Difference between revisions of "Directory:Logic Museum/Albertus Magnus: Commentary on the Metaphysics/Book V/Tractatus iv"

MyWikiBiz, Author Your Legacy — Tuesday April 16, 2024
Jump to navigationJump to search
(New page: LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT, IV 343 TRKTiTlN IV DE CONSEQUENTIBUS ENS. CAPUT I. De modis perfecti. §&*<l>»m. Exsecutis autem his quae secundum praesens negotium de partibus entis di ce...)
 
(Replaced content with '[http://www.logicmuseum.com/wiki/Authors/Albertus_Magnus/Commentary_on_Metaphysics/Book_V/Tractatus_iv link]')
 
Line 1: Line 1:
LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT, IV 343
+
[http://www.logicmuseum.com/wiki/Authors/Albertus_Magnus/Commentary_on_Metaphysics/Book_V/Tractatus_iv link]
TRKTiTlN IV
 
DE CONSEQUENTIBUS ENS.
 
CAPUT I.
 
De modis perfecti.
 
§&*<l>»m. Exsecutis autem his quae secundum
 
praesens negotium de partibus entis di
 
cenda videntur, tangemus etiam modos
 
entitatis eorum quae sunt entis conse
 
'tL#!diH T1611^ ^a enim praedicamenta omnia
 
IS* YMnt P°tius sunt habitudines quaedam quam
 
: iP"«*«t «» ens verum: et cum praedicantur de ali
 
Pi iUHIil A
 
 
 
t
 
•»■• quo, magis dicunt quomodo se quid habet ad aliud, quam in re aliquid significent in esse. Sunt etiam eorum quaedam consequentia ens in parte acceptum, sicut quando et ubi: et de his non pertinet ad primum tractare Philosophum: de aliis autem quaedam dicemus in sequentibus. De actione autem, quia non una ratione determinabilis est, partim in libro Peri geneseas, partim etiam in sequentibus, ubi de actione primorum loquemur principio»*«»l. rum, distinguemus. Ea autem quae ens 1 II de Animae, tex. et com. 41.
 
consequuntur et quae probantur de ente, dupliciter considerantur: aut enim considerantur secundum ens ipsum determinatum, aut considerantur secundum seipsa. Determinantia autem ipsum ens tripliciter considerantur: aut enim accipiuntur secundum id quod efficitur in ente ex ipsa determinatione, aut accipitur ipsum determinans in ratione determinants, aut modus quo determinans inhaeret determinato: et penes haec tria loquemur de tribus, de perfecto videlicet * et termino, et eo quod est per se.Haec enim tria penes tria quae dicta sunt, accipiuntur: et horum trium modum omnia alia quodammodo imitantur.
 
Dicamus igitur quod perfectum dicitur multis modis. Uno quidem modo dicitur perfectum, extra quod non est accipere aliquam particulam de integrantibus et ad esse pertinentibus: et hoc est dupliciter, secundum exigentiam entis videlicet, et secundum exigentiam esse. Secundum exigentiam autem entis adhuc dupliciter, scilicet essentialium et quantitatis perfectionem. Omnium enim natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti, sicut in secundo de Animal est ostensum. Secun
 
344
 
D. ALB. MAG. ORD. PILED.
 
 
 
dum autem esse perfectum quod est secundum tempus quod est mensurans esse, non habet defectum, sicut singulorum dicimus hoc tempus esse perfectum, extra quod non est accipere tempus aliquod quod sit pars quaedam quae ad illius temporis desit complementum. Hoc autem est dupliciter: aut enim simpliciter est hoc secundum tempus, aut secundum tempus singulorum; simpliciter enim non est perfectum tempus nisi esse mundi cui se committitur totum tempus secundum revolutiones causantes omnem generabilium diversitatem et successionem. Tempus autem singulorum est mensura sui periodi secundum naturam procedentem ab imperfecto substantias et virtutis ad statum in utroque, et a perfecto substantias et virtutis usque ad ultimam diminutionem in utroque: si enim aliquid desit huic tempori, est imperfectum secundum naturam.
 
