Changes

Replaced content with '[http://www.logicmuseum.com/wiki/Authors/Albertus_Magnus/Commentary_on_Metaphysics/Book_I/Tractatus_ii link]'
Line 1: Line 1: −
Here
+
[http://www.logicmuseum.com/wiki/Authors/Albertus_Magnus/Commentary_on_Metaphysics/Book_I/Tractatus_ii link]
 
  −
'''TRACTATUS II: DE PROPRIETATIBUS SAPIENTIAE ISTIUS SECUNDUM SE.
  −
 
  −
==CAPUT I==
  −
''Qualiter dicitur sapientia, et per consequens philosophia propter rationes sapientis et sapientiae''
  −
 
  −
Quoniam autem in hac nostra intentione quaerimus eam quae verse sapientiae habet nomen, per rationem considerandum est nobis circa quales causas et circa qualia principia sit. Fortassis autem fiet nobis manifestius, si primo comprehendamus descriptiones et opiniones quas ab antiquis Philosophis habemus approbatas: virtutem enim quamdam habet communis animi conceptionis, quam quisque probat postquam audierit.
  −
 
  −
Omnes enim ab Antiquis in philosophia communiter tradiderunt, quod hunc praecipue dicimus esse sapientem, qui omnia maxime scit sicut decet, et non habet secundum unumquodque singularem de ipsis scientiam. Qui enim omnia scit, non potest omnia scire, nisi ex his quae sunt causa omnium, et non quorumdam causae, et quorumdam non: et illae omnium causae non sunt nisi illae quae sunt causae, non quidem entis secundum esse, sed secundum quod ipsum est actus simplex entis per se secundum quod ens: illae enim solae sunt causae omnis esse, et non habent alias se priores. Scit autem iste, sicut dicit, persuasus non ab alio, sed propter scire facientia considerans, quod non decet physicum vel metaphysicum qui ea quibus scit, esse et subsistere sive entitatem habere supponit ab isto Philosopho: et hoc quia maxime ascendit ultra communem in hominibus sensibilem cognitionem, non habet scientiam eorum quae scit secundum unumquodque sensibile: quia non accepit universale in sensibus mixtum, sicut sentiens et memorans et experiens, sed potius scit quae scit per prim as entium causas. Haec igitur una est acceptio sapientis accepta penes medium, per quod scit absolute relatum ad scibile quod scitur per ipsum secundum quod ipsum est per se et non per aliud ante se acceptum faciens scire.
  −
 
  −
=== Secunda.===
  −
Postea autem secundario et minus propria ratione dicimus hunc esse saipientem, qui cognoscit ea quae duplici [24] difficultate cognoscuntur: quia sunt et difficilia homini cognoscere, et difficilia noscere secundum seipsa. Quae enim difficilia sunt homini, sunt a sensu remotissima: et haec sunt recte principia ante quae nihil est penitus: haec enim ideo difficulter homo cognoscit, quia intellectus hominis cum continuo et tempore cognoscere natus est. Ista autem intellectualia secundum intellectum divinum sunt, qui quidem solus locus est huiusmodi veritatum purissimarum. Et sunt etiam in se cognoscere non levia et divino intellectu: cuius probatio est, quia cum sint duo difficulter intelligibilia per se, unum est difficile intelligibile ex sui imperfectione, alteram vero ex sui perfectione.
  −
 
  −
Ex sui autem imperfectione non levia sunt cognoscere quaecumque principium intelligendi, quod est forma, perfectum non habent, sed potentiae valde permixtum, sicut hyle, et motus, et tempus: ex sui autem perfectione non levia sunt ad dignoscendum, quae omne principium intelligendi praeveniunt, sicut Deus deorum Dominus, qui non intelligitur nec enarratur nisi per form am sui causati primi, vel secundi, et sic deinceps: et ideo dicit Philosophus, quod non habet nomen, et quod deficiunt linguae ab enarratione eius: et talia, prout possunt, in ista declarantur scientia. Haec igitur est acceptio sapientis, et est data secundum proportionem scibilis sibi proprii ad intellectum humanum qui accipit ipsum.
  −
 
  −
===Tertia===
  −
 
  −
Adhuc autem hunc dicimus esse sapientiorem circa omnem scientiam, qui certior est et doctissimus causarum in hoc quod dicit eas quae magis sunt causae quam aliae: et haec acceptio sapientis est accepia prius in scire quam in agere. Sunt autem certiores causae quae ex substantialioribus certificant, et sunt doctissimi causarum, et dicentes eas quae causarum sunt causae in hoc quod sunt et in hoc quod causae sunt. Patet autem unum etiam parum scienti, quod illae quae certificant ex his quae sunt causae esse secundum quod est esse simplex omnium rerum, magis ex substantialibus certificant quam illae quae certificant ex his quae concepta sunt cum materia mobili vel quantitate: quia illa non sunt de esse secundum quod est esse, sed sunt de modo essendi quodam. Et tunc ille doctissimus est causarum: quia reddit causas quae magis influunt omnibus, quoniam influant, aliis nullis influentibus, et nullae aliarum influunt sine istis: causae enim esse simplicis sunt substantificantes et causantes esse cuicumque esse in quantum est esse, sicut patet in corpore mobili: hoc enim ipsum esse non habet a principiis motus et mutabilitatis, cum suum esse sit secundum naturam ante illa: sed habet ipsum a principiis substantiae secundum quod sunt principia substantiae et principia motus sive esse: et quod principia sunt, habent a principiis ipsius esse: et sic patet qualiter principia esse magis sunt etiam causae principiis aliis.
  −
 
  −
Dico autem esse simplex, non esse universale, sed esse cuiuscumque non conceptum cum magnitudine et materia subiecta motui per principia motus. Istius enim esse principia sunt principia a quibus omnia alia principia habent, et quod sunt, et quod sint principia.
  −
 
  −
===Verae sapientiae partes===
  −
 
  −
His igitur de sapiente conceptionibus sic suppositis, dicimus illam scientiam esse veram sapientiam, quae per se est scientia, ita quod suiipsius ipsa est causa, hoc est, quam gratia suiipsius quaerimus scire et volumus, et hoc cuius finis propter quam scire volumus, est in ipsamet scientia: sicut enim patet ex iam dictis, non potest esse causa suae scientiae ipsamet scientia, sed ab aliqua aliarum aliquid probatum et in esse stabilitum accipiat, sed potius illa a qua accipit hoc, erit sibi causa scientiae, et tunc non erit ultimum scientiae et virtus sapientia. Quod iamen iam determinatum est in ''Ethicis''. Oportet autem ipsammet ex omnium principiis sibi esse causam scientiae.
  −
 
