Difference between revisions of "Directory:Logic Museum/Albertus Magnus: Commentary on the Metaphysics/Book I/Tractatus v"

MyWikiBiz, Author Your Legacy — Tuesday April 16, 2024
Jump to navigationJump to search
(New page: TRAGTATUS V. DE CQNTRADIGTIONE OPINIONUM INDUGTARUM DE PR1NGIPIIS. CAPUT I. De contradict ione Epicureorum, qui po~ neb ant cor/; or um rnateriam esse omnium, unum corpus dicenies eam esse...)
 
(Replaced content with '[http://www.logicmuseum.com/wiki/Authors/Albertus_Magnus/Commentary_on_Metaphysics/Book_I/Tractatus_v link]')
 
Line 1: Line 1:
TRAGTATUS V.
+
[http://www.logicmuseum.com/wiki/Authors/Albertus_Magnus/Commentary_on_Metaphysics/Book_I/Tractatus_v link]
DE CQNTRADIGTIONE OPINIONUM INDUGTARUM DE PR1NGIPIIS.
 
CAPUT I.
 
De contradict ione Epicureorum, qui po~ neb ant cor/; or um rnateriam esse omnium, unum corpus dicenies eam esse.
 
Incipientes igitur abhinc ad contradicendum his quae inducta sunt, dicimus quod quicumque omne quod est ponunt esse imam quamdam naturam quae est materia omnium, et hanc dicunt esse corpoream, hoc est, mensuram quantitatis habentem, facile palam est quia multipliciter delinquunt: diminute enim loquuntur de prmcipiis, et rationes non probantes inducunt. Diminute autem et insufficienter loquentes, primo insufficiens ponunt principium materiale: corpoream enim materiam ponentes non ponunt nisi naturam corporum, et non ponunt materiam incorporeorum: cum tamen sint et existant incorporea, sicut substantia secundum quod substantia, et ens secundum quod ens, et omnia divi
 
na: haec enim sunt ante corpoream mensuram, et sunt in eis potentia et actus, et materia et substantialis forma, ut saepius in preehabitis determinatum est. Amplius autem diminute loquuntur de principiis generabilium et corruptibilium: quia cum conentur physice tractare de omnibus corporibus, abstulerunt motum qui est movens et efficiens in materia generabilium et corruptibilium: cum tamen sine causa movente materia nequaquam moveatur ad generationem et corruptionem. Amplius autem diminuti sunt et insufficientes: quia cum ponant tantum materiam, convenit eis quod substantiam et quod quid est nullius entis ponunt esse causam, quod est valde inconveniens.
 
Adhuc autem rationes quibus utuntur in ponendo hoc vel illud corpus materiam, sunt valde vanse et debiles: quo enim modo faciunt quodlibet simplicium corporum per se solum omnium esse materiale principium ? aut quomodo per rationem faciunt quodcumque per se solam esse materiam omnium, praeter terrain, cum speculentur in entibus generat ione m et ad invicem factam ? Dico au
 
LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. V
 
89
 
 
 
IIHII quod ponunt corpoream omnium nasn naturam aut ignem, aut aquam, aut Irrram, aut aerem, vel plura borum sitnul, vel omnia, aut aliud aliquid tale I'tM'iiorcum: quaedam enim horum, ut dii'IIlit, Hunt ex ad invicem concreatione nivn inspissatione, ut densa ex raris: fiumdam autem discretione sicut rara ex ili'iisis: horum autem quod materiale iiriiieipium esse dicunt plurimum differt ftcmndum eos in prius esse vel posterius I'KHO: eo quod ipsi supponebant esse, id I'Ht, hoc elementum quod est primum iu compositionem et posterius in resolulione: et in hoc conveniunt omnes.
 
Quidam autem dixerunt quod spissum oomponitur ex multis raris subtilibus, et ivsoivitur in ea ultimo: et illi omnes oiiiuabantur illud nunc maxime esse elenicntum inter omnia ex quo fit concretione et inspissatione aliquid sicut priiiiuin compositum: tale vero est quod iiiinutissimae est partis, et subtilissimum i»st corporum: unde quicumque ignem pouunt esse principium materiale omnium, dicunt hoc maxime confitendo hanc quam diximus rationem. Similiter autem et quicumque confitentur quodlibet aliorum corporum esse elementale, subtile scilicet in partibus., praedicta ratione dicunt quod dicunt.
 
Nullus enim posteriorum Philosophorum unum solum corpus materiam omnium esse dicentium, dignatus est terrain esse elementum, persuasus praeinducta ratione: et ideo propter magnitudiiicm et grossitiem partialitatis terrae dixerunt eam non esse elementum. Quodlihct autem aliorum trium elementorum iudicem quemdam Philosophum accepit, qui ipsum posuit corporum esse materiam: hi namque Philosophi dixerunt ignem materiam esse, alii vero dixerunt materiam esse aquam, alii vero aerem hoc elementum esse dicunt. Qui enim
 
