Changes

Line 293: Line 293:  
===Sapientia est circa primas causas===
 
===Sapientia est circa primas causas===
 
Istam autem opinionem hic iam non induximus ex intentione principali. Sed propter hoc quod sciamus, quod omnibus sapientibus videtur, quod illam iam [22] scientiam quae inter caeteras magis denominatur a sapientia, maxime oportet esse circa primas causas ante quas nullae sunt,et circa prima principia. Dico autem causas esse rerum constituentes: principia autem licet pluribus modis dicantur, tamen secundum intentionem praepositam principia haec diximus, quae sicut prima se habent ad aliqua, et omnia reliqua per prius et posterius referuntur ad ipsa, sicut est ens et unum et verum et bonum et huiusmodi quaedam alia. Secundum autem hanc rationem artifex magis sapientiae nomen et rationem participat quam experti: et architectus magis participat ipsum quam usualis qui manu artifex vocatur, eo quod manu utitur ad opus apotelesmate quod praeparavit artifex, sicut miles utitur gladio qui praeparatur a fabro ferrario, non considerans in eo nisi speciem et actum: et sic speculativae scientiae magis sapientiae nomen participant quam activae, et prae omnibus circa primas causas erit ipsa quae per se sapientia vocatur. Manifestum est igitur ex inductis, quod sapientia est circa quasdam causas et quaedam principia.
 
 +
 +
==Notae==
 +
{{reflist}}
3,209

edits