Difference between revisions of "Directory:Logic Museum/Albertus Magnus: Commentary on the Metaphysics/Book VI/Tractatus i"

MyWikiBiz, Author Your Legacy — Friday April 19, 2024
Jump to navigationJump to search
(New page: LIBER VI METAPHYSIGORUM. DE ACCIDMTE. TRACTATIS I DE INQUISITIONE PROPRIA PRIMiE PHILOSOPHIC, ET DE MODO DIFFINITIONIS QUO UTITUR. CAPUT I. Quae sit inquisitio ipsius propria. u»i, «t mm...)
 
(Replaced content with '[http://www.logicmuseum.com/wiki/Authors/Albertus_Magnus/Commentary_on_Metaphysics/Book_VI/Tractatus_i link]')
 
Line 1: Line 1:
LIBER VI
+
[http://www.logicmuseum.com/wiki/Authors/Albertus_Magnus/Commentary_on_Metaphysics/Book_VI/Tractatus_i link]
METAPHYSIGORUM.
 
DE ACCIDMTE.
 
TRACTATIS I
 
DE INQUISITIONE PROPRIA PRIMiE PHILOSOPHIC, ET DE MODO
 
DIFFINITIONIS QUO UTITUR.
 
CAPUT I.
 
Quae sit inquisitio ipsius propria.
 
u»i, «t mm. Omnibus iam determinatis quae sapientiae huic praeambula esse videntur, nunc inquirere oportet de ente et partibus entis secundum ordinem: et cum prima divisio entis sit in substantiam et accidens, et accidens proprie sit demonstrabile de substantia, eo quod accidens solum diftlnitionem propriissime accipiendo, diffinitionem habet a demonstratione potentiae
 
differentem, oportet quod id quod primo quaeritur sit accidens. Substantia autem consequenter alium modum habebit cognitionis. In ista enim sapientia quaeruntur principia et causae verae entium. Vera autem entia sunt, quae sunt ex principiis substantiae composita: et talia entia pendent secundum esse ex principiis et causis sui esse: et ideo entia vere secundum quod sunt entia, sciuntur ex.inquisitione principiorum et causarum: in praehabitis autem saepius distinctio habita est inter principia et causas. Quod autem inquirenda sint haec a nobis principia et causae entium verae secundum quod sunt entia, probatur per inductionem particularium scientiarum. In medicina enim praeservante sanitatem, et in illa quae ex aegritudine intendit inducere convalescentiam,
 
382
 
D. ALB. MAG. ORD. PILED.
 
 
 
non potest liaec fieri, nisi inquirantur principia et causae sanitatis et convalescentiae.Et similiter in mathematicis sunt principaliter et elementa et causae, per quae sciuntur ea quae sunt quaesita in mathematicis: et sic totaliter sive universaliter omnis sententia specialis quae est in scientia ex aliis certificata quae participans est nomen alicuius scientiae ostensivae, est circa causas et principia eius quod quaeritur in ipsa. Sed in hoc differunt? quod aliqua earum sunt circa causas certiores et principia certiora et magis propria: et aliqua sunt circa causas simpliciores et principaliter simpliciora et magis universalia, sicut musica magis est circa certiora et propria et determinata, et arithmetica est circa magis simplicia et universalia: et perspectiva est circa certiora, geometria autem circa magis simplicia. Omnes tamen illae ideo particulares scientiae dictae gunt, qui§, circa unum aliquid sunt in parte entis determinatum: et de hoc uno circa quod sunt, tractant genus unum entis sibi subiectum, et tractant de eo circumscripte et praecise quaerendo tantum illa quae sunt illius generis in quantum hoc est. Sed non quaerunt de ente simpliciter nec in quantum est ens: de ipso enim quod est in quantum simpliciter est, nullam omnino faciunt orationem difiinitivain: quia quamvis forte aliquando utantii.r diffinitione substantiae in quantum substantia est, non accipiunt tamen tunc substantiam in quantum est substantia, sed ad genus determinatum appropriant eam: et ideo utentes substantia simpliciter non percipiuntsubstantiam simpliciter: propter quod etiam non vere quod sciunt sciunt, nec vere demonstrant quod demonstrant sine primse philosophiae sapientia. Istae igitur scientiae particulares accipiunt scientiam de hoc ente in quantum est hoc in parte entis determinatum. Et aliae quidem scientiarum particularium palam faciunt hoc subiectum sive sub
 