praeinductae consenserunt rationi, duabus disturbantur rationibus: quarum una fuit, quod in circulari generatione elementorum ad invicem, videbant aliquid esse oportere subiectum mutationis salvatum: hoc autem nullum esse elementorum: et ideo consentientes superius inductae rationi dixerunt illud esse igne spissius et aere subtilius. Causa autem quare dicebant igne spissius, fuit, quia videbant materiam corpoream amplius extendit et rarificari non posse quantum extenditur in igne: et cum hoc ignis non sit, dixerunt ipsum minus rarum esse quam ignem. Aere autem subtilius dicebant, propter superius dictam rationem: quia scilicet subtile ex quo fit spissum, resolvitur ultimum. Secunda ratio fuit, quia videbant subtile spirituale non esse incorporabile: et ideo cum ex elemento corporea fiant, dicebant elementum esse subtile quod incorporabile est, et hoc esse aquam: quia humidum aquae est, eo quod est penetrativum partium et partis partium. Sic igitur et his de causis singulum elementorum iudicem accepit, praeter terram quam nullus Antiquorum ponit: propter hoc quod confessum esse opinati sunt spissum componi ex raris, sicut magnum ex parvis: spissum enim dicebant quoddam magnum esse. Sed cum ratio elementi sit, quod est primum generatione in simplicium generatione, et quod est in compositione primum et resolutione ultimum, sicut confitebantur, quare non dicunt etiam terram elementum omnium esse corporum, sicut multi hominum esse dixerunt ? Multi namque dicunt quod omnia sunt terra, quia cum non dicant esse formam aliquam, materiam dixerunt esse omnia, et accidtotibus diversilicatam, et situ partium fieri hoc vel illud. Dixit enim Hesiodus poeta, qui et Homerus dictus est, terram primum fieri inter corpora simplicia, et eam natare lato pectore super aquam. Sic enim, ut recitat Hesiodus, conyenit esse antiquam et publicarn sive vulgarem
 
90
 
D. ALB. MAG. ORD. PILED.
 
 
 
esse susceptionem quam omnes susceperunt. Ratio autem antiqtiitatis est duplex. Una quidem, quoniam locus generationis circa centrum est: et ibi est locus primus terrse: et ideo in principio producitur ut mater et materia aliorum. Alia autem ratio est, quod elementa omnia composita sunt maxime ex terra, et in ipsam maxime resolvuntur. Istse igitur sunt duae secta3 Pliilosophorum sic de materia corporum loquentium. Secundum igitur istorum primam sectam, nec bene dicit si quis horum simplicium corporum aliquod praeter ignem qui est subtilissimus corporum specie: et secundum eosdem neque recte neque bene dicit, qui ponit quod elementum omnium est corpus quod est igne grossius et aere subtilius, quia nihil horum est subtilissimum corporum: et ideo secundum dicta eorum non est principium. Si vero, sicut posterior dixit secta, quod est generatione posterius, hoc est, remotius a generatione, est prima natura prius in omnibus: et quod est densatum et concretum, est posterius sive longinquius in generatione, tunc accidit contrarium dicto primorum: aqua enim secundum hoc erit prior aere, et terra prior aqua, et sic terra est elementum primum, ex quo cuncta alia per resolutionem generantur, et quae praestant materiam generatis. Ista igitur sunt dicta de opinionibus eorum qui unam causam materialem qualem diximus, inter simplicia corpora posuerunt.
 
CAPUT II.
 
De contradictione Empedoclis plura mamaterialia ponentis, et de contradictione eius quod dicit de movente principio.
 
"\$,com' Idem quoque sequitur ad dictum eius qui plura simplicium corpora materiam
 
omnium posuit, sicut dictum est Empedoclis qui posuit quatuor corpora simplicia esse omnium materiam: hinc autem Empedocli contingunt quaedam inconvenientia, quae sunt eadem cum his quae contingunt praehabitis, qui unum corpus ponunt esse numerum: quaedam etiam propria inconvenientia his accidere necesse est. Et illa quidem quae illis et isti contingunt, sunt inconvenienter dixisse de principiis, sicut et illi propter insufficientiam materiae, et efficientis, et forrnae. Proprium autem inconveniens est quod accidit Empedocli, quia nos cernimus elementa esse generata ex ad invicem, non salvata una elementi forma in subiecto generationis, quasi non semper in subiecto transmutationis igne et terra eodem secundum formam corpore permanente in tota transmutationo ignis: et terra et alia huiusmodi non existent prima materia generationis. De his autem et huiusmodi satis in Physicis nostris est dictum versus finem primi libri, ubi de pmncipiis determinatum est.
 
Similiter Empedocles nec recte nec omnino irrationabiliter putandus est dixisse de causis eorum quae movent, utrum unum vel plura sint moventia. Quod enim moventem causam posuit, rationale fuit: et hoc fuit ipsa veritate coactus, sicut in ante habitis dictum est. Quod autem litem ponit et amicitiam quae sunt secundum prima moventia et non determinant subiectum actionis et passionis eorum, non rectum fuit. Adhuc autem sic dicentibus sicut dicit Empedocles, necesse est quod ex toto alteratio auferatur. Lis enim et amicitia non faciunt nisi congregationem et segregationem, et non alterationem in congregatis et segregatis. Similiter ex calido non exit frigidum, nec e converso ex frigido calidum secundum dicta Empedoclis. Ipse enim ponit quid ista patitur contraria quasi materia et subiectum: nec dicit quod est una natura sicut subiectum manens in tota transmutatione
 
LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. V 91
 
qiue facta est ignis quando fit ignis ex nqua, et quae facta est aqua quando fit aqua ex igne. Non enim ponit nisi agentia litem et amicitiam, et non dat eis mateHam subiectam, sed tantum congregalioiio et segregatione sine materia subieeta, quae una est sub utroque contrariorum: et sic patet quod insufScienter locutus est de principio movente. Adhuc autem ponere duo aeque primo moventia, mi penitus inconveniens. Necesse est enim quod omnis multitudo moventium et motum reducatur ad primum motum et ad movens primum, sicut in VIII Ntysicorum ostendimus. Adhuc autem quoniam si demus litem movere et amicitiam, quid movebit litem aliquando ut moveat postquam autem non moveat, Itmpedocles non determinavit: et eadem ratio est de amicitia; et sic ante haec duo moventia necesse est aliud movens ponere: et his similia sequuntur inconvenientia.
 
CAPUT III.
 
