponunt motivum entium, et per modum congregationis motivum unius ad alterum, dicentes inferiora a superioribus nihil penitus posse suscipere, nisi quod illa ex amore volunt impartiri: et hoc esse multum cum invidere non possint et larga sint: et ideo de bonis suis unicuique tantum dat, quantum est susceptibile unumquodque: et hoc quod quodlibet suscipit, esse quamdam naturalem qua sibi invicem in bonis communicant et bona distribuunt pro uniuscuiusque propria dignitate: et hunc amorem movens principium esse dixerunt, et quod non tam materiam movet quam etiam immortalia omnia genera dictorum ccelestium.
| |
− | CAPUT XII.
| |
− | De opinionibus et rationibus Empedoclis qui dicit contraria esse moventia principia.
| |
− | in Phiioso Quia vero in natura quae tota motui et
| |
− | pho ubi su '. .. • i • .
| |
− | pra. mutatiom subiecta est, messe videntur contraria, eo quod omnis mutatio est in
| |
− | ter contraria ex parte mobilis, et contrarioriim moventium per se est contraria movere: et non solum in natura invenitur ordinatio et bonum, sed etiam inordinabile et turpe: et ideo inveniuntur plura quae sunt mala contraria melioribus, et prava inveniuntur contraria bonis: et ideo aliquis posteriorum Philosophorum induxit contraria moventia principia, amorem et odium scilicet, ita ut sigillatim singula contraria sua habeant contr^ria moventia. Consideraverunt enim hi, ut diximus? quod omnis motus est inter contrarios situs, aut inter contrarias formas, quando rectus est motus et finitus: et ideo isti ponunt contraria bonum et malum sicut contrarias formas, bonum vocantes id per quod natura attingit finem optimum, et malum id quod abiicitur in motu: et hoc est a quo est motus. Videntes iterum quod motus non est inter contraria, nisi ponatur natura subiecta motui cuius ipse motus est actus imperfectus: et videntes illam naturam subiectam in motu continuo exire de privatione ad actum, ex illa posuerunt esse terminos motus, turpe et bonum, et inordinationem et ordinem. Turpe enim dicit privationem prout aufert materiae pulchritudinem ad actum: et inordinatio dicit eamdem prout privat ordinans ad actum et locum et alia quae formam sunt concomitantia. Haec autem videntes non viderunt formam sub ratione causae formalis: sed ista dicebant esse passiones de movente in materiam inductas: quia contariorum effiectuum per se contrariae sunt causae, ideo dicebant quod movens ad hoc non potest esse unum sed contraria: et ideo dicebant quod amor non est sufficiens motivum principium, sed oportet coutrarium amori ponere etiam odium: hoc autem ideo posuerunt, quia non dicebant esse generationem et corruptionem simpliciter, sed fieri generationem quamdam per amoris congregationem, et corruptionem per segregationem odii: amoris enim est unire et congregare, odii autem segregare et disper
| |
− | LIBER 1 METAPHYSICQRUM, TRACT. Ill
| |
− | 55
| |
− | | |
− | gere. Hoc etiam aliquando vocant litem et amicitiam. Supponunt autem isti quod omni amori odium sit contrarium, et amori naturali naturale odium sit contrarium, et amorem esse inditum a diis providentibus, et odium inditum esse a daemone invido et malo, quem calkaiheon appellabant, quos postea Platonici vocaverunt cacodsemones. Videntes autem ista subobscure balbutiendo per impropria dixerunt: sed tamen istam sententiam conati sunt dicere, licet non expresserint per priora. Patet enim ex probationibus quas supponunt et ex quibus procedunt, quod ista sequuntur secundum intentiories eorum. Si quis enim per complexionem simul exsequatur, et accipiat banc sententiam secundum veritatem quod dicit Empedocles, et non curet de verbis impropriis ad quae deveniunt balbutiendo circa veritatem, inveniet secundum eum, quod amor est causa ayae&v sive perfectorum bonorum, odium vero causa malorum. Secundum dicta itaque si quis dixerit, quod Empedocles dixit et primus invenit quod bonum et malum sunt principia moventia, forsitan bene et vere id quod dicere intendit comprehendens, supposito quod contrariorum sunt contrariae causae moventes, ita quod bonorum omnium causa movens sit bonum, et malorum omnium causa sit malum eo modo quo dictum est. De hoc tamen in sequentibus erit perscrutandum: quoniam in proximis et physice moventibus Empedocles vera dixit, sed non in primo moventibus: quoniam licet optimi primi sit optima prima inducere., ut bene dixit Plato: cum tamen hoc non habet contrarium malum, quod sit omnis li»Mii non mali causa: quia malum est infirmitas et **MH Old defectus, et non producitur ex aliqua efi*"»M!!mi*m. ficiente eam, sed incidit ex defectu alicuius principiorum: sicut diminutio membrorum causatur in generatione, sed non est ad propositum.
