| In medio altiores sunt montes, et quasi dorsum totius insulae, medietas excrescit extremitates hinc, et inde subsidunt, litora tortuosa multas valles, malefidasque stationes, et portus, et tutos, et magnos intus, et exterius efficiunt. Caput eius ad Eurum Veru dicitur, quoniam protenditur acutum spatio ulteriori per mille passuum, postea dilatatur. Sed ad Zephirum est bifidum, et vallem maximam Sancti Joannis de Gradina quinquaginta stadiorum complectitur. Aquarum dulcium inopiam pluvialibus solatur; fons tamen procul ab eadem Vela Luka distat triginta stadiis in campo magno pagi Blato, qui multoties tantis scaturire solet aquis, ut stagnum ex campo fiat, quod et pago nomen indidit. Blato enim aquae non decrescere. Cum autem exsiccatae sunt, planities mille et quingentos passus longa, et sex stadia lata remanet huberima, ut pote cujus labra proscissa, et seminata, dum aqua decrescit centesimum reddidere fructum. Nascitur eo in campo uliginosa herba, qua si nimium vescantur armenta adeo pinguescunt, ut morbo correpta crepent, neque carnes, neque pelles ullo usui propter morbi non admodum ab epidemiae peste dissimilem. Si universus ille ager coleretur est opinio, quod procul dubio aleret nedum colonos, et incolas sed etiam vicinos. Veruntamen periti profundiorem eum superficie maris testantur, nec posse aquam per canalia in mare deduci perfractis quoque montibus interpositis astruunt. Incolarum vero ignavia nullo pacto excusari potest, quamvis enim raro ager ille inundet, nunquam tamen aratur vel colitur praeterquam pars minima ab orientali latere, ex qua maximos proventus colligere solent. Insula ferax vini thedae, et picis duas artes potissimum exercet scilicet carpentariorum ad fabricandas naves, et latomorum. Sita est in Illyrico e regione Gargani lato centum millibus passuum interjacente pelago, in quo a noto Melita ab austro Augusta cum aliquibus scopulis per stadia circiter sexaginta ab Occidente Equinoctiali Issa aestivali vero Pharus per triginta millia passuum procul ab ejus litore proximos excipiunt fluctus. A septentrione autem esset tractus Narentanus, sed interjacet Promontorium Sabioncelli nomine Oeni apud Ptholomaeum notatum, quod continenti juxta Narentani fluminis hostia junctum, et aliquantum ad Epidaurinas insulas in dexteram porrectum mox in sinistram Pharum versus longe ampliori spatio deflectens efficit Isthmum quatuor stadiorum, in quo est civitas Stagni inter duo maria, quorum orientale prospicit Ragusium occidentale vergit in Pharum, et Brachiam. Duo quoque exteriora canalia constituit primum ab oriente cum Melita per totam Insulae extensionem porrectum sexaginta stadiis latum, alterum parte Melenae latitudinis sexdecim stadiorum, quorum etiam dispar est longitudo. Illud enim milia passuum non excedit, hoc duodecim superat, quoniam Corcyra cum per id spatium excurrerit postea deflectit in pelagus tota reliqua sui longitudine, et relinquit Oeni brachium super Pharum se extendentem humili planitie, et Melitense sine scopulis est Cursulense autem tam in introitu, quam in exitu scopulis, et saxis abundat, et propterea periculosum est imperitis praesertim intrantibus. Urbs ab utrisque faucibus circiter quinquaginta stadiis distans, et maximam sumitatem Oeni seu Sabioncelli in septentrione prospiciens in colle quam maenibus, ambitu ovalis formae complectitur situata pene tota mari circumdatur,nisi quod ab austro cum reliqua Insula ponte, et fossa, ac navali conjungitur. Aedificia urbana ex vivo saxo albo ibidem exciso structa cum templo, et turri campanaria in umbilico caeteris superiori propter soli inaequalitatem. | | In