De contradictione ad positionem Anaxagorse.
 
Si quis autem suscipere voluerit Anaxagoram dicentem duo esse elementa Hive principia, quorum unum est propria principium, et alterum elementum, oportet quod suscipiat eum secundum Antiquorum positionem, quam tamen ipse Anaxagoras non articulavit. Dico autem articulare ad intellectum et intentionem exprimere et proferre. Secutus est enim IHIC Anaxagoras quosdam Antiquos dieentes eam esse necessariam. Est autem illa quam diximus in Physicis, quod Bcilicet ex nihilo nihil fit: et cum non
 
album nihil supponatur esse de natura albi, album non fiet ex non albo. Et eadem ratio est de omnibus aliis: heterogenia autem fiunt ex compositione homogeniorum: omnia igitur homogenia sunt elementa prima. Cum autem multa et infinita sunt et distincta sicut facta et existentia, oportet quod ex allquo fiant in quo actu sint omnia, sed lateant: et ideo oportet quod primum elementum sit mixtum ex omnibus homogeniis, in quo actu sint, sed lateant, Hanc ergo rati onem ab Antiquis latentiam formarum ponentibus siiscepit Anaxagoras et non articulavit eam, ut per intellectum videretur quid esset dictum, omnia esse permixta, et ad unum actum mixti redacta. Est enim mixtum, sicut in prirno Peri geneseos determinavimus i, miscibilium alteratorum unio ad invicem: et hoc modo non articulavit Anaxagoras per intellectum probando quae misciMlia. essent, et quae non, et quae essent natura inixtfr ei mixtionis: sed simpliciter accepit haec ab Antiquis, ac si esset ex necessitate, sicut dixerunt. Accepit igitur ipsum, illo dioto tamen absurdo existente, quod scilicet secundum principium alicui uni fiunt permixta. Sequuntur enim ex hoc tria inconvenientia, quorum unum est quod accidit per syllogismum ea ante ea oportere praeexistere impermixta: quaecumque enim miscentur ad invicem, prius alterari necesse est ab invicem: non enim alterantur ab invicem., nisi quae separata sunt: igitur non miscentur ad ■ invicem, nisi quae sunt separatim distincta. Secundum autem inconveniens est, quia non est quodlibet aptum secundum naturam permisceri cuilibet. Dicere igitur omnia permisceri ad invicem, est absurdum. Non enim miscentur ad invicem, nisi quorum una est materia et excellpotentiae qualitatum activarum et passivarum frangibiles et remissibiles ab invicem. Adhuc
 
1 I de Generatione et Corruptione, tex. et com. ullimum.
 
92
 
D. ALB. MAG. ORD. PILED.
 
 
 
autem tertium inconveniens est, quia secundum hoc dictum passiones et accidentia alia separantur a substantiis: quia per eamdem rationem sunt mixta accidentia, per quam alia mixta dicuntur esse: quia album non fit formaliter ex non albo, nec albedo ex non albedine. Igitur accidentia omnia mixta sunt, et latent actu existentia in mixto, sed eorum est permixtio et separatio: igitur accidentia sunt separabilia a substantiis: et sic accidentia sunt substantiae. Patet igitur quod ratio suscepta non fuit articulata.
 
Si quis tamen exsequatur articulans ea quae intendit dicere Anaxagoras, apparebit multo mirabilius dicens: quia invenietur contradicere sibi ipsi. Quoniam namque in illo rnixto nihil penitus erit discretum, quia discretum non est mixtum, patet quia nihil erit verum dicere de substantia illa permixta nisi quod permixta est: sed nihil omnino poterit praedicari vere de ea. Dico autem quod neque nigrum, aut caeruleum, aut colorem poterit aliquis praedicare de ea, sed potius non colorata erit. Si enim colorata esset, ex necessitate haberet aliquid colorum supra dictorum extremorum vel mediorum. Similiter autem per eamdem rationem erit etiam sine humoribus: eadem quoque ratione non erit illa substantia mixta aliquod honiogcniorum: non potest enim esse aliquod quale vel quantum, nec aliquod aliorum homogeniorum. Si enim aliquod lalium inesset ei, oporteret quod inesset ei in parte aliqua dictarum entis specierum; hoc autem est impossibile, quod aliquod ho rum actu praedicetur de ipso, ideo quod haec omnia ponuntur esse permixta. Si enim praedicantur actu de mixto, tunc iam sunt discreta secundum actum: et hoc est contra hypothesim, quia dicit omnia esse permixta praeter
 
intellectum: hunc enim solum dicit impermixtum et purum. Patet igitur quod mirabilia dicit, et quod contradicit sibiipsi.
 
Ex his autem eisdem dictis accidit Tt'rthis qui sequuntur Anaxagoram dicere duo principia quae ponit. Unum quidem, quod est agens omnia intellectus: hoc enim dicit esse principium simplex et impermixtum. Alteram autem, quod secundum Anaxagoram et secundum veritatem, omnes ponimus velut indeterminate antequam determinetur et quadam specie participet. Sed Anaxagoras dicit hoc mdeterminatum ex mixtura et latentia. Materia autem dicitur indeterminata ex privatione et potentia cuius ipsa est subiectum. Anaxagoras igitur nec plane nec recte dixit de principiis: maxime quia intellectum ponit aliquando mo vere ? aliquando non: et tunc oportet quod intellectus habeat alium se motorem sui, sicut in VIII Physicorum ostendimus: et quia dixit mixtum interponens ipsum, sicut ostensum est hic. Dicit tamen velut aliquid dicto eorum qui posterius dixerunt de principiis propinquum, et his quae nunc magis apparent: quia etiam Plato posuit datorem formarum Deum deorum aliquando movere et aliquando non, sicut Anaxagoras: et posuerunt multi mixtum, sicut testatur Ovidius tangens opinionem eorum dicens l:
 
Ante mare et terras et quod tegit omnia coe
 
[lum, Unus erat to to natures vultus in orbe, Quem dixere chaos.
 