Secundo autem modo dicitur perfectum, quod est perfectum secundum virtutem, et bene se habens secundum illam, et hoc non habendo hyperbolem sive minus secundum suum genus sive generis et naturae facultatem: et hoc est secundum utramque virtutem, intellectualem videlicet et moralem: has enim innati sumus suscipere: perficere autem quidem unius est per experimentum et doctrinam, alterius autem per assuetudinem. Et quia innati sumus suscipere, non erit anima hominis perfecta nisi quando perfecte invenit se in utraque parte sive virtute, et procedit in ea usque ad summum felicitatis eius: et hoc iam nos ostendimus in secundo libro de Intellectu et Intelligibili, ubi de perfectione animae ostendimus, sicut etiam in singulis dicimus perfectum, sicut dicitur perfectus medicus et perfectus fistulator sive tibicen, quando secundum speciem et formam propriae sibi virtutis sive artis in nullo deficiunt. Iuxta hunc autem modum transferentes nomen perfectionis ad imperfectiones secundum male et pravitatem dictas, dicimus sycophantem sive
 
mendacem perfectum, et latronem perfectum: et ratio translationis est, quia etiam ad talia referimus et transferimus nomen boni, dicentes sycophantem bonum, et latronem bonum, quando secundum artem latrocinii et sycophantis nihil deest. In omnibus enim huiusmodi et maxime in his quae secundum bene et virtutem dicuntur, dicimus perfectum, eo quod virtus est perfectio quaedam: quodlibet tunc est perfectum et quaelibet substantia tunc perfecta est, quando secundum speciem propriae virtutis in nulla deficit parte quae virtus sit, sed secundum naturam suae mensurae attingit ultimum et summum. Form am autem propriw virtutis dico virtutis illius quae convertibles est, et secundum illam naturam qua est id quod est: sicut virtus hominis est secundum intellectum, quia solus intellectus est quo homo est id quod est homo: propter quod etiam talia adipiscens non est alteratus, sed perfectus: et in oppositis istorum non est alteratus, sed corruptus.
 
Amplius autem tertio modo perfecta dicuntur esse, quibus iam inest finis studiosus et secundum naturam: perfecta enim dicuntur omnia secundum habere finem optimum. Iuxta autem hunc modum iterum fit perfecti translatio ad imperfecta: quia enim finis de numero ultimorum est, ideo etiam nomen perfecti ad prava transferentes dicimus perfecte perdi et perfecte corrumpi, quando nihil deest corruptioni et male, sed est in ultimo in quo esse potest: et ideo mors secundum metaphoram a quibusdam dicitur finis, quia est ultimum, sicut et finis ultimum quoddam est. Sed differenter: quia finis est ultimum cuius causa fit omne quod fit. Mors autem ultimum est non intentum, sed corruptio eius quod intentum erat. Perfecta igitur secundum se dicta tot modis dicuntur. Et primus quidem modus aliquo modo secundum quantitatem sumptus est secundus autem modus secundum qualitatem, et tertius penes substantial!! quae est finis et
 
LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. IV
 
345
 
 
 
perliciens esse. Metaphorici autem modi non sunt modi perfect! secundum esse, sed translatione ad modos perfectionis referuntur sub quadam perfectionis similitudine. His igitur modis alia quidem perfecta dicuntur secundum bene quae in nullo deficiunt secundum genus suum, nec hyperbolem habent. Alia autem quae nihil extra accipiunt, nec sibi deficiet virtus. Alia vero omnia dicuntur perfecta in substantia secundum quod non habent hyperbolem in ultimo genere, quod est naturae ultimum, ita quod non est aliquid extra ipsum ultimum quod exigatur ad esse. Alia vero dicuntur perfecta secundum accidens, et non per se: aut quia faciunt aliquid simile perfecto, aut aliter se habent ad haec quae secundum primum modum perfecta vocantur. Perfectum enim aut est in esse quoad intrinseca rei principia et principiata, aut est in his quae sunt extra esse mensurantibus. Etsi quidem est in his quae sunt extra mensurantia, aut haec sunt secundum modum entis, aut secundum modum esse. Et ista ambo faciunt primum modum qui in vulgari usu principalis est significationis perfecti. Si autem est secundum intrinseca, ad hoc secundum proportionem potentiae naturalis ad bene esse, aut perfectionem potentiae ad actum in esse ipso: et sic accipiuntur modi secundus et tertius, ut patet cuilibet: et isti sunt modi perfecti secundum se dicti, et illis opponitur modus quod secundum accidens vocatur, qui per accidens non est determinabilis.
 
