Directory:Logic Museum/Florentiae. B. Nat. Conv. Soppr.A.3.801

MyWikiBiz, Author Your Legacy — Wednesday September 22, 2021
< Directory:Logic Museum
Revision as of 16:17, 8 May 2010 by Ockham (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigationJump to search

Florentiae. B. Nat. Conv. Soppr.A.3.801

Membranaceus, saec. XIV, ff. lra-132va, mm. 350 x 250; ff. 133ra-20lva, mm. 340 x 255, binis columnis, pluribus manibus scriptus.

Liber I incipit f. lra: Circa prologum quaero primo utrum sit possibii: intellectum viatoris habere notitiam evidentem de veritatibtis theologiae... Explicit f. 132va: ... nec est difformis voluntati divinae sed est conformis voluntati divinae, cui honor, gloria in saecula saeculorum. Amen. - Uno aliove verbo mutato omnes codices completi sic incipiunt expliciuntque.


Liber I, ff lra-132va et Libri II-IV, ff. 133ra-201va sunt duo codices manuscripti in unum colligati. Numeratio foliorum recenter facta est. Liber I scriptus est ab octo (ni fallimur) manibus differentibus, quibusdam plus quibusdam mimis, quibusdam semel quibusdam pluries scribentibus. Manus quandoque in medio columnae mutatur. Non desunt indicia quae suggerunt amanuenses quosdam contemporanee, de separatis scilicet quaternis in separatos quaternos, scripsisse. Verbi gratia qui scripsit ff. 31va-33vb finivit suam partem in media columna f. 33vb cum verbo 'significatum' (addente quodam revisore in margine 'nihil deficit'), ille vero cui competebat scribere ff. 34ra-43vb incepit scribere f. 34ra cum syllaba 'tum'; et dum usque ad f. 43rb scriberet 70-74 lineas per columnam, f. 43v scripsit solum 57 lineas, manifeste eo fine ut totam paginam impleret; siquidem alius amanuensis f. 44ra iam scribere inceperat. Prologus et distinctio prima, quae hic eduntur, a tribus manibus scripta sunt: prima scripsit ff. lra-6rb; altera ff 6va-23ra, sistens versus finem columnae in media linea, unde tertia prosecuta est.

Quidam amanuenses spatia vacua pro ulterioribus additionibus reliquerunt, ut ff. 3ra, 17vb, 27va, alii vero nullo spatio relicto notaverunt in margine, ut f. 38ra: Hic dimisit spatium pro illis viis; vel f. 44ra: Hic dimisit spatium pro residuo. - De ceteris notis criticis necnon de differentia inter textum huius et aliorum codicum in paragrapho speciali erit sermo.

Iste codex olim asservabatur in bibliotlieca conventus S. Crucis, Florentiae, ut legitur in primo folio protegente: Iste liber est conventus S. Crucis de Florentia, Ordinis Minorum. Occham super primum et secundum (!) sententiarum. N° 379.

Colophon libri I, f. 132va: Explicit scriptum Venerabilis doctoris (alia manus expunxit verbum doctoris et scripsit supra inceptoris) Guilielmi de Occham super primum Sententiarum. Deo gratias. Amen.