Sed hi sermones etiam si recipiantur proprii sunt sermonibus principiorum, qui sunt circa generationem et corruptionem et motum solum: omnes namque huiusmodi Epicurei Philosophi solum philosophantur, et quaerunt circa principia et causas talis substantiae quae est
 
1 OVIDIUS, Metamorph. lib. I.
 
LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. V
 
93
 
 
 
gmiorabilis et mobilis: et ideo inquiHilio eorum est insufficiens de substantia et principiis substantiae secundum quod est substantia. Quicumque enim aiwculationem faciunt de omnibus exi*t<mtibus,.et ponunt quod existentium quondam sunt sensibilia sicut naturalia, quaedam insensibilia sicut mathematica <*t divina, palam est quia faciunt perHcrutationem de utrisque generibus senHibilium et insensibilium: propter quod inagis nobis etiam investigandum est, quid bene aut quod non bene dicant ad ea quae conveniunt nobis ad perscrututionem propositorum quae modo inquirimus in sapientia ista quam prae manibus habemus nunc.
 
CAPUT IV.
 
De contradictione ad positionem Pythagoricum de numeris quos ponebant esse principia.
 
Ergo Philosophi qui primi fuerunt Htoicorum et vocati sunt Pythagorici, cupientes supplere hanc quae dicta est principiorum insufficientia, usi sunt eis principiis et elementis extranee ab eo modo quo usi sunt physiologic qui naturaliter et per naturalia principia de naturis locuti sunt: quia devitantes rationem Heracliti et Xenophanis et quorumdam aliorum sophistarum, acceperunt principia sensibilium ex non sennibilibus: acceperunt enim principia de natura et genere mathematicorum: et liaec non sunt naturalia. Nam mathematica de natura quidem sunt existentium sicut partes entis: sed sine motu sunt: quia principia mathematicorum non concipiuntur cum materiis quae in motu sunt
 
1 Vide Averroem hic com. 19 pro ista senten
 
et ideo secundum principia suae existententiae sunt sine motu, et generaliter dicuntur esse sine motu, praeter ea quae sunt de astrologia, non quod astrologia considerat quae de mobilibus et motibus considerat per principia motus, sed potius quantitates et situs mobilium et motuum et quantitates temporum considerat in astris per principia quantitatis mathematicae, et non considerat naturas astrorum quibus disponuntur ad motum, nisi illa pars astrologiae quae mixta est physicae, de qua diximus in secundo Physicorum i. Sed redeamus ad propositum dicentes quod Pythagorici quidem disputant et tractant de omni natura, et dicunt modum generationis coeli, et observant ea quae accidunt circa partes coeli, sicut circa solem et lunam et alias Stellas, et observant ea quae accidunt circa passiones et operationes eorum. Dico autem passiones sicut eclipses et praeventiones et situs eorum. Operationes autem voco quae faciunt secundum naturam in calore et frigore et imbribus et ventis et huiusmodi. Haec enim omnia diligenter observant Pythagorici, et omnes communes et proprias dispensant causas ex principiis mathematicis, non naturalibus, quasi consentiant physiologis, quod quantumcumque communiter accipiatur, quod non est nisi sensibile et naturale. Omne enim quod comprehendit id quod vocatur ccelum et continet, dicunt esse sensibile ens: et ideo licet non naturalia posuerunt principia, tamen ipsa eadem principia non attribuebant nisi naturali enti.
 
Haec enim principia quae ponunt, sic Text.ct ut diximus, sufficientia dicunt esse, quod ascendant et exaltentur ad principiandum quae sunt superiora inter entia sicut est ccelum et partes coeli, quae nobilitate et loco altiora sunt caeteris entia.
 
94
 
D. ALB. MAG. ORD. PILED.
 
 
 
tibus: et dicunt ea magis esse convenientia entibus quam rationes principiorum quae sunt de natura et naturaliter sumptae, eo quod principium perpetuum debet esse. In naturalibus autem naturaliter sumptum nihil est stans et perpetuum. Sic igitur dicunt de principiis entis sensibilis: sed non dicunt per quem modum causatur motus, non positis principiis, nisi fine sive finito et infinito, pro subiectis motus solum, et posito pare et impare numero pro principiis: ex his enim non causatur motus.
 
Text, et com. Adhuc autem si dicatur non esse motus,
 
21.
 
non dicunt illi quomodo sit possibile sic generationem et corruptionem esse sine motu: cum tamen generatio et corruptio conveniant sensibilibus. Adhuc ex his quae ponunt principiis, non dicunt quomodo possibile est esse operationes eorum quae gestiuntur sive feruntur et moventur circa coelum. Amplius sive demus et concedamus ex his principiis quae ponit Pythagoras, esse magnitudinem sine probatione, sive etiam hoc ostendatur per apparentem aliquam probationem, et non fiat vis in hoc aliqua, quin magnitudines ex talibus constitui possint: tamen ex his sic existentibus magnitudinibus quaeremus ab eis, qualiter ex his principiis quaedam corporum fiunt levia et quaedam gravia sive gravitatem habentia. Ex quibus enim principiis supponunt ista fieri, et dicunt ea ex illis esse facta, nihil magis dicunt fieri de mathematicis corporibus quam de sensibilibus: scimus autem quod mathematica nec levia nec gravia secundum quod talia, non constituuntur ab huiusmodi principiis. Et ex hoc ulterius sequitur, quod de igne secundum quod est corpus naturale leve, aut de terra secundum quod est corpus naturale grave, aut de aliis corporibus huiusmodi naturalibus, nihil penitus dixerunt per huiusmodi principia, sicut sunt di
 
centes nihil existere de sensibilibus proprium principium.
 