  −
Amplius, si non gratia suiipsius volita [25] sit, oportet quod non sit sapientia: quia si detur, quod propter aliud utile vel ad quod adminiculatur, ipsam esse quaesitam et volitam, illa propter quam, erit altior et dignior quam ista: igitur ista non erit virtus scientiae et ultimum, sed potius illa propter quam istam quaerimus: hoc autem est contra hypothesim: quoniam ponimus istam esse sapientiam: ergo non erit propter alterum aliquid: sapientiae enim ratio est, ut ''Ethicis'' determinatum est, quod sit virtus scientiae circa ultimum et maximae virtutis scibile existens: hoc enim magis habet nomen sapientiae quam illae scientiae quae quorumlibet utilium causa quaesitae et adminiculantes ad alia contingentia quaecumque. Sic igitur ista scientia vere et proprie habet nomen sapientiae.
  −
 
  −
==CAPUT II==
  −
''Et est per solutionem dubitationum digressio declarans quae videntur esse contra inducta de diffinitione sapientiae''
  −
 
  −
Dubitabit autem fortasse aliquis, utrum verum sit sapientiam esse circa omnium principia, et non secundum unumquodque scientiam habere: tam enim ''Logicis'' quam in ''Ethicis'' probatum est quod per communissima enuntians, nihil enuntiat certum, et communissimis non sciuntur determinata et in propria natura, nisi in potentia: et hoc est imperfectissimum genus sciendi: et si illa scientia quae omnium stabilit principia, est imperfectiori modo scita, sequitur quod omnino nihil perfecte sciatur. Amplius si ex talibus certificat, nunquam certificat: quoniam illa non sunt convertibilia, nec proxima, sed sunt quidem causa sine qua non est res, sed non sunt causa propter quam est res.
  −
 
  −
Amplius si sic se habeat ista scientia, tunc omnium aliarum scientiarum scita continebuntur sub scito huius scientiae sicut species sub genere: et hoc videtur inconveniens, quia eiusdem est determinare speciem et genus. Et huiusmodi tales dubitationes plurimas obiiciunt imperiti, quae omnia solvere non est difficile, si ea quae determinata sunt, ad memoriam revocentur.
  −
 
  −
===Quae principia omnium dicantur===
  −
 
  −
Omnium enim principia non dicuntur a communitate generis omnium esse, sed ab influentia causalitatis, sicut ostendimus principia esse illius quod actus et effectus est essentiae simplicis non conceptae cum magnitudine et tempore, dant causam et esse principiis entis determinati per quantitatem et motum: et non potest sciri mobile esse secundum hoc quod est esse verum et primum nisi per huiusmodi principia essendi: nec principia mobilis in eo quod mobili principia esse possunt, nisi sint a principiis esse veri et puri in esse stabilita et posita: et hoc est sciendi genus perfectissimum. Patet etiam illa esse essentialia et convertibiliter cum esse primo et vero accepta, et esse causas quae quid et propter quid est esse rei determinant.
  −
 
  −
Quia vero vel non determinatum magnitudine et determinatum quantitate vel contrarietate quoddam esse addit esse simplici, quod non continetur sub esse sicut species sub genere, sed se habet ad ipsum ex additione, ideo non omnes aliae scientiae sunt partes huius, sicut species sunt partes generis: et quia illius quod addit mobile super esse, principia et causae sunt propriae et passiones et partes, ideo speciales scientiae et determinatae requiruntur de illis quae isti non subalternantur. In subalternis enim ex principiis et causis propriis scieniiae subalternantis concluduntur passiones subalternatorum, sicut patet in perspectiva et geometria: quia in perspectiva quantitas rei visae probatur per quantitatem anguli conclusi in oculo trianguli, cuius basis est res visa: quantitas vero [26] anguli non scitur nisi per principia geometriae: similiter est in aliis. Sic autem principia esse veri et puri simplicis non se habent ad passiones corporis mobilis secundum quod mobile, vel ad passiones quanti mensurabilis in eo quod est mensurabile: sed conferunt esse talibus tantum principia esse puri, et stabilita in esse postea causant tales passiones in esse proximis et propriis subiectis. Sic igitur clarum est qualiter sapientia est de primis, quando omnia et prae omnibus et de omnibus certificantibus, et qualiter ipsa non est de ipsis secundum unumquodque scientiam habens, sed potius secundum unumquodque de ipsis habet scientiam scientia particularis quae considerat id quod esse puro additur, aut de ipsis habet secundum unumquodque scientiam expertus, qui singularium ex memoriis ortam habet de unoquoque cognitionem.
  −
 
  −
==CAPUT III==
  −
''Qualiter haec sapientia sit antiquior et prima, et ordinans et suadens omnes alias''
  −
 
  −
=== Tripliciter contingit unam scientiam alteri famulari===
  −
 
  −
Ex praedictis autem sequitur, quod ista sapientia sit antiquior et prior omni alia scientia quae famulatur. Famulari autem dicimus scientias tribus modis. Famulatur autem illa quae est quaesita non propter scire, sed propter opus, sicut universaliter illae artes quae mechanicae vocantur, famulantur. Famulatur etiam illa quae quaeritur propter hoc quod est modus quidam et adminiculans ad aliud, sicut rationales scientiae ad aliud famulantur. Praeter autem dictos modos famulantur illae quas non quaerimus ut fines cognitionis speculativae in quibus sit felicitas ultima: sed potius ideo quaerimus eas, quia in eis invenimus intellectualia quasi incorporata, sicut lucem videmus incorporatam coloribus, et quaerimus eos, ut id quod veritatis et luminis puri et intellectualis est in ipsis, separando colligamus, et ex hoc in nobis perficiamus theoremata pura et firma, quorum delectatio speculativam in nobis complet felicitatem, sicut divini esse et puri et simplicis sparsa sunt in physicis et mathematicis: et hoc modo aliae duae speculationis partes famulantur sapientiae ambae, et ista est prior et antiquior eis.
  −
 
  −
Et siquidem in via compositionis considerentur principia simplicis esse, constituent et causant esse quod est in aliis consideratum: si autem consideratur in via resolutions, esse aliorum resolvitur ad esse consideratum in ista: propter quod prior et antiquior sive aeternior, ut ita liceat loqui, omnibus aliis esse probatur. Cuius signum est, quod iustum et dignum esse dicimus officium sapientis, quod non ab alio quodam ordinetur, sed ipse ordinet omnia alia. Cum enim omnis ordo secundum potestatem qua unum est primum et alteram posterius, esse determinetur, illius est ordinare cuius est prioris et posterioris habere rationem. Scitur autem ab omnibus quod in posteriori non est ratio prioris, sed potius prius est ratio posterioris: et ideo sapientis qui omnium priora considerat, omnia est ordinare sequentia sapientia.
  −
 