| |
− | Igitur isti omnes, sicut diximus, et usque ad hoc balbutiendo, duas causas tetigerunt, quas in secundo Physicorum
| |
− | determinavimus, scilicet materiam, et id quod vocatur unus motus, sive movens causa, obscure quidem enuntiantes, sed non manifeste: et qualiter in bellis pugiliciis faciunt primi ineruditi, ita feeerunt et primi philosophantes. Etenim sicut primo illi a pugilibus circumducti saepe faciunt bonas plagas, ita isti balbutientes aliquas de principiis produxerunt bonas sententias: at illi nec pugnis faciunt plagas ex scientia artis pugilum, nec isti in philosophando usi sunt scientialibus verbis dicere quod debent. Scientialibus enim fere non usi sunt nisi parum: quia non ex habitu scientiae et conclusionum, sed tantum ex habitu principiorum primorum, ad quae ex ipsa veritate coacti sunt concedenda.
| |
− | CAPUT XIII.
| |
− | Qualiter Anaxagoras utitur intellectu ut principio movente.
| |
− | Anaxagoras quidem artiflcialiter ad mundi generationem utitur intellectu. Dico autem mundi generationem, generationem coeli et elementorum quae ex motu coeli et proportione situs ad coelum generantur, sicut etiam in scientia Coeli et Muncli dictum est. Haec autem sunt primo mobilia secundum locum. In horum enim prima generatione satis artificialiter vel pro causa proprio utitur intellectu. Nam quando quaerens dubitat qua de causa de necessitate est hoc vel illud, sicut ccelum stellatum una stella vel pluribus, aut qua de causa hoc est motum circulariter et aliud recte, tunc oportet quod attrahat pro causa intellectum. Hoc autem sic probatur, sicut in secundo Physicorum probatum est, quod necessarium in physicis aliter est quam in disciplinis. Tn disciplinis enim posito an
| |
− | SG
| |
− | D. ALB. MAG. ORD. PRiED.
| |
− | | |
− | tecedente et principio, de necessitate ponitur consequens, sed in physicis posito principio et antecedente, non ponitur consequens, sed potius e converso, posito consequente, necessario ponitur antecedens: si enim domus est, oportet poni fundamentum, et non e converso: etideo in physicis sicut et in artificiatis non est necessarium nisi ex suppositione finis. De his autem in Physicis satis determinatum est. Quaeramus igitur, qua de causa necesse est coelorum unum esse uniforme et alterum multiforme, et unum habere unum motum et alterum plures, et unum mobilium ccelorum habere motum apiaries vocatum, hoc est, regulariter super polos aequinoctialis et circulos aequinoctiali parallelos a dextro mundi per sinistrum revolutum: et alterum habere motum planes, hoc est, errantium vel errativum super polos zodiaci, et super circulos zodiaco parallelos a sinistro mundi per dextrum rotatum. Hanc enim quaestionem hic determinare non possumus, nisi ostendamus qualiter ex luce simplicis et permixti et omnino separati et primi intellectus constituitur primi ordinis intelligent; et ex luce et intelligentia primi ordinis obumbrante causae primae quam vocat intellectum Anaxagoras educitur orbis primus: et ideo est uniforme et unius motus simplicis et aplanes. Rerum autem ex luce et lumine intelligentiae primi ordinis constituitur intelligentia secundi ordinis multiplicior quam intelligentia: et iterum ubi lumen intelligentiae primi ordinis occumbit intelligentiae secundi ordinis potentia, exit orbis secundus non uniformis, duos habens motus, et habens motum planes: et sic est de aliis descendendo. Non enim potest determinari necessitas ordinis mundi mobilium primorum nisi determinetur quod est ante ea ratione, sicut nec necessitas carnium et ossium in homine nisi supposito homine, et ut generaliter dicatur, nulla determinabilis est necessitas materiae nisi ex suppositione formae, quae est causa et ratio ipsius: et
| |