Amplius quaeramus ab eis, quomodo Text,a oportet accipere illa quae dicunt esse causas entium quae sunt numeri passiones, et numerus ipse, quod sunt causae et principia eorum quae sunt circa naturani coeli et eorum quae sunt facta ab initio mundi, et rerum quae fiunt nunc, cum ipsi dicant nullum penitus esse numerum alium praeter eum ex quo constat mundus a principio facturae mundi ? Et haec ratio fundatur super hoc quod non est principium essentialiter constitutivum alicuius corporis, nisi quod incorporatur illi. Si ergo numerus constituit a principio mundi corpora incorruptibilia quae in motu reiterantur secundum eamdem manentem substantiam, et non sit alius numerus nisi ille: tunc oportet quod aut ille numerus excorporetur illis, et illa corrumpantur, quod est absurdum. Aut oportet quod alius sit numerus quo ista et illa constituuntur: et hoc est contra hypothesim et contra veritatem: quia cum uterque sit mathematicus, una species numeri non differt ab alia simili specie, sicut nullae formae eiusdem speciei accepte sine materia differentiam habent.
 
Dicunt tamen Pythagorici numero TexteiC0,R, mathematico res constitui. Nam cum in 23, hac parte entis sit res niota non habeas esse habile, de qua non potest esse firma et stans conceptio scientialis, sed. potius est de ea opinio, et tempus mensura esse ipsius, sicut dicunt Pythagorici: parum vero desuper aut subtus est iniustitia: cum tamen sic non diversificet: id enim quod est subtus, non subiacet ordini recto: et sic iniustitia dominatur in eo, et hoc quod est supra, ordini subiacet recto: et sic patet quod subtus et supra differunt, ut iustitia, et iniustitia. Similiter autem discretio rerum, quod quaer
 
LIBER I METAPHYSIGORUil, TRACT. V
 
m
 
 
 
ilum res stant dis^retae suis formis et suo imne: quaedam autem sunt permixtae tumiper, et semper est in eis permixtio. Omnia enim haec, ut dicunt Pythagorici, cum per situm non causentur, demount rationem fa,ciunt quod horum diversoruin unumquodque est numerus, et divorsitas numeri secundum quod nnmerus gcmcratur■ $%. numero, hanc faoit rerum diversitatem: et aecidit secundum hunc locum iam quamdam pluralitatem esse cunstitutarum. magnitudinum: quia pas* iiones numeri talei sequuntur singula loca, ita quad alius numerus est in uno loco, et alius in alio secundum Py^ Uiagoricos. Quaeramuis igitur utrum idem mi hic numerus qui est in coelo consti^ tuens ccelum, quem eumdem specie et uumero oportet accipere, quod est horum unumquodque quae modo fiant et gonerantur quae sunt sensibilia: aut ille Humerus est alius qui est praeter sensibilia: et tunc redit superius inducta ratio contra Pythagoram.
 
Licet autem Pythagoras eumdem numerum utraque constituentem esse dixerit, tamen Plato motus praeinducta ratione dixit esse alium et aliumnumerum incorruptibilium et corruptibilium. Sed dixit, quod illi qui sunt infellectuales et iucorruptibiles numeri sunt causae: vl alios autem dixit esse rerum corruptibilium sensibilium, et hos dixit esse senHiiales et corruptibiles. Omnis autem ista diversitas provenit ex hoc quod Pythagoras ponit numeros mathematicos principia, et non vidit quod mathematica aliquam differentiam haberent a mathematics quae sunt eiusdem generis et speciei: ut ideo dixit perpetuoriim et fientium eosdom esse numeras Numeros autem res materiatais principia dixit esse Plato: et ideo diversorum numeros dixit esse diversos, et praecipue incorruptibilium et corruptibilium. Ambo autem huiusmodi principia posuerunt, ut evaderent sophiHticataHeracliti. Non enim videhant qtiad
 
uniusouiusque generis principia oporteret reduci in idem genus^icut principle substantiae in rabstwUam» et principia quantiMif in qu&atitatQin, et principle corporis mobUi$ nd corpus mobile; nec videbant corruptibilia reduci ad principia incorruptibilium, sicut omnis motus reducitur ad primum motum qui est causa eius, et rnqtus primus ^d motum primum quod est incorruptibile et aimpl^. De Pythagoricis ergo diinittatur ad praesensu Suflicit enim q^m dixit tangere tantum nunc quoad presentem speonlationem.
 
CAPUT V.
 
De contradictione contra Platonem, qui posuit ideas, et sumitur contradictio ex hoc quod separate idem non possunt esse substantive rerum sensibilium formales, per quas sensibilia numerantur et ponuntur in numerum, sicut nume^ ratur res per suam formam.
 
Qui vero posuerunt quod ideae sunt Text principia entium, multiplioiter peccant. Primum quidem, quia cum ipsi sint quaerentes causas existentium horum quae sunt sensibilia, attulerunt alia ab his aequalia numero istis. Dico autem alia, quia separata quae cum istis sensibilibus etiam sunt, nec habent esse idem: et hoc est ac si quis velit per formas rerum numerare res, sive in numerum ponere, sicut quaelibet res per suam fbrmam poniturin numerum, putet quod non possit res istas numerare s|ve in numerum ponere paucioribus existentibus numeris idearum sive formarum per quas istae res ponuntur in iiumerum: quia res numerandae supersunt numero numeranti: sed cum plura facit quibus numeret, putet m posse numerare. Species enim ideales sunt fere a&quales his qmm gensibilia
 
96
 
D. ALB. MAG. ORD. PILED.
 
 
 
numeramus. Non enim sunt pauciores eis. Dico tamen fere, quoniam essentialibus horum sensibilium aequales ponuntur esse species: sed individuantia excrescunt super numerum idearum.
 
