Difference between revisions of "Directory:Logic Museum/Troyes. B. Munic. 718"
Line 8: | Line 8: | ||
[[Category:Manuscripts]] | [[Category:Manuscripts]] | ||
+ | [[Category:William of Ockham]] | ||
<div style="overflow:auto;height:1px;"> | <div style="overflow:auto;height:1px;"> | ||
[[Publication Date:: 14]] | [[Publication Date:: 14]] |
Revision as of 11:29, 8 May 2010
Trecis, Bibl. Civit. 718 - Membranaceus, saec. XIV, ff. 149, binis columnis, cc. 58 lineis per columnam, unica manuscriptus atque correctus.
Foliis lv-2r habetur tabula quaestionum, post finem vero libri, f. 149ra-vb legitur initium tractatus De sacramento altaris, qui incipit: Sicut dicit quaedam glossa...; explicit: quia non est per casumy igitur sine . In isto codice habentur multae notae marginales atque correctiones. Additiones quae in codice A desiderantur, hic partem in columnis partem vero in marginibus vel in imis foliis occurrunt, locis ubi inserendae essent non semper notatis. Accidit etiam quod huiusmodi additiones in columna quidem incipiant sed in margine vel in imo folio terminentur, ac si amanuensis primo spatia vacua pro eis reliquisset et postea nonnisi primam partem earum in iisdem spatiis scribere potuisset.
In primo folio protegente indicatur origo codicis, his verbis: Liber Clarevall.
Colophon, f. 149rb: Explicit scriptum fratris Willelmi de Hocham super primum Sententiarum.