  −
Amplius autem sapientis est quod non sibi persuadeatur ab altero, sed potius ab ipso sapiente persuaderi debet minus sapiens. Cum enim omnium stabiliat minus sapientium principia, oportet ipsum persuadere aliis, non sibi ab aliis. Dico autem persuadere vera demonstrare vel docere: quia quaedam principia nec demonstrari nec doceri possunt, sed tamen habent quasdam persuasiones quas facere habet sapiens, sicut non convenit simul affirmare et negare de aliquo et huiusmodi.
  −
 
  −
Cum igitur tales quales dictae sunt [27] conceptiones habeamus de sapiente sapientia, et omnia illa quae in conceptionibus illis dicuntur, maxime necesse est sciri cum qui maxime est sapiens, eo quod ille omnia novit quae primis subiecta sunt, oportet quod ipse habeat scientiam universalem quoad subiectum et principia: et sic habet omnium scientiam prout decet, sicut dicit prima conceptio de sapiente. Haec eadem fere difficilia sunt hominibus ad cognoscendum quae maxime sunt universalia in causis, eo quod sunt remotissima a sensibus. Certissimae etiam scientiarum sunt, sicut dicit conceptio tertia de sapiente habita, quae maxime primae sunt, et illae sunt quae sunt de simplicissimo scibili, respectu cuius ex additione se habet consequens scientia. Nam quae ex paucioribus sunt, certiores sunt quam illae quae sunt ex additione, sicut arithmetica quae in demonstrando non egreditur genus discrete certior est quam geometria quae in multis passionibus egreditur genus continui immobilis et mensurabilis.
  −
 
  −
Sicut enim in primo ''Posteriorum'' determinatum est, non est arithmeticam demonstrationem invenire in magnitudinibus, et accidentia demonstranda, nisi magnitudines non solum continuas et immobiles, sed etiam commensurabiles et incommunicantes, sicut patet in decimo libro ''Theorematum'' Euclidis. Quantitas autem quae commensuratur, aliter secundum numerum aliquem commensuratur, et omnium duarum quantitatum communicantium proportio alterius ad alterum est tanquam proportio numeri ad numerum: et ideo in talibus passionibus magnitudinum demonstrandis se habet per additionem geometria et arithmetica: quia tales passiones demonstrantur de magnitudine divisa vel signata per partes dividentes eam in aliquotas.
  −
 
  −
Cum igitur numerum cognoscamus divisione continui, tales passiones numeri concepti sunt cum continui partibus, et sic continuum ex additione se habet ad discretum. Etenim eodem modo se habent principia esse mobilis ut est mobile ad principia esse puri et simplicis. Ex paucioribus igitur est sapientia omnium alia quam particularis scientia, sicut ex paucioribus est arithmetica quam geometria. Ex paucioribus autem dico idem quod ex simplicioribus esse. Quae autem ex paucioribus sunt, certiores sunt, eo modo certitudinis quo alia certificant non certificata ab eis. Ista igitur quae simpliciter prae omnibus ex paucissimis est, nulli aliquid addentibus, est certissima simpliciter, et prima, et sui indigentia est in demonstrationibus omnium, et nulla indiget omnino.
  −
 
  −
Sicut enim se habent illae quae non sunt ex additione ad eas quae ex additione sunt: sicut enim quaedam magnitudines sunt quidam numeri, et numeri illi concipiunt magnitudines illas esse corporis mobilis, in eo quod mobile est quoddam esse de principiis substantiae fluens et creatum, et illud esse substantiae est conceptum cum motu et materia. Est igitur ista sapientia sic prima omnium, et ideo vocata philosophia prima. Quare autem doceatur post omnes, posterius determinabitur.
  −
 
  −
==CAPUT IV==
  −
 
  −
''Qualiter prima philosophia est maxime doctrinalis et maxime desiderata''.
  −
 
  −
Est autem ista prima philosophia etiam doctrinalis maxime inter doctrinales. Sicut enim ex superius habitis constat, hi docent qui causas proprias essentiales de singulis dicunt. Cum igitur noscere sive intelligere et scire sit maxime propter causas intelligere, et scire maxime erit scientiae illius quae est sciti illius quod est maxime scibile: hoc autem, sicut ex Physicis constat, est [28] eius quae primas priorum causas assignat. Hoc autem probatur ex hoc quod quicumque scire non propter aliud scire, sed propter idem ipsum scire quod quaerit, desiderat, maxime desiderabit scire illam scientiam quae maxime est scientia, ex hoc quod plene satisfacit desiderio scientis in hoc quod prima docet, ultra quae non remanet aliquid inquirendum: talis autem ista quae, sicut probatum est, eius rei est quae maxime scibilis est quantum ad modum vel medium sciendi quod est causa prima et principium, nulli aliquid adderis, sed simplex: principia enim et causae sunt maxime scibilia quoad medium per quod fit demonstratio: quia ex his alia dignoscuntur.
  −
 
  −
Ista autem non dignoscuntur demonstrata per sequentia quae subiecta sunt, sicut causata per ea: licet ergo per modum abstractionis sint remotissima a sensibus, et ideo difficulter scibilia, homini autem sunt in hoc prae omnibus scire facientia, quia certificant per prima: sicut enim diffinitiones dicentes quid, necesse est resolvi usque ad genus primum, quia aliter non satis notificant diffinitum: ita oportet resolvi causam quae medium demonstrationis est usque ad primam causam quae non priorem se habet quam certificet, sed certificat per seipsam: quia sic primae demonstrationes erunt ex primis et veris, et consequentes demonstrationes erunt ex his quae per prima et vera acceperunt fidem.
  −
 
  −
=== Devenire autem in primam causam contingit dupliciter ===
  −
Devenire autem in primam causam contingit dupliciter, in genere scilicet et extra genus: in genere quidem, sicut in passionibus discreti vel continui venitur ad primam causam dicentem quid est passio, et propter quid inest subiecto: extra genus, sicut quando fit demonstratio de genere in genus, sicut in his quae superius dicta sunt, quando unum genus subiectum ex additione se habet ad aliud genus subiectum, sicut quaedam magnitudines se habent ad numerum: et hoc modo ista scientia licet alterius generis quibus subiecti dat primas causas et maxime docentes. Quicumque autem desiderat scire propter idem ipsum scire, cum scire non contingat nisi per causam, magis scire magis desiderabit, et maxime scire maxime desiderabit: sed magis scire est per magis doctrinales causas, et maxime scire est per maxime doctrinales: maxime autem doctrinalis est ista: ergo istam scientiam maxime desiderabit.
  −
 