Text.gcom. De quibus ideis quaerendo causas sensibilium, processimus ad ideas, rationem Heracliti fugientes: unaquaeque enim idearum nomen habet commune cum istis quorum causa est, et rationem diversam: quia separati et sensibilis non est una ratio, quod unum est perpetuum, et aliud corruptibile: circa substantias enim re rum quae sunt alia ab ideis, et haec sunt individua sub communibus speciebus contenta, est unum quod est species in multis et de multis tam in sensibilibus quam in sempiternis separatis. Haec igitur quae in sempiternis sunt, et substantial praedicata sunt sempiternorum, attulerunt Platonici ad sensibilia, ut per ea ponantur in numerum, sicut res in numero ponitur per suam formam, et sicut per suam formam numeratur: et sic id quod est a re separatum, numerat eam etdat ei esse: et id quod aequivoce convenit ei, numerat rem et dat ei esse. Sicut si diceremus quod homo unus numeratur forma hominis picti, quod est magnum inconveniens. Error Aver Aliter autem dicit Averroes obiicere roris'causa. Aristotelem contra Platonem, dicens quod Aristoteles vocat numerum aequalem numerum parem, et quod inconveniens sit dicere, quod par numerus numeretur, et non impar, cum uterque sit numerus, et dicta illa non sunt curanda: quia non est verum quod Plato posuit numerum mathematicum esse rerum principium, sed potius numerum rerum, sicut dictum est in ante habitis: et haec perversitas contingit ex translatione Arabica quae mendosa et corrupta est. Obiectio ergo est, quod numerus sensibilium est numerus suarum formarum: formae autem sunt separatae: ergo numerantur sensibilia alio quodam ab eis allato nu
 
mero: res autem numeratae formis suis non numerantur paucioribus quam ipsae res sunt: oportet igitur formas tot esse ad quas a sensibilibus processimus, quot sunt sensibilia. Est autem hoc inconveniens, quod quaelibet istarum formarum quae ponitur separata, est aequivoca ad sensibilia eiusdem nominis existentia, cum ea quae sunt de esse separato, non sunt univoca ad ea quae per esse concepta sunt cum materia: sed in separatis multis est unum praedicatum univoce de illis: et similiter in multis conceptis cum materia est praidicatum commune univoce praedicatum de ipsis: sed non est unum univoce praedicatum in separatis, et cum materia conceptis. Si ergo ista per separata sicut per formas suas numerantur per alia in ratione ab ipsis quae non conveniunt cum eis nisi in multitudine et paucitate numeri, quod est absurdum: quia sic eadem ratione decern lupipossent numerari per formas decern ovium, et sic forma canis vel lupi esset forma ovis, quod absurdissimum est et falsum.
 
CAPUT VI.
 
Et est secunda contradictio contra Platonem ex hoc quod idese ponuntur non esse pr deter proprium rei inteltectum, per quem de re syllogizatur.
 
Amplius secundum quos modos secun Text,ei, dum Platonem ostendimus, quia sunt et esse habent species ideales, secundum nullum eorumdem modorum videtur quod aliqua species separata esse possit: propter syllogismum enim et scientiam ostendimus secundum Platonem species esse. Scimus autem quoniam ex quibusdam non est necesse fieri syllogismum. Ex speciebus enim et intentionibus particularibus ad nihil possumus syllogizare.
 
LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. V
 
97
 
 
 
l)x quibusdam vero est syllogismus: quia ex speciebus et notionibus universalibus rcrum quae sunt ubique et semper, syllogizamus ad quamlibet rem demonstrandum. Sed istae species et notiones ex quibus syllogizamus, non sunt eorum quorum nos Platonici putamus eas esse: quia species ex quibus syllogizamus omnia, quorumcumque sunt scientiae secundum rationes illarum scientiarum sumptae, hae rationes sunt secundum id quod in affirmationibus est unum de multis non babens esse separatum ab illis, et in negationibus est similiter secundum diversionem: quia illud quod est unum in multis non habens esse separatum, negatur de quibusdam: hoc autem est illud secundum quod per intentionem acceptam aliquod particularium corruptibilium intelligitur, quod universale habet esse in ipso, et est esse ipsius: igitur syllogismus non fit per notionem et speciem separatam. Horumenim sensibiliter demonstrator est quidem intentio et forma quae est phantasia: sed per universale abstractum quod est in intellectu ab eis, syllogizatur de eis, nec posset de eis syllogizari, nisi esset esse ipsorum: igitur per hoc quod separatum est ab eis, nihil potest syllogizari de ipsis: igitur ideae non sunt ponendae eo modo quo ponuntur propter syllogismum.
 
