Changes

MyWikiBiz, Author Your Legacy — Sunday December 01, 2024
Jump to navigationJump to search
Created page with ''''Oxford. Balliol. 299''' - Membranaceus, ante 1368, ff. 210, mm. 395 x 275, binis columnis, 66-75 lineis per columnam, unica manu exaratus. Codex iste continet omnes quatuor …'
'''Oxford. Balliol. 299''' - Membranaceus, ante 1368, ff. 210, mm. 395 x 275, binis columnis, 66-75 lineis per columnam, unica manu exaratus.

Codex iste continet omnes quatuor libros, simul cum tractatu ''De sacramento altaris''. Amanuensis quasdam additiones, quae in A desunt, in marginibus scripsit, alias vero locis ubi non pertinent inseruit; codex tamen iste multo melius ordinatus est quam B.

Guillelmus de Wilton, ab anno 1348 Collegii Balliol socius ab anno vero 1374 Universitatis cancellarius, hunc codicem anno 1368 pignori dedit, postea autem Collegio ''Balliol'' legavit.

Colophon libri I, f. 131va: ''Explicit scriptum fratris Willelmi de Hocham super primum Sententiarum''.

[[Category:Manuscripts]]
<div style="overflow:auto;height:1px;">
[[Publication Date:: 14]]
[[MSCollection::Oxford Balliol]]
[[City::Oxford]]
[[Country Name::England]]
</div>
3,209

edits

Navigation menu