  −
Sic ergo duae conclusiones habentur in hoc capitulo. Una quidem, quod principalis et prima philosophia maxime est doctrinalis. Altera autem quae est corollarium istius per hoc quod est maxime doctrinalis maxime est desiderata scire: et per hoc ulterius patet quod in antehabitis diximus, quod cum omnes homines natura scire desiderent, desiderium sciendi, sicut in fine non stat nisi in scientia ista, nec in tota scientia stabit aequaliter ad omnia quaesita in ea, sed stabit et omnino quiescet ad entis et universitatis principium et causam primam quae est intellectus divinus ex se producens universum, cuius totum bonum est in ipso, sicut totum bonum victoriae est in duce exercitus. Haec autem sequentia magis clare demonstrabuntur in libro undecimo.
  −
 
  −
==CAPUT V.==
  −
''Qualiter ista scientia per hoc quod est de eo quod vere bonum est, principalis est et princeps scientiarum.''
  −
 
  −
Eodem autem delectationis modo determinatur, quod ista scientia principalis est et princeps scientiarum. Quaecumque enim scientiarum practicarum non ignorat cuius causa agenda sunt singula, non in uno, sed in omnibus agendis, illa maxime principalis est et magis principalis servili quae subservit ad illud: et [29] hoc quidem iam in primo ''Ethicorum'' nostrorum ostensum est a nobis<ref>Cf. I Ethic, cap. 1.</ref>.  Est enim hoc videre in quibusdam et in ominibus: in quibusdam quidem, sicut in equestri, gladiatoria, et fraenifactrice, et militari. Militaris enim non ignorat quod est cuius causa agenda sunt singula in his artibus et quae cognatae sunt istis. Equestris enim quae docet currere equos, et praeparare ad cursum, et omnem equi motum, respectum habet ad bonum militaris: quoniam illi praeparatur equus: cuius signum est milites equites ab equo esse denotatos.
  −
 
  −
Ad idem autem bonum respicit factrix armorum et gladiatoria et sagittatoria et fraenifactrix artes, et sunt omnes istae militari ancillantes et subsorvientes istae artes: et militaris quae bonum cognoscit et finem omnium istarum, ordinat istas, et est princeps omnium istarum. In omnibus autem agendis apparet hoc verum esse in civili, quae quia humanum bonum publicum non privatum considerat, omnes ordinat ad bonum humanum subservientes, sicut militarem, praetoriam, senatoriam, praefecturam, religionis cultricem, mercatoriam, et omnes his cognatas, et ideo omnium praedictarum princeps est et ordinat eas: sicut enim iamdudum in ante habitis diximus, illius est ordinare, cuius est cognoscere rationes et causas ordinis: bonum autem humanum publicum est causa et ratio ordinis in his omnibus; et ideo civilis in omnibus his ordinat.
  −
 
  −
Si igitur principalior est, quae considerat uniuscuiusque bonum; principalissima erit et princeps omnium aliarum quae considerat id quod est omnium in omni re rei bonum. Bonum autem omnis rei est, quod in omni et tota natura rerum est bonum, secundum quod diximus in VIII ''Physicorum''<ref> VIII Physic, tex. et com. 15</ref>, quod natura est causa ordinis in omnibus: bonum autem quod omni naturae est bonum, est participatio divini intellectus secundum quod ipse est efflciens et forma et finis universaliter entis sive universitatis. Ad hoc enim est omne quod est, et propter illud agit omne quod agit, et ipsum est causa ordinis secundum omnem gradum omnis entis: quia vicinius illi esse est ipsum nobilius, et per plura participare: et semotum esse ab ipso, est ipsum minus nobile, et per pauciora participare: et sic per modum participationis unumquodque disponitur in gradu universitatis, et per hoc est causa ordinis universi, et uniuscuiusque naturae malum nihil aliud est, nisi infirmari et corrumpi in modis commensurationibus sive proportionibus et habitudinibus participandi bonum illud secundum gradum uniuscuiusque naturae debitum: perfici vero in bono illo est vigorari, et secundum totum esse commensurari proportionaliter sibi secundum naturam et habitudine optima participare illud secundum analogiam unicuique gradui entis debitam.
  −
 
  −
Hoc igitur bonum est in prima causa, sicut victoria totius exercitus est in duce exercitus. In exercitu autem quidam secundum parum participant victoriae bonum, ut sternentes equos et coquinantes militi. Quidam autem plus, ut armantes militem. Alii vero propinqui, sicut pugnantes milites. Alii eminenter participant, ut vexilliferi. Totum autem ipse dux ordinans et continens exercitum totum.
  −
 
  −
Hoc autem, sicut diximus, subtiliter in sequentibus huius scientiae declarabitur. Sufficit enim quod nunc dictum est ad propositi ostensionem, quod scilicet ex omnibus quae nunc dicta sunt, in eamdem istam scientiam cadit nomen quod quaesitum est hic, et hoc est, quod sit ''philosophia prima'' maxime doctrinalis et scientiarumprinceps. Ex induclis enim patet, quod oportet istam sapientiam esse theoricam, sive contemplationem esse omnium principiorum et primarum causarum non uniuscuiusque secundum unumquodque, sed universaliter omnium [30] ipsa erit speculatrix causae finalis omnium: et hoc est bonum in omnium natura: bonum enim hoc esse quod est cuius causa est omne quod est, una est causarum, et principalis scientia considerabit iilam: et propter illud dignum est causam esse principaiissimam et principium omnium scientiarum.
  −
 
  −
==CAPUT VI==
  −
In quo ostendituri quod ista scientia non est aetiva, sed contemplativa.
  −
Quod vero ista scientia non sit practi
  −
In Philoso . ,. T i IT
  −
pho ubi *« ea sive activa, palam ex hoc quod ad pra" philosophandum movit eos qui primo philosophati sunt. Nam omnes homines qui nunc in nostro tempore et primum ante nostra tempora philosophati sunt, non sunt moti ad philosophandum nisi
  −
Quid estad adniirative. Admirationem autem vocamus agoniam et suspensionem cordis m sluporem prodigii magni in sensum apparentis, ita quod cor systolem patitur. Propter quod etiam admiratio aliquid simile habet timori in motu cordis, qui est ex suspensione. Huius igitur motus admirationis in agonia et systole cordis est ex suspensione desiderii ad cognoscendam causam entis quod apparet prodigii: et ideo a principio cum adhuc rudes philosophari inceperunt, mirantes erant quaedam dubitabilium quae paratiora erant ad solvendum, sicut Pythagorici de numerorum passionibus, et de pari et impari, et perfecto et abundanti et diminuto numero: deinde paulatim procedentes in eruditione, et melius proficientes, etiam de maioribus dubitantes erant, quorum causa non erat adeo parata, sicut de passionibus lunae secundum mansiones, accessioncs, et eclipses, et de his quae sunt circa solem et astra, sicut quod sol declinat ad utramque partem aequinoctialis, quod quartus circuli signorum transit temporibus insequalibus, quia eclipsatur, quod aequat tempus generationis et corruptionis terrae nascentium, et huiusmodi, et quod astra moventur a locis suis et non a figura imaginum, quod motum proprium habent super polos circuli signorum, et motum diurnum super polos mundi, et huiusmodi, quae ignorans scientiam astrorum admiratur.
  −
 