,t Amplius autem rationum et syllogismorum quae sunt omnibus certiores, sunt demonstrationes ostensivae, quarum est diffmitio dicens quid et propter quid rei ad quam inferendam syllogizat: et istae rationes syllogismorum demonstratorum non secundum rationes quidditatum, non sunt nisi duae in genere: syllogizantes enim per formas rerurn communiter ex quibus syllogizant, quas Graeci vocant ideas, faciunt eas, et accipiunt esse ad aliquid, non quidem absolute, sed quia esse earum est coniunctum compositioni et respectui: quia quidditas est alicuius, et non absolute accepta ut per se exi
 
stens, sicut patet ex ipsa talium notionum diffinitione: quoniam species est eorum quae principaliter in quid praedicatum magis proprium, et genus eorum quae principaliter in quid praedicatum magis commune, et sic facile est videre in aliis: igitur species ex quibus rationes certissimae procedunt, secundum esse dependent ad ea quorum sunt esse et notiones: ergo non habent esse absolutum et separatum, sicut didmus loquentes secundum Platonem: et haec est una pars notionum et specierum ex quibus procedunt rationes certissimae, quae de rebus per ea quae sunt essentialia rebus, de rebus syllogizantes. Alia pars earumdem rationum quae de rebus sensibilibus syllogizat, est quae de homine per formam hominis concludit: et cum homo in eo quod homo, sit solus et simplex intellectus, per quem concluditur delectatio quae est ex contemplatione theorematum esse pura et firma, non habens contrarium: et haec sola notio sive species in syllogismo posita, habet esse separatum, sicut in sequentibus huius scientiae probavimus: et ideo secundum ordines specierum per quas res, quia sunt sensibilium secundum quod sensibilia, de quibus non est intellectus, sed phantasia, sicut diximus: et sunt notiones universales essentiales sensibilibus, de quibus est intellectus, et per esse non sunt separatee, et est intellectus ipse qui est species et notio hominis per quem opera propria homini, et passiones concluduntur: et hic solus habet esse separatum. Nullo igitur modo per rationem et syllogismum certissime de re concludentem potest esse demonstrari idea, quam nos Platonici ponimus: et omnino rationes quas inducunt illi qui ponunt species ideales propter quas ponunt ideas, auferunt ea quae magis esse volunt, quoniam ideas ipsas quas ponunt hi qui dicunt esse ideas. Cum enim idea non sit inventa nisi propter universale praedicatum et essentiale quod substantialiter similitudo sensibilium, oportet quod om
 
 
 
VI
 
7
 
98
 
D. ALB. MAG. ORD. PR^EB.
 
 
 
ne commune praedicatum essentiale colligens multitudinem contentorum sub ipso, prius sit ipsius natura, tempore, et ratione, sicut in principio Physicomm os~ tensum est. Tale autem praedicatum est Humerus ad omnem numerum sub ipso acceptum, qui est binarius, ternariiis, et sic de aliis: et hoc praedicatum commune est separate existens extra particularia: igitur idea numeri erit ante primam dualitatem: ergo dualitas non est numerus primus, quod absurdum est et secundum rei veritatem et secundum ponentes ideas. Supra enim ostendimus quod post monadem luminis causae primae, primum quod constituitur est bias intelligentiae. Ouod autem num^rus separatus sit ante primum binarium, est simile ac si dicamus elementatum esse ante elementum, cum tamen elementum sit principium elementati. Componitur enim numerus exprimo elemento pluralitatis quod est bhiarius, et ipse principium phiralitatis suae, sicut unitas est principium discretions: quia sicut unitate divisa ab aliis et in se indivisa fit discretio in omnibus unis, ita pluralitas aggregatione discreti cum discretum sit principium pluralitatis: et hoc magis volunt esse Platonici quam omnes ideas, eo quod hoc est principium primum unde causant et constituunt multitudinem idearum secundum quod ideae sunt formae separatae et discretae facientes et discernentes ideata sensibilia: et numerus in his quae constituunt ideas, a prima qualitate constituitur. Sequitur autem secundum rationes secundum quas ponunt ideas, quod aliquid prius sit natura et tempore et ratione, eo quod est secundum se absolutum. Diximus enim praedicatum commune per hoc quod est elementalis natura quorumdam, non esse sine respectu ad illa: prima autem sunt secundum se sicut prima unitas binarius: idea igitur numeri quae separata est, et ad aliquid est, prior estprimo binario qui absolute et simpliciter: et ut universaliter dicamus, haec quae dicta sunt inconvenientia sequuntur: et omnia
 
alia inconvenientia quaecumque aliqui qui opiniones quae sunt de ideis et rationes opinionum sequuntur, opponendo his qui dicunt de principiis. Sequens enim et examinans rationes eorum de principiis plurima ex ipsis rationibus eorum concludet inconvenientia talia.
 
Amplius ad eamdem aestimationem Text, et cm
 
. . 29.
 
rationis secundum quam et propter quam dicimus esse ideas, non solum ponentur ideae esse species substantiarum, sed etiam multorum aliorum. Intelligentia enim sive notio una in multis existens quae est scientiae principium propter quam ponimus ideam non solum esse circa substantias individuales et sensibiles, sed etiam de aliis et scientiae quarum principium est universale, non solum sunt de substantiis, sed aliorum sunt multorum quae sciuntur. Oportet igitur quod idea quae estquidditas accidentium, habeat esse separatum, per hoc quod oportet quod habeat ideam quae est principium sciendi ipsum: hoc autem absurdissimum est quidditatem alicuius quae ad aliquid est, habere esse separatum, et per se existere, et substantiam esse non habere nisi ab alio. Accident autem mille talia inconvenientia si quis sequatur rationes quas ponunt de principiis, sicut diximus.
 
CAPUT VII.
 
Et est tertia contradictio contra Platonem accepta simul ex veritate rei, et ratione opinionis ponentium ideas.
 