− | similiter quaecumque quaerunt de diversitate primorum mobilium, necesse est determinare ex praesuppositione motorum intelligentiarum et intellectus primi. Et ideo Anaxagoras satis artificialiter utitur intellectu, quando dubitabat de necessario in mundi generatione quoad mobilia prima in quibus mundi determinatur generatio. In aliis vero quae, sunt non de mobilibus primis, omnia homogenia infinita quae materialia ponit principia, magis causantur, sive pro causis assignat intellectum. Alia enim sunt mobilia ad formam, et huiusmodi motus dicit esse aggregationem homogeniorum: et quando plura unius formae conveniunt ad hoc, dicit fieri denominationem, et esse rem ad illius formam generatam, quemadmodum in antehabitis dictum est. Sic autem dicere est imperfecte valde de principio motus dicere: ponere enim principium in mundi generatione ad formam substantialem, et faciens in aliis mobilibus ad formam negare generationem, eo quod in illis congregatio similium, ad quaedam est mobilia ponere principium movens, et ad quaedam non. Hoc autem provenit ex imperfectione considerationis: quia omnia quae moventur ad formam, moventur virtutibus eorum quae moventur secundum locum: et quae moventur secundum locum, moventur virtutibus intelligentiae, et non ex congregatione: et sic virtus intelligentiae movet in tota natura, et totum opus naturae efOcitur per hunc modum opus motus intelligentiae, et quaelibet formarum substantialium efficitur lumen intelligentiae et non ex congregatione similium: et haec ignoravit Anaxagoras, et tamen bene et artificialiter inceperat philosophari in causa mobilium secundum locum secundum quod habent potentiam ad ubi, tamen male et insipienter terminavit in determinando movens ad principium mobilium quae sunt in potentia ad lbrmam. Sic igitur insufficienter dixit Anaxagoras.
| |
− | LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. Ill
| |
− | m
| |
− | | |
− | CAPUT XIV,
| |
− | De dictis Empedoclis circa divisionem principiorum moventium et materiaHum,
| |
− | »
| |
− | , #*t, „„,. Empedocles autem magis utitur causis r,» quam iste, quia moventia quae ponit, omnibus adaptat: tamen et ipse insufficicnter enuntiat de causis efficientibus sive moventibus: et quod peius est, quia in causis quas ponit, non invenitur quod verum est, et confessum est ab ipso et ab omnibus aliis Philosophis. Confessum enim dicitur i quod communis animi acceptio est, quod quisque probat auditum: et tales sunt duae propositiones, quarum
| |
− | una est, quod ea quae prima sunt rerum
| |
− | NM*.imm . . .' ^ x ± ...
| |
− | ip.»r.»tiM» principia, per essentiam sunt principia
| |
− | **•.« <\*lu et non per aliud aliquid: quoniam si per iwTVIn,. aliud aliquid sunt principia, tunc non sunt principia: et hoc est contra hypothesim. Alia autem est, quod ea quae per esscntiam sunt principia activa, unam et eamdem actionem habent in omnibus, et non sunt contrariarum actionum. Et contraria istis dixit Empedocles. Cum enim poneret arnorem et odium principia esse effectiva, oportet quod per essentiam sint effectiva, sicut dicit prima propositi: et sirnplices et essentiales habeant actus, sicut dicit secunda propositio: igitur amoris non erit nisi congregare et continere vel concernere tam in loto quam inpartibus, sicut caloris actus non est nisi calefacere, et lucis actus non est nisi lucere: et per oppositum actus odii non est nisi separare et secernere. Sed e converso secundum Empedoclem multis in locis id quod est vel fit, amor Hcccrnit et dispergit, et odium coiicernit et congregat. Nam cum ipsum quod esse dicit Empedocles, hoc est, chaos in quo
| |
− | omnia permixta sunt, distrahitur ad elementorum species ab odio, cuius est secernere cuncta: tunc ea quae ad ignem constituendum conveniunt, in unum concernuntur: et similiter concernuntur ea quae ad singula aliorum elementorum constituenda conveniunt: et sic odium secernens in to to, concernil in partibus. Cum autem e contra post annum magnum iterum ex constitutis elementis et elementatis conveniunt amore movente, necesse est ut rursus particulae quae singula constituunt, secernantur: et sic amor secernendo singula congregat in unum, sicut odium secernendo ex uno concernit ad singula: et sic principium horum simplicium primorum principrorum actus essentiales sunt oppositi in toto et in partibus entis, quod est contra omnia confessa.
