User:Ockham/sandbox
MyWikiBiz, Author Your Legacy — Friday October 24, 2025
Jump to navigationJump to search
| Worcester 13 | Transcript |
|---|---|
| 0 | |
| 3 et individua corruptibilia, et tamen individua sunt verius quam [universalia/corruptibilia] et | |
| 4 verius esse habent, quia universalia non habent esse nisi in anima vel in individuo. | |
| 5 Unde esse actuale aeternum est verius esse quam aliquod aliud esse; esse enim actuale est | |
| 6 aeternum Dei esse. Mihi videtur quod non debemus distinguere esse per | |
| 7 actum et habitum, quia proprie loquendo ita dicere tantummodo distinguunt | |
| 8 aliquid ubi ad hoc quod aliqua operatio esset in actu non sufficiunt subiectum | |
| 9 et praedicatum quae intrinsecus respiciunt ipsas actiones, sed indigent | |
| 10 instrumento vel obiecto, quibus deficientibus potest impediri talis | |
| 11 operatio. Verbi gratia, distinguimus de videre actu vel habitu. | |
| 12 Unde, ad hoc quod videamus non sufficit subiectum ut tale, sed oportet quod fuerit | |
| 13 instrumentum et obiectum. Et similiter est in omnibus talibus quae ita distinguuntur, | |
| 14 quia nunquam invenitur ab Aristotele distinctum penes actum vel habi | |
| 15 tum, quia ibi sufficit quod fuerit principium ut subiectum ad hoc quod talis operatio | |
| 16 fuerit in usu et non indiget obiecto. Similiter de lucere , et hoc quia | |
| 17 lux respicit illud solum quod est de intraneitate rei. Similiter est | |
| 18 de esse, quia posito esse in nobis, non oportet respicere ad extrin | |
| 19secum ad hoc quod fimus. Propter hoc huiusmodi differentiae non proprie distinguunt esse. | |
| 21Ad argumentum, opposita nata sunt fieri circa idem, dico quod aliqua opponuntur | |
| 22 ut privatio et habitus et habent fieri circa idem, non tamen est aliquid actu | |
| 23 vel habitu, sed est aliqua substantia simpliciter non concernendo actum | |
| 24 vel habitum, quia sic forma exigeret totum compositum pro subiecto, quod falsum | |
| 26 est.Ad aliud problema, estne haec vera ‘Caesar est homo’, dico | |
| 27 quod falsa est. Intelligatis etiam quod nomen semper significat unum sive non fuit | |
| 28 actu, sive aliquo modo, semper nomen idem modum significat. Et quid est hic? Dico quod | |
| 29 si vocamus intellectum speciem vel similitudinem rei, quod vox non est | |
| 30 primo modo signum illius intellectus, etsi hoc significet aliquo modo, hoc est | |
| 31 aequivoce; sed primo et principaliter significat rem. Non tamen significat rem | |
| 32 simpliciter sed secundum quod apprehenditur; et differt dicere rem secundum quod appre | |
| 33 henditur et speciem rei, quia species est in anima per se ipsam et res | |
| 34 est in anima per speciem, et non est in anima ut in subiecto sed in re | |
| 35 extra. Hoc supposito, primo imponitur ad significandum quamdam naturalem | |
| 36 rem et hoc secundum quod apprehenditur ab intellectu. Unde eamdem rem | |
| 37 significat quam prius, quia nisi ista esset, non posset vere dici quod Caesar fuit | |
| 38 homo, quod tamen vere dicitur, et tamen illud cadaver non fuerit homo, | |
| 39 nec illa species fuit homo. Hoc supposito, intelligatis | |
| 40 quod nec praesentialitas nec praeteritio nec futuritio nec entitas | |
| 41 sunt de intellectu vocis, quia sic dicto [dico] 'homo', rem [significo/significando?] | |
| 42 et nullam differentiam temporis determino; et per hoc differt nomen essentialiter a verbo. | |
| 43 Unde si res illa quae sit | |
| 44 quae sic significatur voce, tunc vere possum | |
| 45 attribuere esse de praesenti sed si res non | |
| 46 sit, tunc non possum vere ei attribuere | |
| 47 esse de praesenti. Unde pono quod haec sit falsa, ‘Caesar | |
| 48 est homo’, quia illi rei quae aliquando fuit, et modo non est, | |
| 49 attribuitur esse, cum tamen illi non insit sed in | |
| 50 fuit. Sed si ‘Caesar’ significaret rem suam aliquando ut ens | |
| 51 aliquando ut non ens, tunc esset vox aequivoca. | |
| 52 Sed dico quod neque significat ut ens, neque ut non ens. | |
| 53 Intelligatis etiam quod in talibus [ubi/nisi] praedicatur hoc verbum, ‘est’, tertium ad | |
| 54 iacens, illud quod praedicatur est illud quod significatur per vocem appositam, quia | |
| 55 ibi non praedicatur nisi res illius quod praedicatur. Hoc patet cum dicitur ‘Homerus est | |
| - |