stantiatum, quod nos sensibile corpus vocamus, hoc est, sensibilibus qualitatibus distinctum: hoc enim ens considerat scientia naturalis. Aliae autem aliam accipiunt entis conditionem, quae facit quid sive aliquid esse sic vel sic in aliqua parte entis determinatum,sicut est numerus, vel continua quantitas immobilis, vel huiusmodi aliquid: et considerat ea quae secundum se insunt illi generi circa quod sunt, ut de hoc quidem necessarium omnes demonstrent: in hoc differentes, quod quaedam magis et firmius demonstrant, quaedam autem minus et infirmius. Sicut enim in principio libri de Anima nos dixisse meminimus *, scientiae dupliciter differunt ab invicem, ut videlicet nobilitate subiecti, quemadmodum scientia de astris vincitgeometriam. Differunt etiam certitudine demonstrationis, sicut geometria vincit scientiam de astris. Quia igitup omnes ^pientiae ens inquirunt in parte, et de ipso inquirunt ea quae insunt ei secundum se, consequenter accipitur ex talium scientiarum inductione, quod in nulla earum est demonstratio substantiae in eo quod substantia est, nec in aliqua earum demonstratio est eius quod quid est in eo quod quid est: quia demonstratio substantiae in eo quod substantia est, et demonstratio eius quod quid est in quantum quid est simpliciter,pertinet ad istam scientiam quae considerat ens in quantum est ens: quia aliae substantiam et quid est simpliciter accepta non vere cognoscunt, sicut diximus: et ideo de substantia et quid est simpliciter acceptis alius modus ostensionis est a particularibus scientiis: et iste modus primm philosophiae est proprius. Et similiter particulares scientiae nihil dicunt stabiliendo et probando si est vel non est genus subiectum circa quod sunt, sed relinquunt ipsum esse. Et huius causa est, quia eiusdem scientiae est manifestum facere hoc ipsum quod est quid in quantum est quid: et probatur hoc esse sive ds_
 
1 I de Anima, tex. et com. 1,
 
LIBER VI METAPHYSICORUM, TRACT. I
 
383
 
 
 
Inndere si est hoc vel non est: sicut ««IM*II ostendimus in praehabitis, itascienlia vel sapientia quae vere ex primis conniderat entis principia, sola vere dicit quid, et ex ip'sis principiis quidditatis probat esse subiecta particularium scienliarum.
 
25
 
Et iste est intellectus verus Aristotelis, nt Averroes erravit in expositione inteniionis ipsius: dicit tamen verum Avert^SXlL |,()es» ^e(i non ad propositum. Est autem ^i«lk*« dictum ipsius, quod substantia non deli? MI" monstratur, eo quod ipsa non est de aliP!,Hmi quo; quia quamvis forte substantia secunda possit ostensive syllogizari de substantia subiecta, tamen secunda substantia prout est in praedicato, dicit quale quid, quod proprie estesse substantial: et quale essentiale praedicatur de eo quod vere est substantia subiecta,sicut ostendeturin sequenti huius operis libro. Adhuc autem haec via syllogismi ostensive, licet posset fieri per diffinitionem substantiae, tamen non est potissimus modus demonstrationis: quia in potissimo modo demonstrations causa quare praedicatum insit, accipitur in subiecto quod in diffinitione cadit passionis: et si debite sumatur subiectum, dicit et quid et propter quid: sicut si quaeratur causa eclipsis solis, non est causa luna simpliciter, sed luna in nodo caudae draconis vel capitis infra gradus eclipticos ad directam aspectus diversitatem opposita: et sic accepta ut subiectum proprium cadit in diffinitione passionis. Cursus igituret transitus demonstrationis est a subiecto in praedicatum: a praedicato autem in subiectum non est potissima demonstratio: neque etiam est indigentia talis demonstrationis, eo quod circa hoc non continife«>.i.. ve git mentiri, cum unum accipiatur in alio. 4u«i!ii!o ^ ^eo *^c** Averroes quod genus de ^^'"Ilad sPe°ie non demonstratur, intelligens hoc *«.«.. Hitiigot de potissima et propriissima via demonM<MM quia strationis. Dicit etiam Averroes, quod +#.»*«iium eiusdem scientiae est ostendere et quid, **<«• u«iotur et an est, sive si est hoc vel non est:
 