| |
− | Empedocles igitur inter priores causam efficientem dividens, eam positionem induxit, quod non est unum primum faciens motus principium, sed diversa et contraria. Amplius autem quae in materialis causae specie sunt, ipse dixit esse plura quae dicuntur quatuor elementa, et causa quaedam dicti superius assignata est, quod scilicet motus est inter contraria, et quod contrariorum per se causae moventes sunt contrariae, si essentialiter moveant, quemadmodum movere habent principia. Sed licet quatuor ponat elementa, tamen utitur his quatuor ut duobus solum existentibus, sicut supra diximus. lgne enim utitur quasi secundum se exist ante propter motum et perpetuitatem et speciem quae ccelestibus flammis vidit inesse. Tribus autem elementis igni oppositis, eo quod ad centrum omnia moventur, et non perpetua sunt, et materialia, utilur quasi una natura materiali: et haec sunt terra, et aer, et aqua. Haec autem quicumque vult, potest sumere ex speculatione naturae ipsorum elementorum. Haec igitur Philosophus Empedocles sicut diximus, sic dixit, scilicet quod principia sunt, qualiter sunt, et quot sunt.
| |
− | 38
| |
− | D. ALB. MAG. ORD. PILED.
| |
− | | |
− | CAPUT XV.
| |
− | De positione Leucippi et Democriti et Zenonis, qui ponebant mane et atornos,
| |
− | T>iiQPub'0T Leucippus vero et amicus eius Demopra. critus, et ipsi Epicurei Pliilosophi existentes, dicunt prima elementa existentium esse plenum et inane sive vacuum. Ratio autem ipsorum fuit, quia videbant in corporibus duo esse, substantial!! et quantitatem sive dimensionem, et duo dicebant horum esse principia. Primum igitur dicebant esse plenum elementum substantiae, et inane dimensionum: primas enim dimensiones dicebant esse vacui, quod nihil aliud esse dicebant, nisi distantias loci sine omni corpore vel cum corpore. Nec dicebant distantias dimensionem vacui fieri in corpore, nisi interpositione divisionum vacui: quia quando rarumfitexdenso, nihil aliud dicebant esse dimensionem, nisi positionem partium rari. Atomus discedit ab atomo, et interponitur distantia vacui. Et quando spissum fit ex raro, coeunt atomi in distantias rari, quia nisi vacuum sit in medio, contingeret quod quando inspissatur rarum, duo vcl plures atomi essent in loco unius: et hoc est impossible. Elemenlum substantias igitur corporis elementatur ab atomis corporalibus, et dimensio ex vacui interpositione: quoniam quaecumque corpora atomalia multiplicentur ad invicem, non habebunt climensiones, eo quod indivisibilia sunt: oportet autem omnia naturalia quantitatem habere, eo quod omnia naturalia mobilia sunt, et omnc mobile divisibile. Amplius cum esse quod priiicipiat res, sit prius accipere simplex quam compositum: et cum videamus quod hcec duo constituunt
| |
− | corpora naturalia, oportet quod ipsa prius sint in se simplicia: et sic prima simplicia res constituentia sunt vacuum et plenum quod est corpus atomum sive indivisibile. Has autem rationes huius positionis quas induximus, Xenophontes induxit probatissirnus istius opinionis defensor: unde plenum dicunt esse velut ens, et inane velut non ens: quia si ipsum ponerctur esse ens, esset corpus: et tunc non posset in ipso aliud esse corpus: et sic non posset principiare cum corpore pleno. Dicunt igitur plenum quidem et solidum quod idem est ens, inane vero sive vacuum dicunt non ens: et ideo dicunt quod non est magis principium corporum ens quam non ens, quia nec inane magis vel minus est principium quam corpus solidum atomum, sed sequaliter: corpus autem quod vocant plenum, dicunt esse corpus atomum, hoc est, indivisibile: et dicunt quod ista duo sint causae entium velut causa materialis: sicut et illi qui unam dicunt vel unum substantial!! subiectam sive naturam, de quibus in principio huius tractatus diximus. Sed dixerunt isti quod substantia corporum consistit ex corporibus atomis, et dimensio ex distantiis inanis.