CAPUT II.
 
Et est digressio declarans modos perfectionis, et plus quam perfecti, et ultra plus quam perfecti, et deficientis, et abundantis.
 
Adhuc autem de modis perfecti considerabimus largius extendentes perfectionem secundum quod opponitur abundanti et deficienti, et accipit plus quam perfecti additiones: sic enim quidam Peripateticorum de perfecto consideraverunt de prima philosophia tractantes. Nomen igitur perfectionis primum quidem est in numeris, cum sic ex suis constituiturpartibus, quod nec abundat, nec deficit in ipsarum coacervatione. Et hoc modo senarium perfectum esse dixerunt, et ea quae fiunt secundum senarium, perfectioni consecraverunt: propter quod etiam rebus incipientibus sex scintillationes stellarum dederunt, et septimam quieti et custodiae in iureiurando deorum dixerunt esse dedicatam: ad esse enim et ad motum defendendi esse dederunt incipiendi principium. Principia autem esse aut factiva sunt, aut formabilia et materialia, aut sunt instrumentaliter operantia, quemadmodum calor digestivus. Facientia quidem et formantia calido et humido temperato et spiritual! dixerunt esse determinata, et haec dederunt Iovi summo patri: propter quod etiam pater iuvans vocatur: quia spiritum vivificum etformantem et calidum ethumidum omnibus immittit, quem imbrem aureum de vapore coelesti rorantem esse dixerunt. Huic autem respondens ut proportionata materia est temperate frigidum et humidum. Et ideo factum est, quia subtili terrestri permixtum est, et hoc quasi gutta matris: et hoc venerabili attribuerunt
 
346
 
D. ALB. MAG. ORD. PRiED.
 
 
 
matri quam propter naturae venerationem, Venerem placuit appellari. Et primo quidem virtutem formantem, secundo autem informabilem attribuerunt: et ideo Iovem imbrem aureum infundere gremio Veneris poetice loquens dixit iEschylus. Est autem ad rei inceptionem et de intrinsecis maturans et digestivus et vivificus calor cum sicco habens acumen: et hunc dederunt Soli moventi ad vitam spiritus omnia, per formam spiritus omnibus vitam invehenti: et ideo currum quo vehitur, huic attribuerunt. Ex parte autem materiae duo sunt necessaria, quorum unum est proportio simplicis humidi ad mixtum secundum perceptam coeli virtutem: et hanc dederunt Lunae moventi primum humidum quod est mare. Alterum autem ipse mixtionis motus: et hunc dederunt Mercurio valde multiplici et tortuoso, ut undique penetret: et ideo stillosopontem, hoc est, bonum stillantem vocaverunt. Ne autem destruatur alterantibus et in contrarium agentibus, calido audaci quod fit in corde dederunt principio, et hoc deo Marti duci belli consecraverunt. Nec plura dicebant exigi ad intentionem et fieri rerum: et ideo magnum annum revolutionibus horum redire iureiurando confirmaverunt.
 
Quieti autem in esse dederunt septimum: cum enim omnia contineantur in esse, et quiescant frigido comprimente et sicco continente figuras et formas, Saturno omnia circumdanti quietem sanctificaverunt.Est igitur fieri et esse perfectio in seeario: in septenario autem tota temporis successio: quia et inceptio quae est motus ad esse, et quies ipsa in esse determinatur tempore. Quia vero calor et spiritus vivificus restaurantur continuo frigido sicco extrinsecus opprimente, sicut reducente et reflectente spiritum ad fontem ipsius, ideo Saturnum patrem esse Iovis dixerunt: qui tamen intus convalescens et ad exteriora confortatus, inundans in exterius expanditur, et patrem Saturnum expellit a regno. Haec
 
igitur est perfectio secundum numerum, quod in esse consistit in senario, et in tempore septenarii numeratur perfcctione.
 