**4n<«»ro ad , .
 
6169
 
iMfiituio per demonstrationem enim simplicem
 
scitur quid est, et per idem scitur esse in eo quod quid dicit esse: et sic scientia unius et eiusdem quaestionis scitur quid est et si est, quando bene et debite scitur quid est, et per eamdem scientiam scitur propter quid est, quia si vere scitur diffinitio, scitur omnis causa: quia materia scitur ex genere, et forma scitur ex differentia: et cum forma sit finis, ex forma scitur finis: et cum forma etiam sit ex forma, siput sanitas sani vel sanitati est ex sanitate quae est in anirna medici, sicut in septimo libro huius scientiae demonstrabitur, scitur etiam efficiens primus ex forma. Ex his autem principiis probatur esse de eo de quo quaeritur si est vel non est: et sic patet quod in talibus eiusdem scientiae est manifestum facere, et si hoc est vel non est. Dicit Averroes etiam, quod genus non demonstratur, sicut diximus: quia licet de esse vero dubitetur de aliquo, utrum sit, vel non sit in rei yeritate, tamen concepta specie quocumque modo in anima, non dubitatur de genere, eo quod genus clauditur in intellectu speciei? sive sit concepta species extra animam, sive non. Si enim nullus supponatur esse triangulus in materia, sive esse supponatur, semper verum est triangulum esse figuram: unde triangulo existente figura, dubitari potest, an triangulus est, vel non est: et cum quaeritur, an hoc est, vel non est, sufficit ad probandum quod sit, quod habeat esse secundum quod esse consideratur in principiis etiam quocumque modo: et hoc modo an est probatum est per quid est secundum Averroem: et ideo in principiis esse ens est: illud autem quod nec in principiis esse est, nec fuit, nec erit, nec est in natura sua: illud determinatur ad non esse, quando quaeritur, an hoc est, an non est. Sic igitur potissimo modo substantia non habet demonstrationem: eo quod non est de alio. Sed habet alium modum ostensionis, qui vel est per compositionem, vel divisionem, vel
 
384
 
D. ALB. MAG. ORD. PILED.
 
 
 
forte aliqua parte sui per diffinitionem, vel etiam per accidentia, quae sicut in principio de Anima dictum est *, maximam partem conferunt ad scientiam eius quod quid est. Quod autem hic intendimus, hoc est, quod oportet esse unam scientiam quae considerat principia et causas vere entis, quod est ex primis substantiae principiis composita substantia, sicut in ante habitis determinatum est.
 
CAPUT II.
 
Quod tres sunt theoricm essentiales.
 
u Ex omnibus autem praedictis accipitur, quod physica est scientia circa quoddam genus entis: eo quod non circa substantiam est simpliciter, sed circa talem substantiam, in qua est principium motus et status, ita quod principium sit ir. ea sive intrinsecum: et quia haec substantia non est causata a nobis, nec ab opere nostro, palam est quia physica neque practica est, neque poetica, neque factiva. Distinctum autem est inter activum sive practicum, et poeticum sive activum a nobis in VI Ethicorum: poeticarum enim sive factivarum est principium quidem in faciente, et hoc est principium primum quidem quod est intellectus factivus, aut ars quae est principium cum ratione factivum, aut alia potentia quaedam deficiens ab arte, sicut estindustria scibilium quam quidam habent ex*habilitate naturae: in omnibus enim intellectus strenuus facit potentem, ars vero facit perfectum, et industria facit habilem: et ideo dicit Plato opera puerorum esse notanda, quoniam in primaevo ostendunt ad quae sunt potentes et hatIiles. Praecticarum vero
 
11 de Anima. tex. et com. 11.
 