  −
Similiter autem proficientes in physicis plus et plus admirari cceperunt de generatione universi, quaerentes utrum mundus esset factus vel non? Qui autem dubitat et admiratur, ignorans videtur: est enim admiratio motus ignorantis procedentis ad inquirendum, ut sciat causam eius de quo miratur: cuius signum est, quia ipse Philomithes secundum hunc modum Philosophus est: quia fabula sua construitur ab ipso ex mirandis. Dico autem Philomiton poetam amantem fingere fabulas. Miton enim, prima producta, fabulam sonat, et Philomiton sonat amatorem fabularum si penultima producatur: sicut enim in ea parte logicse, quae poetica est osten po41q"! dit Aristoteles, poeta fingit fabulam ut *as finsi excitet ad admirandum, et quod admiratio ulterius excitet ad inquirendum: et sic constet philosophia, sicut est de Phaetonte, et sicut de Deucalione monstrat Plato: in qua fabula non intenditur nisi excitatio ad mirandum causas duorum diluviorum aquae et ignis ex orbitatione stellarum erraticarum provenientium, ut per admirationem causa quaeratur, et sciatur Veritas: et ideo poesis modum dat philosophandi sicut aliae scientiae logices: sed aliae scientiae vel partes logices modum dant probandi propositum a ratione vel argumentatione perfecta vel imperfecta: poesis autem non, sed modum dat admirandi per quem excitatur inquirens: licet ergo quoad mensuram metri poetria sit sub grammatica, tamen quoad intentionem logicae est poesis quaedam pars. Omissis
  −
 
  −
31
  −
 
  −
UT
  −
IHU1A
  −
autem his, redeamus ad propositum, dicentes quod admirans ignorans suspenditur ad causam propter quam sciat quod iniratur. Igitur iste non philosophatur ut aliqua agat utilium, sed tantum ut fugiat ignorantiam: non autem fugit ignorantiam nisi per scire: ergo non philosophatur nisi propter scire. Finis autem omnis speculationis est scire et Veritas: et praxis omnis finis est opus: ergo Hcientiae sunt speculative: hi ergo prosecuti sunt scientiam propter notitiam simpliciter, non causa alicuius utilitatis. Testatur autem hoc etiam id quod accidit philosophantibus: sicut enim iam in praehabitis diximus, fere omnibus quae ad utilitaiem et necessitatem sunt vitae et ad pigritiam sive voluptatem superlluam quae repletione pigros facit, et similiter cunctis iam inventis quae sunt adminiculum eruditionis, tunc primum a curis libero animo, et ad modum quaerendi erudito, incepit inquiri huiusmodi prudentia sive notitia quae ex admiratioue prodigiorum exorta est. Palam igitur est, quia non quaeritur propter aliquam uliam necessitatem vel utilitatem, nisi propter scire simpliciter. Cum igitur scire maxime quaeratur secundum istam scientiam, ista scientia magis inter omnes est speculativa.
  −
 
  −
==CAPUT VII==
  −
Quod hmc sola sapientia sit libera omnino, et quot modis dicitur scientia libetalis.
  −
 
  −
Ista scientia sola est libera inter scien
  −
lias: et huius ratio est, quia sicut dicitur
  −
*WHMM' 'Iomo liber, qui suiipsius causa est et
  −
n**?,lou causa alterius, ita scientia dicitur li
  −
** bera, quae nullius alterius utilitatis vel
  −
Heieutiae causa est: et hoc ex praecedenti
  −
bus manifestum est soli isti convenire scientiae. Dicuntur quidem aliae scientiae liberates et quaedam exercitia liberalia: sed aliud est esse scientiam omnino liberam, et aliud est esse scientiam liberalem: quia liberam esse scientiam, est nulli in principiis, vel in demonstratione esse obnoxiam, et in fine suiipsius esse causam, ita quod finis quaerendi causa et sciendi gratia sit in ipsamet scientia. Illa enim stat in seipsa, non indigens aliqua aliarum, et ideo nulli anciilatur: et hoc modo geometria est ancilla in quibusdam demonstrationibus arithmeticae: et omnis scientia ex additione se habens ad aliam, ancillatur illi: et cum omnis scieixtia de particular! ente existens ex additiope se habeat ad istam, omnis scientia ancillatur isti: et ista libera existens in se, omnibus aliis libertatem quamdam in hoc quod eis certitudinem in his supponunt, administrat: per hoc enim liberas facit ab obligatione qua sibi non sufficiunt. Liberalis autem est, quae non quidem est libera, sed libertatis habet quemdam modum.
  −
 
  −
Sciendum igitur quod modus iste libertatis, meo quidem iudicio, potissimus est sumendus ex parte scibilis et medii per quod scitur: et quia totum physicum negotium motui subiacet et mutationi, propter quod non perfecte scitur quod est de naturis, sed error magnus est in physicis, et diversae diversorum opiniones, ideo scientia physicae non est libera, sed obnoxia est potius forma physicae varietati: et ideo non est libere principium sciendi. Similiter autem in divinis quae, ut diximus, omnem praeveniunt intellectum, forma non libere creat scientiam: et ideo nec physica, nec prima philosophia scientiae dicuntur liberales, sed potius scientiae mathematicae formas stantes habentes quae principium liberorum sunt sciendi in ipsis et non praeveniunt: hoc modo enim liberalis dicitur, quae non alterius utilitatis causa quaeritur, et libere scire facit scientem scientia dubitationi non obnoxia: et hoc modo sunt liberales illae quae dicun
  −
 
  −
les?
  −
tur esse de quadrivio, scilicet, arithmetiQuse sint ea, musica, geornetria, et astrologia. Hoc discipline ? etiam liberalitatis modo liberates dicuntur illae quae sunt adminiculantes: quia illae sunt de intentione rerum quae, non subiacent varietati et proportionantur intellectui propter hoc quod libere scitur quod quaeritur in ipsis, et non est error in eis, nec varietas opinantium: quia opinionum diversitas accidit ex errore: et sic sunt tres in communi quae vocanQuae trivia tur trivium, grammatica scilicet, logica, et rhetorica, quae tamen ilium modum libertatis non habent, quae secundum finem accipitur, eo quod istae propter alias inquiruntur.
  −
 