Secundaautemperfectioreiestsecundum quantitatis continuae consummationem, secundum quem modum perfectum dicimus longitudinis et latitudinis et profunditatis motus perfecte attingens, qui etiam a coeli motibus causantur motus quidem augmenti secundum altum et imum, motus autem localis secundum dextrum et sinistrum, et motus sensuum secundum ante et retro in profundum, et ex profundo: ex corde enim in organa diffunditur virtus, et ex organis in cor redeunt sensibilium motus: et in his dicimus perfecta animalia quae hos tres motus sine defectu attingunt: et quae ab his deficiunt, dicimus imperfecta.
 
Amplius tertio modo dicimus perfectum secundum commensurationem potentiarum ad actus secundos, sicut dicimus perfectum robore vel intellectu vel albedine secundum commensurationem superficiei ad lumen, et perfectum pulchritudine, quando quidquid huiusmodi bonitatis debet habere, iam habet, et nihil de his extrinsecus exspectat: additum autem his nec ad necessitatem nec ad esse pertinens, in ratione superilui determinatur: additum autem ad rei necessitatem quod prodest, licet prosit non ad esse, plus quamperfecti accipit rationem. Ex his autem accipitur: cum omnis ordo principio, medio et fine determinetur, numerus autem ordo quidam sit plurium unitatum, patet ternarium primum numerum perfectum esse: ideo hoc subiectum motus determinat, quod diximus esse primum susceptibile trium diametrorum: et hoc modo dictum est quod omnis res est tres, et quod per numerum ternarium Deus magnificatur gloriosus. E contra autem est omnis numeri principium et medium et finis. Sic par numerus est imperfectus ex defectu medii, licet habeat principium et finem, eritque omnium numerorum binarius imperfectissi
 
LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. IV 347
 
iiuis, qui principium et finem habet sine medio, et duos fines suae resolutions sine principio et medio, et duo principia suae compositions sine fine et medio. Omnia <mim ista est unitas secundum diversas raliones. Propter quod in duobus natura non sistit, sed in tribus in his quae perlecta sunt: et ideo omnis motus est in tribus, principio, medio et fine: et si quidem sint multa media, hoc tamen in ratione medii sunt omnia unum.
 
Amplius perfectum secundum ipsum esse accipitur, quod quidem nihil amplius exigit ad esse quam habet: et hoc quidem est duplex: unum enim necesse est inesse, cuius proprium est non habere plus: alteram autem possibile est inesse, cuius esse quamvis debeat ad aliud quod est causa, habet tamen hoc ad quod pendet coniunctum sibi sine defectu, sicut nos supra diximus in modis necessarii, quos distinximus. Plus quam perfectum autem in esse, quod ultra suum esse in quo nullum patitur defectum, exuberat et profundi esse in alia, ita quod huius exuberatio sit sibi specialis: et secundum Peripateticorum sapientiam prima causa habet modum perfectionis primum, intelligentia autem habet modum perfectionis secundum. Id autem quod est circa perfectionem, duplex est: est enim unum sufficiens, et alterum insufficiens. Sufficiens autem est, quod licet non simul habeat ea quae operatur et profundit, tamen habet apud se unde semper efficiet, et motum semper ab ipso attribuit ei materiam: et hoc modo sufficiens dicunt quidam esse mundi animam, quae semper eflicit successive formas, et motus coeli primi attribuit ei materiam. Insufficiens autem est, quod non habet apud se ea quibus perficitur, sed aliunde moventia movent ipsum ut ea consequatur, sicut est generabilium et corruptibilium materia. Ilaec igitur de modis perfecti dicta sunt a nobis.
 
CAPUT III.
 
De modis termini.
 