quas ethicas vel civiles vel cBconoiuims vocant, est principium in agente, sicut etiam in factivis. Sed hoc principium est prohaeresis sive eligentia conferentiuiu et honestorum. Idem enim dicimus esse factum in arte mechanica, quod est pnrvoluntarium, eo quod principium eius est voluntas et intellectus. Golligamiis igitur ex dictis dicentes, quod si omnis scientia aut practica sive moralis, autpoctica sive factiva et artificialis, aut est theorica, cum practicarum et poeticarum si I principium in nobis facientibus: theoricarum autem sit principium extra nos, et de quo est scientia physica, non sit in nobis, sed extra nos: manifestum est scientiam quae est physica practicam non esse, sed theoricam sive contemplativam. Est tamen theorica non circa ens secundum quod ens habens speculationem, sed circa tale determinatum ens, quod est possibile moveri, ita quod principium motus et status habet in seipso quod est circa substantiam quae est secundum rationem formalem solum, quae secundum magis sive in pluribus non est separabilis, sed concepta cum materia sensibili, quae subiecta est motui et mutationi. Si enim est circa aliquam aliam formam, sicut infra dicemus, non tamen est circa formam illam secundum quod est separata, sed potius est circa eam secundum quod est inclinata ad materiam talem qualem diximus, sicut est aliqua anima quae est intellectualis. Oportet enim quid erat esse sive rationem diffinitivam, quae medium est in demonstratione omnis theoricae, non oblivisci: quia sine ratione tali quaerere conclusiones tales nihil est proficere: quia si medium certum non habetur in demonstratione, nunquam certitudinaliter pervenitur ad conclusionem. Eorum autem quae diffiniuntur, et similiter ipsarum diffinitionum sive quid est, quaedam ita sunt concepta cum determinata et sensibili materia, sicut simum quod ipso nomine et diffmitione in se
 
LIBER VI METAPHYSTCORUM, TRACT. I
 
385
 
 
 
nmcipit nasum, quinon est de quacumque materia, sed de ea per quam potest esse HCIISUS odoris. Quaedam autem diffinitoruiu et diffinitionum sunt sicut concavum, quod non dicit nisi depressum in superlicie: et superficies licet sit subiectum quoddam figurae, non tamen dicit materiain determinatam sensibilem aliquam, sed unius rationis est in omni superficie. i*..t»i Differuht ergo ista duo in hoc, quod si*«.*.••. mum est conceptum quidem cum materia, sensibili determinata, quam quia concipit in ratione diffinitiva, ideo non est univocum quando accipitur in alia materia, sicut in naso lapideo vel ligneo. Dicitur enim simum quasi nasus concavus: concavitas vero secundum rationem diffinitivam est sine materia sensibili: quia licet superficies non habeat esse nisi in materia sensibili, tamen in ratione diffinitiva non concipit materiam sensibilem hanc vel illam. Sunt autem omnia quaecumque vere physica sunt, diffinibilia sicut sunt concipientia materia sensibilem determinatam, sicut patet per inductionem: quia sic sunt nasus, oculus, facies, caro, os, et totaliter animal, et folium, radix, cortex, et totaliter planta: et similiter lapis, metallum, et ignis, et caetera omnia: horum enim nullius est ratio diffinitiva sine materia in qua est principium motus et mutationis, sed quodlibet istorum semper in sua diffinitione habet materiam cum principiis motus et mutationis conceptam. Et ideo palam est, quoniam in praehabitis oportet quaerere quid est, et diffinire concipiendo in diffinitione maleriam huiusmodi. Ideo etiam de anima aliqua speculari est physici. De omni enim anima speculabitur, quaecumque non sine materia sensibili est: et talis est quaecumque est endelechia corporis physici potentia vitam habentis. Si qua autem anima nullius omnino corporis est actus, de ipsa prout huiusmodi est, non speculabitur physicus. Ex omnibus autem
 
