Directory:Logic Museum/sandbox

MyWikiBiz, Author Your Legacy — Friday May 03, 2024
Jump to navigationJump to search
Postquam de nominibus concretis et abstractis est discussum, nunc de alia divisione nominum, quibus scholastici frequenter utuntur, est dicendum. Unde sciendum quod nominum quaedam sunt absoluta mere, quaedam sunt connotativa. Nomina mere absoluta sunt illa quae non significant aliquid principaliter et aliud vel idem secundario, sed quidquid significatur per illud nomen, aeque primo significatur, sicut patet de hoc nomine 'animal' quod non significat nisi boves, asinos et homines, et sic de aliis animalibus, et non significat unum primo et aliud secundario, ita quod oporteat aliquid significari in recto et aliud in obliquo, nec in definitione exprimente quid nominis oportet ponere talia distincta in diversis casibus vel aliquod verbum adiectivum. After concrete and abstract names have been discussed, now we have to speak about another division of names which scholastics frequently use. Wherefore, you should know that certain names are 'purely absolute', certain are 'connotative'. Purely absolute names are those which do not signify something principally and something else (or the same thing) secondarily, but rather, whatever is signified by that name, is equally signified primarily, thus the name 'animal' clearly does not signify anything but cattle, donkeys and men, and so for other animals, and does not signify one primarily and another secondarily in such a way that something has to be signified in the nominative case and another in an oblique case, and in the nominal definition it is not necessary to put such distinct terms in different cases, or to use some participle.
Immo, proprie loquendo talia nomina non habent definitionem exprimentem quid nominis, quia proprie loquendo unius nominis habentis definitionem exprimentem quid nominis est una definitio explicans quid nominis, sic scilicet quod talis nominis non sunt diversae orationes exprimentes quid nominis habentes partes distinctas, quarum aliqua significat aliquid quod non eodem modo importatur per aliquam partem alterius orationis. Indeed, properly speaking, such names do not have a nominal definition,