Terminus qui est perfectio quaedam et Text.et com. finis, dicitur multipliciter. Dicitur autem terminus id quod est cuiuslibet ultimum: et hoc quidem est quod occurit in re primum, extra quod nihil est de re, et infra quod sic occurens in re primum sunt omnia quae sunt rei: et hoc modo infinitum est interminatum,quia non est accipere aliquod ultimum: et primum intra quod contineatur totum, sicut pellis est ultimum et primum in animalibus, intra quod continetur totum animal: et primum et ultimum coelum est, intra quod continetur universum. Alio autem modo dicitur ultimum terminus, qui est species mensurae aut mensurati habentis mensuram, et generaliter finis quantitatis uniuscuiusque: tale vero est ad quod est motus et actus mensurantis et non a quo proprie. Aliquando tamen ambo haec dicuntur termini, a quo videlicet incipit motus, et actus mensurantis, et ad quod pervenit, secundum quod dicimus duos esse terminos quantitatis eorum quorum est quantitas. Tertio autem modo dicitur terminus cuius causa fit omne quod fit: et hic terminus est causa finalis, quae est terminus intentionis quando in esse accipitur, licet sit principium omnium quando accipitur in intentione: et de hoc quidem qualiter aliquando finis sit et non causa finalis, et aliquando causa finalis et finis, in praehabitis istius eiusdem sapientiae satis dictum est. Quarto autem modo dicitur terminus substantia cuiuslibet diffinitiva, quae est quidditas sive quid erat esse ipsius: hoc enim est duorum terminorum, potentiae videlicet et actus, sive generis et differentiae. In his enim terminatur esse cuius
 
348
 
D. ALB. MAG. ORD. PILED.
 
 
 
cumque rei sive entis. Hoc autem probatur per hoc quod si cognitio demonstrationis resolvatur in medium quod est cognitionis causa, resolvetur in diffinitionem quid et propter quid dicentem: et haec diffinitio terminus est et dicitur: et cognitio facta per ipsam, comprehensio vocatur: est enim ista cognitio tactus intellectus super rei terminos. Cum autem diffinitio est cognitionis terminus, oportet quod etiam sit terminus esse et rei: quia eadem sunt principia cognitionis et entis, sicut saepe ostendimus: sed diverso modo hinc et inde sunt accepta. Palam autem est, quia quot modis principia dicuntur, tot modis etiam dicitur terminus, licet in plus sit terminus quam principium: quia terminus primo modo et in prima parte secundi modi acceptus, non est principium. Et ideo omne principium terminus quidam est, non tamen omnis terminus est principium. Terminus enim a terminando dictus est, aut entis, aut esse, aut fieri. Si autem est terminus entis, aut est terminus quanti secundum se, aut quantitatis acceptse secundum numerum. Et terminus quidem quanti secundum se est ultimum et primum ipsius, intra quod est totum, et extra quod nihil est de re: et sic est modus primus. Si autem est terminus quantitatis secundum numerum, est modus secundus. Si vero est terminus secundum fieri, aut hoc est secundum rationem terminantium, aut eius quod terminatur. Et secundum rationem terminantium quidem omne principium est terminus quidam: secundum rationem autem terminati non est terminus nisi finis et causa iinalis, quia illo terminatur quod fit: et finis quidem terminus est motus: causa autem finalis est terminus intentionis, quae quidem nunquam est terminus operis, sed est aliud ab ipso, sicut in ante habitis est ostensum. Terminus autem esse cognitionis est ipsa quidditas, sive substantia diffiniliva: et haec quidem principaliter dicitur terminus.
 
CAPUT IV.
 
De modis eius quod est per se, sive per ipsum, sive secundum quod vel non quod.
 
Id quod est per se, pluribus designatur Tex{^ nominibus: designatur enim per secundum ipsum esse, et per secundum quod, et per in eo quod esse: et hoc quocumque modo designetur, significat aliquid esse vel inesse gratia suiipsius, vel gratia eius quod inest propter seipsum: et ideo dicitur quamdam essendi vel inhaerendi proprietatem: et ideo nos distinguemus ipsum hic secundum quod dicit modum essendi quemcumque, sive immediatum, sive eum qui contingit per aliquid immediatorum. Dicitur igitur uno et principali modo per se, sicut per se inest species, et id quod est substantia uniuscuiusque rei, quae est ratio vel aliquid de ratione ipsius diffinitiva: sicut id quod est bonum subiecto, dicimus esse bonum per se: et hunc hominem dicimus esse hominem, vel animal, ve rationale per se. Et alio modo secundo dicimus esse per se sive inesse per sepassionem in eo in quo primum nata est fieri sine medio, ut color in superficie terminati corporis: hanc enim necesse est compositam esse ex perspicuo terminate: et hoc per se est causa coloris et subiectum. Isti ergo duo modo essendi per se sic differunt, quod primum dictum per se est sicut species et forma. Secundum autem dictum per se sicut materia est et subiectum primum cuiuslibet passionis. Universaliter autem id quod vocatur per se, sive secundum quod, dicitur tot modis sicut et causa: et hoc probatur per hoc quod eadem est quaestio de causa et de secundum quod, sive in eo quod. Dicimus enim inquiren
 
LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. IV
 
349
 
 
 
Irs causam adventus alicuius secundum quid venit iste, id est, intendentes: ac si dixcrimus, qua de causa venit iste: et hoc etiam est in cognitivis, quia dicimus iuquirentes medium quod est causa vel quod videtur, et non est secundum quid iNiralogizatum est aut secundum quid syllogizatum est, intendentes quaerere qua causa syllogismi sunt aut paralogismi. Quantum ergo multiplicatur causa et pruecipue immediate, tantumdem etiam multiplicatur perse, sive secundum quod. Amplius omne quod secundum positioncm distinctum dicitur, hoc per se vel secundum quod ipsum est existit, eo quod ipsum non in alio, sed omnia alia existunt in ipso, sicut quod per se existit nullo indigens in loco suo distinctum, aut quod secundum se vadit. Talia enim omnia positionem significant et locum, quia ab individua substantia locus abstrahi non potest: propter quod etiam locus de individuantibus esse dicitur: nec duo in uno loco possunt esse vel imaginari vel intelligi. Hoc autem alibi determinatum est: et ideo iste modus est modus essendi per se.
 
Ex omnibus autem inductis accipitur quod secundum se et per se multipliciter dici est necesse. Aliud enim secundum ipsum vel per se dicitur, quod hoc aliquid erat esse, sicut Callias secundum se est Callias: et hoc designat quid hoc aliquid erat esse Callias., sicut in ultimo enumerato modo dictum est. Aliud vero dicitur per se sive secundum ipsum, quaecumque insunt in quid sive in quidditate eorum in quibus sunt, sicut Callias animal dicitur esse secundum se, eo quod in ratione diffinitiva Calliae est animal: Callias enim est animal quoddam: universale autem est esse particularis: non enim curamus hoc, utrum mediate vel immediate conveniat, eo quod hoc potius est de conditione propositionis quam dicat modum essendi, sed dicimus esse per He in isto modo, prout substantia inest
 
cui inesse dicitur. Amplius.autem dicimus esse per se, si aliquid ostensum est alicui primo inesse, aut ostensum est inesse primo in aliquo ipsorum quae sunt eius per substantiam. Ambo enim haec dicuntur per se in secundo modo superius enumerato, sicut superficies in qua multum est perspicui, dicitur alba secundum se, et hoc est cui immediate inest albedo: et homo dicitur esse unum secundum se, eo quod anima est substantial pars quaedam hominis, in qua sicut in primo subiecto est ipsum vivere. Et sic secundus modus in duos dividitur: eo quod aut passio immediate inest, aut inest gratia alicuius quod substantiate est ei cui passio dicitur inesse: et illi substantial! passio inest immediate. Amplius, sicut diximus, per se et causa aequaliter dicuntur: dicitur igitur per se id cuius non est alia aliqua causa: et haec duo habent membra: aut enim dicitur de causa immediata, qua posita necessario ponitur effectus, et destructa destruitur, sicut hominis quidem multae sunt causae: est enim aliqua causa hominis animal et aliqua bipes, quorum neutrum est convertibile: nec simul ambo dicunt causam convertibilem: attamen secundum se homo est homo: et ideo habet aliquam causam convertibilem, et secundum illam dicitur per se et secundum ipsum. Aliud autem membrorum est, quod omnino nullam habet causam ex qua pendeat secundum se. Hoc enim maxime est per se et secundum ipsum, sicut primum quod solum est necesse, esse non habens plus, ut dictum est in ante habitis. Amplius quinto modo dicimus inesse per se sive secundum se, quaecumque alicui insunt soli, sicut comedere dicimus eum per se, qui solus comedit et non habet socium incomedendo. Hoc ideo est, quia id quod dicimus per se, vel secundum se, dicit quoddam separatum et cum exclusione quadam ab aliis.
 
350 D. ALB. MAG. ORD. PRzED.
 

Latest revision as of 20:46, 13 September 2011