| Dico autem esse simplex, non esse universale, sed esse cuiuscumque non conceptum cum magnitudine et materia subiecta motui per principia motus. Istius enim esse principia sunt principia a quibus omnia alia principia habent, et quod sunt, et quod sint principia. | | Dico autem esse simplex, non esse universale, sed esse cuiuscumque non conceptum cum magnitudine et materia subiecta motui per principia motus. Istius enim esse principia sunt principia a quibus omnia alia principia habent, et quod sunt, et quod sint principia. |
| His igitur de sapiente conceptionibus sic suppositis, dicimus illam scientiam esse veram sapientiam, quae per se est scientia, ita quod suiipsius ipsa est causa, hoc est, quam gratia suiipsius quaerimus scire et volumus, et hoc cuius finis propter quam scire volumus, est in ipsamet scientia: sicut enim patet ex iam dictis, non potest esse causa suae scientiae ipsamet scientia, sed ab aliqua aliarum aliquid probatum et in esse stabilitum accipiat, sed potius illa a qua accipit hoc, erit sibi causa scientiae, et tunc non erit ultimum scientiae et virtus sapientia. Quod iamen iam determinatum est in ''Ethicis''. Oportet autem ipsammet ex omnium principiis sibi esse causam scientiae. | | His igitur de sapiente conceptionibus sic suppositis, dicimus illam scientiam esse veram sapientiam, quae per se est scientia, ita quod suiipsius ipsa est causa, hoc est, quam gratia suiipsius quaerimus scire et volumus, et hoc cuius finis propter quam scire volumus, est in ipsamet scientia: sicut enim patet ex iam dictis, non potest esse causa suae scientiae ipsamet scientia, sed ab aliqua aliarum aliquid probatum et in esse stabilitum accipiat, sed potius illa a qua accipit hoc, erit sibi causa scientiae, et tunc non erit ultimum scientiae et virtus sapientia. Quod iamen iam determinatum est in ''Ethicis''. Oportet autem ipsammet ex omnium principiis sibi esse causam scientiae. |