  −
Ex praedictis autem superius accipitur etiam, quod istae libera sunt, eo quod ab omnibus libere sunt inquisitae: curis enim necessitatum animus occupatus philosophari non potest, sed potest animus liber et a curis evacuatus: et secundum hunc modum logicae scientiae quadriviales et divinae et physicae generaliter et liberae dicuntur vel liberales. Quod autem quidam dicunt, omnes illas esse liberales, quia a libero subiecto quod est intellect us ad liberum subiectum transferuntur, nullam habet rationem: quia sic artes mechanicae per doctrinam a Doctore acceptae erunt liberales. Exercitia autem liberalia sunt, quae non utilitatis alicuius operati quaeruntur gratia, sed exercentur propter seipsa, sicut vigella, tripudium, et symphonia, et huiusniodi quidem in liberalibus septem, liberate opponitur mechanicae in qua operati utiiitas adulteratur scire: quia scire in talibus non propter scire inquiritur, sed propter operationem vel operatum: propter quod practicum est illud scire quo non scimus rei naturam, sed scimus operari, sicut mobile, vel aedificare, vel
  −
vigellare: liberum autem in scientia divina servili opponitur, quia omnes aliae civiliter ad divinam scientiam respiciunt, ipsa autem divina ad nullam. Sic igitur libera prima vocatur et est sapientia.
  −
==CAPUT VIII==
  −
Quod ista scientia est divina et divinw possessionis, et non humana neque humanse possessionis.
  −
Eadem autem de causa iuste putatur {n p{ui
  −
" x pao ubi i
  −
quod possessio huius scientiae non est hu Mlllf(L mana, sed divina; humana enim natura htom"im
  −
natura sor
  −
multis in locis ministra et ancilla est et eslsecundum multa quae sunt in ipsa: propter quod quidam sacerdotum Arabiae dixisse fertur: « Vae vobis homines qui computati estis bestiarum in numerum, et laboratis servitute reciproca, ut ex vobis nascatur liber. » Nullus enim in hominibus liber est, sed omnes laborant ad commodum, ei quod in ipsis divinum est, non intendentes. Est autem maxime ancilla natura humana secundum acceptionem scientiae, sicut patet ex dictis: et quia ea quae principia sunt scientiae, universale et ratio rei scitae mixta et sparsa colligit abstrahendo et separando mixtum et confusum conferendo et colligendo quod in multis sparsum est, ideo etiam mstrumenta sciendi habet decurrentia ex quibusdam in quaedam sicut est syllogismus et universaliter omnis argumentatio: propter quod a Dionysio scientia hominis discursiva vocatur disciplina: cum inquisitione enim acquiritur et incipit ab admiratione, sicut patet ex praeinductis.
  −
 
  −
Unde etiam est, quod scientiam simplicium colligit ex omnibus quae ex additione se habent ad simplicia, eo quod in Hiis simplicia sparsa sunt et confusa. Umbrosus enim et continuo et tempori coniunctus est hominis intellectus. Propter quod possessio istius scientiae quam nunc inquirimus, non est humana: simplicia enim semper et ubique existentia ad intelligentiam simplicem [33] proprie sortiuntur locum, eo modo quo intellectus locus dicitur speeierum: talis autem intelligendo non est hominis iiitellectus. Est autem non omnino simplex etiam intellectus bumanus per alium modum: quoniam enim non est causa rerum, sed potius causatur a rebus, non perficitur, neque finitur ad res accipiendo rerum causas et principia a materialibus: ergo necesse est quod incipiens sit plus materialis aliis intellectibus: propter quod simplicissimus non omnino proportionalis est secundum quod est in nobis et vocatur humanus: et quando simplicium et divinorum aliquid percipit, recte putatur non hoc ex hoc quod est humanus percipere, sed ex hoc quod participat aliquid divinum. Simplicissimorum igitur scientia est non humana possessio per naturam, sed id quod de ea habetur, lucrum potius est quam possessio habita ad nutum. Trismegistus enim Hermes dicit possessionem esse id in quo per naturam sedet possidens, quieto iure utens.
  −
 
  −
Ipse hoc modo sedet in cognitione sensibilium non divinissimorum: sed intellectus simplex causa rerum per suam scientiam existens, proprie est divinissimorum simplicium. In nulla enim parte ancillans divina natura cognitionem a posterioribus non accipit, sed ex fonte et cardine causarum quae ipsamet est, omnium rerum praehabet intellectus simpliciter, composita temporalia intemporaliter, materialia immaterialiter intelligens: quod proprium est huius scientiae: ideo divina non humana proprie possessio est istius. ["_ Propter quod dicit Simonides poeta, quod solus quidem Deus in sciendo habet honorem. Sed sicut non est huius scientiae possessio hominis, sic non est dignum omnem virum inquirere huiusmodi scientiam; quia omnind secundum seipsam et propter seipsam est scientia: et ideo non possessive sed inquisitive a viro accipitur. Dico autem virum: quoniam muliebris animi est ad sensibilia resolvi propter frigidum motum animalis spiritus sistens, et humidum viscosum malos spiritus inobedientes administrans: utilis autem per calidum bene movens, et humidum subtile bene mobile ad simplicia attolli et aeterna: quoniam talium a sensibus alienato multum et remoto intellectu vix aliquatenus percipitur intentio: hac enim de causa dixit Simonides et caeteri eius collegae poetae, quod principium divinum invidit homini hanc scientiam: et ideo intellectum hominis reflectit ad continuum et tempus, ut semper imaginabilibus et sensualibus detentus, nunquam assurgat ad simplicium intellectum.
  −
Sed inconveniens est dictum poetarum improbatio si non secundum fabulam dictum acci eius em* piatur: quia si aliquid extra fabulam dicere intendunt, quod scilicet principium divinum invidiae subiacet, maxime iniustum est: ex hoc sequitur,quod nunquam perfecti et optimi sed imperfecti etinformati sunt dii omnes: quia invidia non est passio nisi eius cuius bono potest perfici aliud alterius bonum, vel excelli ab ipso, et per hoc effici minus gloriosum. Et ideo dicit Plato, quod invidia Divini piaab optimo longe relegata est, et impo temia. invitentia ab omnipotente: et ideo divinum mo longe invidum esse non contingit. Et hoc etiam poetae intendunt, sed secundum integumenta proverbiorum et fabularum multa fingunt metro cantantes mendacia. Intendunt enim per invidiam deorum, in altissimo et summe desiderabili locare hanc scientiam, et ita desiderium hominis ad ipsam excitare: quia natum est desiderium hominis altiora magis appetere: propter quod dicunt deos hanc invidisse scientiam, ne in altissima sapientia homo diis parificaretur, et sic minueretur honor divinus: propter quod etiam referunt Apollinem Hippocratem Choum percussisse fulmine, ne sibi in futurorum prognosticatione parificaretur. [34]
  −
 