| |
− | Dicti autem Leucippus et Democritus et Xenophontes omnem dicebant esse non mutationem de non esse ad esse, sed potius sicut illi qui dicebant unum aliquid esse materiam, aliam generabant passionibus et qualitatibus illius quod materiam subiectam esse dicebant, et dicebant generationem esse alterationem: ita et isti dicebant generationem alterationem secundum mutationem primarum qualitatum vacui et pleni, quae sunt rarum et densum, sicut patet per ante dicta. Dicunt autem adhuc causas aliorum differentes esse, et dicunt vacuum et plenum per mutationem rari et spissi. Has autem differentiae rerun! causas, quod una fiat hoc quod est homo, et altera lignum, vel aliquid aliud, dant esse tres, figuram quidam atomorum, et ordinem ipsorum, et positiones in raro vel
| |
− | LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. Ill
| |
− | 59
| |
− | | |
− | spisso. Graece enim significantius hoc dicunt, quod differentia rerum sit aut rhysmo, aut diathige, aut tropo solis., ita quod non est alia causa differentiae horum: at rhysmos figura est, diathige vero ordo, tropus autem positio. Dicebant enim atomos esse rotundos, Q\ hos mobiles: aut acuti anguli, et hos penetrativos: aut quadratos, et hos stabiles. Ordinem autem dicebant ex hoc, quod primum illius figurae vel alterius ordinatur in compositione corporis. Ppsitionem autem ex hoc, quod unius figurae extra, vel intus, vel altius, vel infra, vel supra, vel ante, vel retro, et de aliis similiter, et sic causari rerum diversas compositiones. Huius autem exemplum dabant in elements litterarum. Dicunt enim quod eisdem litter is aliter ordinatis et aliter situatis dicuntur comcediae et tragcediae: quae tamen sunt opposita vel composita carmina laudis hominum vel vituperationis: eo quod in flgura vocis quando formatur vocalis prima, differt a figura propria vocis non solum quae scribitur, sed qua formatur vocalis secunda. Quae 'h apud Graecos., apud nos E est vocata. Secunda autem differt a prima ordine: quia profundius formatur A quam IE, et simpiiciorem habet figuram formationis suae. Tertia autem in formando non ordine differt ab his, cum non sit eiusdem ordinationis, eo quod sit consonans: sed differt et generat sui differentiam positione, eo quod ante vocalem vel postposita aliter sonat, et immediata vocali coniuncta, vel alia interiecta, sonat aliter: et hoc modo diversis positionibus suis cum vocali multas vocis litteratae generat differentias: et sic dicebant facere atomos figura et ordine et situ diverse compositas multas valde compositionum differentias generare. urur Ana Scias autem hos etiam sicut alios ballon* cau butiendo palpitasse circa veritatem. Nescientes enim distinguere inter potentiam et actum, videbant bene quod oporteret aliquod esse principium quod esset natura subiecti et fundamenti in corporibus,
| |
− | et hoc putabant esse corpus: quia supponebant cum omnibus antiquis Philosophis, quod ex nihilo nihil fit: non corpus autem putabant esse nihil corporis, et sic ex non corpore non fieri corpus omnino; et eadem ratione ex non homine npn posse fieri hoipinem: non videntes distinctionem inter non corpus nihil existens corporis, et non corpus quod non actu est corpus, sed potentia est corpus et est fundamentum corporis. Sic igitur supponentes ex corpore fieri corpus, videbant ab ipsa veritate coacti, quod darent illi corpori dimensionem, essetque sic principiatum et non principium. Et ideo vocaverunt atomum, nescientes distinguere inter corpus physicum et mathematicum: quoniam primum corpus physicum est aptum natum mensurari tribus diametris et ad rectos angulos undique se secantes: et hoc cum actu atomum et potentia atomum, et haec est subiecta corporis materia: et hoc quidam dicere intendebant, sed non valebant exprimere. Amplius iterum supponentes ex nihilo nihil fieri, et nihil quantitatis videntes esse in materia subiecta prima, secundum quod est subiecta., et nescientes quod potentia est in ea dimensio, dixerunt quod oporteret principium dare dimensionibus: et non invenientes dimensiones simplices omnino nihil nisi in vacuo, posuerunt vacuum esse, et huiusmodi interceptione vel spissari vel rarificari corpora, et sic fieri generationem et figuras corporum ex tribus superius dictis, figura, et ordine, et oppositione. Haec igitur de principiis est positio istorum. De motu vero unde, hoc est, qua de causa movente inest existentibus, et his aliis omnibus, et in hoc similes existentes negligenter dimiserunt intactum. De duabus igitur causis visum est prius a primis philosophantibus in tantum quaesitum esse in quantum a nobis dictum est in ante habitis: et haec dicta sufflciant de positione Epicureorum.
| |