1 Vide pro hac sententia Averroem I Metaphys.,cap. 19, etXIIMetaphys. cap. 44, et II de
 
inductis patet, quod physica non poetica vel practica est scientia, sed theorica huiusmodi substantiae qualis dicta nunc est. Sic autem per omnia eadem de causa cum principium sciendi quod est medium in mathematicis, non fit ab opere nostro, neque in nobis etiam in mathematica omnium est scientia quae est theorica veri. Sed si omnis mathematica est immobilium et inseparabilium a materia mobili et determinata, non est manifestum nunc: sed oportet propriam de hoc alibi esse considerationem 4: quia ipsa quae de astris est mathematica, videtur esse de corpore quod est determinatae naturae mobilis, sicut de coelo et stellis: sed quoad unam eius partem quae est de quantitatibus coelestium, licet consideret id quod movetur, tamen non considerat in eo principia motus, sed potius mensuras quantitatis coram quae moventur et motuum ipsorum: et ideo mathematica est illa consideratio. Altera autem pars ipsius quae considerat effectum astrorum in interioribus miscet se physicae, sicut diximus in secundo Phiisicorum. Quod vero sufficit ad praesentem speculationem est, quod quaedam mathematicae scientiae speculantur entia determinata in quantum sunt immobilia, in quantum per difflnitivam rationem separabilia a materia sensibili et determinata per hoc quod nullum principium motus determinat numerus vel quantitas continua secundum quod est mensura tantum: nec aliquam materiam sensibilem ita vindicat sibi, quod univoce secundum esse non sit etiam in alia. Semper tamen speculatur id cuius est, non in eo quod est mobile et conceptum materiae sensibili. Si vero est aliquod ens quod simpliciter est immobile, eo quod est simplex et impartibile, nullam habens magnitudinem penitus, sempiternum, eo quod ipsum est necesse, vel immediate pendens ex eo quod est necesse esse: et est separabile
 
Ccelo et Mundo, tex. et com. 57, et II Physic* tex. et com. 18.
 
25
 
386 D. ALB. MAG
 
secundum esse et rationem diffinitivam, eo quod ipsum non est nisi substantia simplex: palam est quod de hoc ipso est alicuius theoricae nosse, cum illius principium non sit in nobis. De hoc autem nosse non est physicae: physica enim non est nisi de mobilibus quibusdam. De hoc etiam non est alicuius mathematicae: quia nulla mathematicarum speculatur nisi ea quae secundum esse sunt coniuncta: sed est alicuius theoricae prioris his, quae ab utrisque diversa est: physica namque est quidem circa separabilia, sicut universale separatur a particulari, sed non est circa immobilia: eo quod in ratione diffinitiva concipit materiam determinatam principiis motus. Quaedam autem mathematica est quidem circa immobilia, sed tamen forsan est circa ea quae secundum esse sunt inseparabilia a mobili materia, sed est circa ea quae secundum esse quasi sunt in materia sensibili. Prima vero philosophia quae ab utrisque diversa est, et circa immobilia simpliciter est, et circa simpliciter separabilia. Immobilia vero entia sunt simpliciter causae omnes, quae sunt sempiternae, non subiectae motui secundum esse vel secundum rationem. Tales autem maxime sunt causae esse secundum quod est. Tales enim causae sunt divinae, et sunt cauae his singularibus quae manifesta sunt in mundo. Omnia enim haec procedunt ex his quae divina sunt sicut ex causis et principiis primis. Patet igitur ex omnibus quae inducta sunt, quod tres erunt philosophiae theoricae, et non plures, mathematica videlicet, et physica, et theologica sive divina. Hoc autem late in primo huius sapientiae libro a nobis disputatum est.
 
ORD. PILED.
 
CAPUT III.
 
Quod haec scientia sit divina et honorabilissima et universalis et prima.
 