  −
==CAPUT IX==
  −
Quod ista sapientia sola dupliciter est honor abilissima.
  −
Per eadem etiam quae dicta sunt, probatur hanc ipsam scientiam honorabilissimam esse. Si enim honor praemium estvirtutis, ut in primo Ethicorum determinatum est, consequens est dignissimam omnium virtu turn, honore esse dignissimam: haec autem est quae maxime est divina. Nec dnbium est sapientiam esse virtutem maxime divinam ei qui advertit secundum eam et secundum eius actum esse felicitatem contemplativam. Sapientia igitur sola honorabilissima est, eo quod sola maxime divina est dupliciter: illa enim de numero scientiarum maxime divina est, quam maxime habet Deus: Deus autem, ut ex antecedent capitulo constat, hanc habet solus et simpliciter. Et si dicatur homo habere eam, habet eam non simpliciter, sed inquisitive et discursive, et secundum hunc modum eam Deus maxime habet, ita quod modo simplicitatis habet eam solus, qui modus est possessionis. Quoad scitum autem in ea habet eam maxime. Si qua autem scientiarum humanarum sit scibilium divinorum, ea tamen scientia quae Dei est, haec utraque habet. Deus enim omnibus videtur esse aliqua causarum et quoddam entis universi principium: per hoc autem idem principinm quod ipse est, habere scientiam entis aut solius Dei est, aut maxime suum est: quia suiipsius contemplationem omnia scire simpliciter et intemporaliter et immaterialiter, praehabendo scita secundum
  −
1 III Topic cap. 4.
  −
species secundum quod suus intellectus species specierum est, solius Dei est: scita autem ipsa nosse non est solius Dei, sed maxime suum. Sic igitur dupliciter sapientia existente divina, turn propter modum, turn propter scita, propter utrumque horum est honorabilissima. Licet igitur aliae quaedam sunt magis necessariae ad vitae regimen, sicut praecipue sunt architectonicae et civilis et medicina, nulla tamen inter omnes dignior est quam ista: sicut enim ex antehabitis patet, illae quae sunt operatrices apotelesmatum, quibus vitae humanae conservatur communicatio, sunt maxime necessariae: quia sine illis aut vita hominis non est, aut omnino mala et laboriosa est, et ideo sapientiae intendere non potest: propter quod etiam in III Topicoruml dicit Aristoteles, quod tempore necessitatis magis est eligendum ditari quam philosophari: quia tempore necessitatis parum proficit philosophari, magis occupato animo circa procurationem necessariorum, et ideo minus dedito inquisitioni mirabilium quae inquirit maxime sapientia: haec enim etiam est causa, quod fere totus rnundus scientiis utilium deditus est: eo quod omnes lucris, et pauci intendant his quae sunt per se causa sciendi. Quae tamen sola humana sunt secundum quod homo tantum causatus est intellectus, sicut in Ethicis determinatum est. Proter hoc etiam dicit Avendreth fere omnes homines,exceptis paucis honorandis viris, esse computandos in numerum bestiarum. Ex his igitur clarum est hanc sapientiam esse digniorem. [35]
  −
 
  −
==CAPUT X==
  −
he ordine doctrinm sapientiae huius, et qualiter per contrarium irichoat dmnem admirationem.
  −
Oportet vero huius sapipotentiae ordinem delerminare. Quia igitur isia sapientia inuxime doctrinalis est docens per cauHum, oportet eam incipere a causis, et *ie continuatur ordo ipsius ad ordinem rontrarium quaestionum a quibus iriciiiit inquisitio eius. Diximus autem iam in praehabitis, quod initiatur inquisitio ipnius ab admiratione omnium quae inquiruntur, sicut causae et principia univorsi ends: talis enim admiratio omnium est causa inquisitionis in scientia inla. Quaeritur enim ab incipientibus i.u hac scientia, si ita se habet esse rei |iOi causam, quemadmodum se habent automata, hoc est, per se effectus existentes, et non per accidens alicuius cauHIU: et haec quaestio quaeritur ab his qui iiondum speculantur causam nisi confute et in universali. Sciunt.'enim huiusinodi automata aliquas per se causas habere: sed nesciunt quae sit determinate causa dicens quid et propter quid huiusmodi automata, sicut patet in his qui inquirunt causas passionum quae fiunt ex nolo et motu suo in circulo deferente sub circulo declivi, quae sunt vocata solis conversiones ad signa tropica et aequinocliulia: et sicut in mathematicis fit in his qui quaerunt quare diameter qi^adrati non commensuratur. Omnes enim huitismodi effectuum et passionum causam ignorantes, ab effectibus sive passioniIIUH inchoant inquisitionem, inquirendo Iwidentes ad causam. Omnibus enim
  −
• III Physic, tex. et com. 68.
  −
huiusmodi causas ignorantibus mirum videtur, si in genere continuorum aliquid non minorum acceptum, non commensuratur alii non minim o finito. Dico autem non minimum quod non in puncto est divisum: minimum enim in quantitate non est accipere: et quidquid accipitur non ut minimum accipitur, et ideo accipi yiditer ut aliquoties sump turn reddat totum, et ideo a numero aliquo videtur esse denominatum, sicut dimidium, vel tertium, vel quartum, et sic deinceps. Cum igitur omne quod mensuratur alii, secundum numerum aliquem commensuratur ei, et partes tam diametri quam lateris quadrati sint non minimae, sed aliquotae secundum numeri denominationem acceptae, valde videtur mirabile ei qui causam nescit quod diameter non commensuratur. Ostendimus enim in III Physicorum *, quod quantitas continua si secundum aliquota dividatur, stabit in aliquo numero diviso^ et non dividitur ad infinita. Si autem secundum minima dividatur, cum non contingat dividi in puncta, nunquam stabit divisio. Sicut igitur diximus, stantibus divisionibus diametri et lateris quadrati in numero, cuius partes mensurant totum, videtur mirum si non commensuretur in aliqua proportione numeri. Inchoat igitur in omnibus his ab admiratione et ab effectu. Sed oportet doctrinam dignius in contrarium modum proficere, ut inchoet a causa, et deveniens sit ad effectum, iuxta proyerbium quod etiam in moribus est, ubi passio non ordinatur nisi per conatum in contrarium passionis, sicut faciunt qui tortuosa lignorum dirigunt. Mi enim per oppositum curvati lateris incurvant formam convexi, curvantes super formam concavi, et e converso, ut quod superficies convexa efficiatur concava, et concava efficiatur convexa: et tunc redit ad situm rectum: ita ergo oportet facere et hic, quoniam admirans admiratur causam, et non sa[36]tisfacit admiranti nisi per eum quidocet causam. Docens autem causam non miratur, quia scit causam. Signum enim scientis, ut diximus, est posse docere. Quando igitur discunt qui mirantur a docentibus, oportet doctrinam a contrario eius secundum ordinem inchoare a quo inchoat admiratio: unde enim geometricus sciens causam, non niirabitur si diametrum non fiat commensurabile lateri quadrati: scit enim omnia quae commensurantur, secundum aliquem numerum parem commensurari: diametrum autem lateri neque communicari in nnmero pari, neque in numero imparl: quia si detur quod communicant in numero pari, sequitur quod par Humerus sit impari et si detur quod communicant in numero impari, sequetur e converso quod numerus impar sit par: hoc autem a nobis iam in geometricis est demonstratum. Ea autem quae dicta sunt, ad hoc sunt inducta, ut sciamus viam doctrinae per contrarium inchoare viae inquisitionis: quoniam via in inquisitione inchoat ab effectu et admiratione ignorantis causam. Via autem doctrinae inchoat a causae assignatione nihil mirantis, eo quod ipse scit automatum et prodigiorum causas.
  −
Amplius sicut patet ex praehabitis aliae scientiae speculativae ex additione se habent ad istas, et ideo demonstrationes earum in istam exaltantur et per istam fundantur: lumen ergo intelligibilium huius sapientiae colligit in omnibus aliis particularibus entibus quae sunt in intellectu qui continuo et tempore coniungitur, et ipsi naturalius proportionantur. Paulatim igitur ac magis accipit luminis ex resolutione intelligibiliumphysicorum et mathematicorum ad divina: et ideo quoad nos etiam inchoat haec scientia a physicis et mathematicis, et determinatur ad speculationes divinorum: propter quod ultimo docetur, et Philosophi aliis scientiis manuducti in ista terminant tola in vitam. Modo autem postquam inducti et cruditi sumus ex aliis, per contra
  −
rium modum inchoabimus sumentes ex ordine doctrinae ab ultimo genere causarum etprincipiorum. Quae igitur sit natura huius scientiae quam modo quaerimus, dictum est: et etiam cum hoc determinatum, quae sit intentio in qua oportet habere quaestionem de eo quod scire desideramus, et in qua oportet habere totam istam methodum.
  −
 