medio altiores sunt montes, et quasi dorsum totius insulae, medietas excrescit extremitates hinc, et inde subsidunt, litora tortuosa multas valles, malefidasque stationes, et portus, et tutos, et magnos intus, et exterius efficiunt. Caput eius ad Eurum Veru dicitur, quoniam protenditur acutum spatio ulteriori per mille passuum, postea dilatatur. Sed ad Zephirum est bifidum, et vallem maximam Sancti Joannis de Gradina quinquaginta stadiorum complectitur. Aquarum dulcium inopiam pluvialibus solatur; fons tamen procul ab eadem Vela Luka distat triginta stadiis in campo magno pagi Blato, qui multoties tantis scaturire solet aquis, ut stagnum ex campo fiat, quod et pago nomen indidit. Blato enim aquae non decrescere. Cum autem exsiccatae sunt, planities mille et quingentos passus longa, et sex stadia lata remanet huberima, ut pote cujus labra proscissa, et seminata, dum aqua decrescit centesimum reddidere fructum. Nascitur eo in campo uliginosa herba, qua si nimium vescantur armenta adeo pinguescunt, ut morbo correpta crepent, neque carnes, neque pelles ullo usui propter morbi non admodum ab epidemiae peste dissimilem. Si universus ille ager coleretur est opinio, quod procul dubio aleret nedum colonos, et incolas sed etiam vicinos. Veruntamen periti profundiorem eum superficie maris testantur, nec posse aquam per canalia in mare deduci perfractis quoque montibus interpositis astruunt. Incolarum vero ignavia nullo pacto excusari potest, quamvis enim raro ager ille inundet, nunquam tamen aratur vel colitur praeterquam pars minima ab orientali latere, ex qua maximos proventus colligere solent. Insula ferax vini thedae, et picis duas artes potissimum exercet scilicet carpentariorum ad fabricandas naves, et latomorum. Sita est in Illyrico e regione Gargani lato centum millibus passuum interjacente pelago, in quo a noto Melita ab austro Augusta cum aliquibus scopulis per stadia circiter sexaginta ab Occidente Equinoctiali Issa aestivali vero Pharus per triginta millia passuum procul ab ejus litore proximos excipiunt fluctus. A septentrione autem esset tractus Narentanus, sed interjacet Promontorium Sabioncelli nomine Oeni apud Ptholomaeum notatum, quod continenti juxta Narentani fluminis hostia junctum, et aliquantum ad Epidaurinas insulas in dexteram porrectum mox in sinistram Pharum versus longe ampliori spatio deflectens efficit Isthmum quatuor stadiorum, in quo est civitas Stagni inter duo maria, quorum orientale prospicit Ragusium occidentale vergit in Pharum, et Brachiam. Duo quoque exteriora canalia constituit primum ab oriente cum Melita per totam Insulae extensionem porrectum sexaginta stadiis latum, alterum parte Melenae latitudinis sexdecim stadiorum, quorum etiam dispar est longitudo. Illud enim milia passuum non excedit, hoc duodecim superat, quoniam Corcyra cum per id spatium excurrerit postea deflectit in pelagus tota reliqua sui longitudine, et relinquit Oeni brachium super Pharum se extendentem humili planitie, et Melitense sine scopulis est Cursulense autem tam in introitu, quam in exitu scopulis, et saxis abundat, et propterea periculosum est imperitis praesertim intrantibus. Urbs ab utrisque faucibus circiter quinquaginta stadiis distans, et maximam sumitatem Oeni seu Sabioncelli in septentrione prospiciens in colle quam maenibus, ambitu ovalis formae complectitur situata pene tota mari circumdatur,nisi quod ab austro cum reliqua Insula ponte, et fossa, ac navali conjungitur. Aedificia urbana ex vivo saxo albo ibidem exciso structa cum templo, et turri campanaria in umbilico caeteris superiori propter soli inaequalitatem. |