Ndh. enim est alicui non manifestum, Tcvl• •■' ■* quod si in aliquo scibili divinum intus existit, tunc oportet quod in tali natura immobili et separata et simplici existat. Unde sicut in physicis physica sunt, in quorum diffinitione cadit natura quae est simpliciter natura: et haec est forma, eo quod omnes alii modi naturae proportione illius naturae dicuntur natura: ita in prima philosophia omnia dicuntur divina, eo quod in diffinitione eorum cadit Deus: quia sicut inferius late prosequemur, omnia alia exeunt a primis principiis divinis, et in ipsis sunt sicut artificiatainmente artificis: et sicut artificiata resolvuntur ad lumen intellectus primi activi, et per ipsum diffiniuntur, ita omnia resolvuntur ad lumen separatum substantiarum: et ipsae separatae substantiae resolvuntur ad lumen intellectus Dei, per quod subsistunt et per ipsum sicut per primum principium diffiniuntur. Et haec est causa, quod divina et theologica dicitur haec sapientia. Oportet autem honorabilissimam scientiam esse circa honorabilissimum genus subiectum: est autem honorabilissimum genus subiectum hoc quod est divinum: divina igitur est honorabilissima scientiarum: sicut enim in primo huius sapientiae libro probatum est, theoricae scientiae sunt desiderabiliores aliis scientiis omnibus, quae vel suntpracticae, vel poeticae sive artificiales, vel adminiculantes, sicut sunt logicae. Ista autem sapientia desiderabilior est inter theoricas: eo quod, sicut diximus, ipsa stat in lumine intellectus divini, quo scito nihil invenitur ultra quae
 
LIBER VI METAPHYSICORUM, TRACT. I
 
387
 
 
 
reiidum: et ideo hoc est scire quod omiics homines naturaliter scire desiderant. b]x. hoc autem quod diximus primam plulosophiam esse circa divina immobilia vi separata et simplicia, dubitabit fortasse aliquis, utrum ipsa scientia sit universalis sicut saepe iam diximus, aut forte nit circa aliquod genus subiectum unum, ot circa naturam unam determinatam, et sic sit scientia particulars, sicut et aliae soicntiae quae circa unam partem entis contemplantur. Sed hoc solvitur, quod non est idem modus in mathematicis et physicis quae sunt circa unum ens determinatum, et in divinis scientia: quia geometria et astrologia sunt circa aliquam uaturam, cuius principia non sunt omnium principia, neque sunt principia entis secundum quod est ens: et similiter est de physica. Illa vero quam divinam vooamus, est communis omnium, quae licet sit de Deo et divinis, est tamen de his secundum quod illa sunt principia universi esse, per hoc quod sunt principia entis vere secundum quod est ens: et haec est substantia non nisi ex principiis substantiae in quantum substantia est composita.Hoc enim probatur asimili: si enim, ut quidam Philosophorum dixerunt, non est aliqua substantia diversa existens a H* <Mu<'. physicis, sed omnes substantiae resol
 
9
 
E
 
i Illa l I <i«tt%tn vuntur ad illam substantiam quam prinifiiitiu cipaliter considerat Philosophus, et quae
 
*** 4 Vide etiam pro hoc IV Metaphys. tex. et
 
nomen et rationem substantiae physicae dat omnibus aliis: tunc oporteret quod physica esset scientia prima et universalis *. Si ergo est aliqua scientia de substantia immobili quae principium est universi, esset prior quam physica, sequitur quod illa sit philosophia prima et universalis. Et quia ipsa est prima, oportet quod ipsa sit speculativaprimorum et universalium. Est igitur esse ipsius de ente in quantum est ens speculari, et ea speculabitur quae insunt enti in quantum est ens. Omnia enim haec reducit ista in principium universi esse, cuius intellectus causa est entis, non in quantum est hoc ens vel illud, sed in quantum est ens simpliciter: ho c enim ens esse vel illud, habet a determinantibus se et distinguentibus: et in quantum per illa consideratur, in contemplatione cadit scientiarum particularium: in communi autem determinantia ipsum sunt duo, quantitas videlicet et motus principia: esse enim primum non pendet nisi ex ipsis principiis esse et substantiae. Consequitur autem illud secundum intellectum mensuratum esse quantitatem non concernens sensibilem materiam. Ultimo autem deteraiinans est id quod fit ex principiis motus, et penes ista tria sunt acceptae tres theoricae: et inter illas sola prima est divina philosophia et universalis.
 
com. 7,et I Metaphys. tex. et com. 18.
 
388
 
D. ALB. MAG. ORD. PILED.
 

Latest revision as of 20:50, 13 September 2011