  −
==CAPUT XL==
  −
Et est digressio declarans quatuor de quibus est haec sapientia, et in quo convenit cum to pica etsophistica, et in quo divert ab ipsis.
  −
 
  −
Dubitabit autem fortassis aliquis, quoniam si ipsa sapientia est de esse quod simpliciter, et ad quod ex additione est se habens esse mensurabile vel numerabile vel esse physicum, vel esse mobile, et omne universaliter esse determinatum,videbitur haec scientia non posse inquirere de principiis illius esse: nulla enim scientia omnino inquirit de sui subiecti principiis: et sic videtur quod nec de causis esse sit, nec de principiis entis ista scientia. Sed hoc, ut videtur, solvitur citius si ea quae dicta sunt, ad mentem subtiliter revocemus: sicut enim Boetius in Hebdomadibus verissime dicit: « Omne quod est, ab alio habet esse, et ab alio habet quod hoc est: quoniam a simplici conceptu entis et essentiae habet esse: eo quod esse nihil aliud est nisi actus entis vel essentiae: quod autem id quod est, hoc est quod est, habet ex eo quod ex additione se habet ad ens et determinat ipsum et ponit in numerum. » Principium igitur et causa cum non simplex dicant esse, sed quod hoc est, quod distinctum habet esse, palam quod sunt entis et esse consequentia. Hoc autem adhuc manifestum [37] mi ex hoc quod dividentia sunt ens et causa et principium: non enim omne quod est scitum, principium habet, quia nic ipsius principii esset principium, et non staret illud usque in infinitum: sed oiiuie quod est scitum, oportet quod habeat causas etprincipia, quoniam intelligero et scire circa omnes scientias convcnit ex principiis et causis acceptis usque ad elementa rerum quae sciuntur. Altamen quam vis causa et principium niut consequentia ens, non tamen hoc quod causae sunt et principia, habent ex hoc ente mensurabili vel mobili quod est mathematicum vel physicum, sed mint ante hoc per intellectum. Et ideo neque mathesis neque physica habet loqui de eis, neque stabilire ea, secundum quod huiusmodi sunt. Licet ergo lam mathesis quam physica determinent do causis et principiis propriis sibi, non (amen determinare habent de causa secundum quod causa est, vel de principio secundum quod est principium: sed relinquitur hoc primm philosophiae determinandum. • •<> Sequitur igitur ex his, quod haec scieni m i!% est de qutftuor in universo. Est enim |i *i de ente secundum quod ens, et de partibus eius, et hoc est primum de quatuor. Kst iterum de consequentibus ens secundum quod est ens, quae sunt ante esse uiathematicum vel physicum, et ideo per esse non dependent a mathematico vel physico, sed accidit esse talibus in physicis vel mathematicis, quia inveniuntur extra ipsa, et talia sunt principium et causa unde, et unum et multa et huiusmodi, et hoc est secundum inter ea de quibus est sapientia.
  −
 
  −
Tertium autem ml, quod est de physicis conceptis cum motu et materia, et de mathematicis secundum esse in materia existentibus, sicut est de motu et materia et qualitate et huiusmodi: sed non est de his secundum quod in materia sunt, quin potius, sicut diximus, cum omne quod est ab alio habeat esse ab alio quod hoc est, sapientia ista est de istis secundum quod a principiis esse simplicis habent esse, et physica vel mathesis est de eis secundum quod a physicis principiis vel mathematicis habent quod hoc sunt. Quartum autem est de his quae ad ea quae nunc dicta sunt, habent modum oppositum, et haec sunt separata omnino per esse suum ubique et semper existentia, sicut est Deus et intelligentiae secundum ordines suos in quibus sunt. Licet autem de his sit sapientia ista, patet tamen ex dictis quod una est, quoniam de omnibus his est secundum esse non conceptum cum continuo et tempore: haec enim forma est uniens omne vel esse de quo est ista sapientia, et sic inquirit propria accidentia omnibus praedictis.
  −
Convenit autem ista scientia cum ea parte logicae quae topica dicitur, et cum ea parte quae dicitur sophistica, cum utraque partium dictarum sit de eisdem quatuor istis: sed differt ab utraque simul in hoc quod utraque illarum sic est de his quatuor, quod non secundum esse simplex totum est de his, sed etiam secundum esse additum, quod est physicum, vel mathematicum, eo quod procedunt a communibus quae in singulis inveniuntur. Sapientia autem non est de his nisi secundum esse simplex, non secundum esse additum. Differt autem hoc a topica specialiter, eo quod ista ex veris principiis rerum docet virtutem et generat scientiam veram et puram. Topica autem ex icotibus quae sunt signa in singulis inventa communiter non docet veritatem, sed generat opinionem. A sophistica autem specialiter differt in fine,quoniam sophistica gloriari quaerit de apparent sapientia. Sapiens autem non intendens gloriam, intendit docere veritatem multum dignam gloria et honore.
  −
 
  −
 
  −
==Notae==
  −
{{reflist}}
 
3,209

edits