Considerando autem ea quae dicunt se Text'™comcundum necessitatem et secundum opinionem sive opinionisrationem, qua ponunt ideas, dicimus quod ideas nihil aliud esse
 
LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. V
 
99
 
 
 
imeesse est, nisi species participabiles Hiibslantiis particularibus substantialiter: lion enim ideae participantur secundum ntxidens aliquod, sedoportet quod ideam uuumquodque ppHcipet in quantum non de subiecto praedicatur de illo, sed Htihstantialiter: potest enim aliquid parI hi pare aliquod praedicatum et substani ialiter et per accidens. Et hoc explanando dico, ut si quid particiilare subiectum per m duplo vel binario participat quod est Hubstantiale praedicatum eius, participant etiam sempiterno, sed per accidens: aocidit enim duplo quod sit sempiternum quia separatum est, utdicunt: igitur species praedicata de multis erit substantia ipsorum, et non participata per accidens. Species autem illae sic de substantiis praedicatae, substantiam significant tam hic in scnsibilibus quam illic in separatis: quia etiam in illis multitudo colligit ad unum aliquod praedicatum de ipsis: igitur in separatis necesse est apparere aliquid unum in multis praedicalum de illis, quod sit habens esse praeiw ea de quibus praedicatur, secundum raliones per quas ponunt ideas. Et tunc quaoremus de illo communi: quoniam niquidem una et eadem species idealis est ulearum habentium unum commune praedicatum, et sensibilium participantium iilcis: tunc oportet quod aliquod commune situnivoce praedicatum desensibililius participantibus ideas, et de ideis quas participant sensibilia. Et per hoc exemplumvidere possumus. Quod enimmagis est in dualitatibus hic demonstratis corruplibilibus singulis et in aliis dualitatibus quae multae sunt, sed sempiternae sunt, est ipsa dualitas, quae commune predicatum est unum et idem ? aut quod magis est praedicatum commune unum et idem in ea dualitate quae est sensibilis, et in alia quae est in sempiternis incorruptibilis? Non enim potest dici quod praedicatum vommune unum et idem, quod est duaI Has, contra participata magis insit illis quam istis. Ostendimus enim quod accitlit dualitati illi, quod sit sempiterna: et
 
hoc non facit magis inesse illis quam is™ tis: et ex hocsequitur quodidearum sint ideae, et quidditatis quidditas, et formae forma, quae omnia sunt absurda. Si vero dicatur propter hoc quod non est eadem species participata ab his et illis, tunc non conyeniunt ista et illa nisi nomine et non ratione: quoniam tunc idea non dicetur de sensibilibus secundum suam substantialem rationem: et sic dicetur de sensibilibus aequivoce: et hoc est si aliquis vocat communi nomine Calliam sive Socratem hominem, et statuam ligneam hominem, nullam inspiciens rei et naturae cpmmunicationem; et sequitur quod ideae non sunt foriiiae essentialiter participatae et substantialiter, sicut vero Callias homo per intentionem et naturam hominis lignei vel idoli, quod similitudo quasdam est eius. Veritas ergo rei et ratio qua ponitur idea simul accepta probant ideas omnino esse nihil: et hoc intendimus.
 
CAPUT VIII.
 
Et est contradictio sumpta ex hoc quod sunt inutiles idem ad motum et scientiarn, et est ratio sensibilium.
 
Maxime autem intBr omnia praehabita aliquis considerans subtiliter dubitabit, quid utilitatis conferre possunt species ideales sempiternae secundum esse his quae sunt facta vel corrupta de numero sensibilium existentibus: talis enim species idealis supposita nec potest esse causa motus qui est de subiecto ad subiectum: nec potest esse causa transmutations alicuius qua est de non subiecto ad subiectum, vel de subiecto ad non subiectum: et hoc est ideo, quia mo
 
100
 
D. ALB. MAG. ORD. PR/ED.
 
 
 
Movensma vens materiam est in materia *, et aliter
 
te riam est .
 
in materia, non moveret eam, sicut patet quod semen movens in generatione, unitur materiae generabilium, et ingreditur in eam, sicut spiritus ingreditur in corpus, et virtutes coelestes non movent materiam nisi prius ingrediantur materiam cum virtutibus elementalibus, sicut ostendimus in XVI de Animalibus: quoniam si non essent intus, non tangerent: et si non tangerent, non agerent: et si non agerent, non sequeretur alteratio. Separatum autem esse habens nec intus est, nec tangit, nec agit. Ergo nihil confert ad motum vel transmutationem. Sed nec ad scientiam sensibilium auxiliabitur idea: eo quod secundum esse de numero aliorum est quae sunt separatim esse habentia. Non enim possunt separata esse subiecta eorum quae sensibilia sunt: quia nullius substantia quae est esse ipsius, separatum habet esse ab ipso. Si enim essent substantiae et quidditates ipsorum sensibilium, pro certo non haberent esse nisi in ipsis: et motis eis moverentur, et eis destructis impossibile esset aliquod illorum remanere. Sic autem non sunt, sed permanentia et separata sunt. Ergo distinctum esse habentia his sensibilibus nihil conferunt utilitatis ad esse istorum. Sic autem separatim existentia nec ad scientiam, nec ad esse conf erunt, cum eadem sint principia essendi esse et cognoscendi ipsum: nec ista separata insunt participantibus ea sensibilibus, sicut causa ad esse quae est causa formalis. Sic tamen fortasse Kansas esse opinabantur illi qui ponebant ideas, sicut dicimus fieri album ex hoc quod miscetur color albus subiecto ab extrinseco adveniens, sicut esse mixtum prius est separatum: et ad hoc facilius intelligendum, oportet nos hic anticipare ea quae posterius in huius scientiae libro nono probanda sunt. Dicimus igitur secundum doctrinam Aristotelis,quod nulla forma mixta est cum
 
1 Yide VII metaphys. com. 28 et com. 31 in fine comment!.
 
subiecto quod est materia: sed omnibus formis in materia potentia existentibus fit eductio earum ad hoc quod in effectu et actu sint per motum qui est actus existentis in potentia secundum quod est in potentia: quod sic probat Aristoteles. Quoniam enim hyle est subiectum mutationis et motus primum, oportet in hyle ipsa tria supponi, sine quibus nullo modo est transmutatio vel motus: est in transmutatione quod continue abiicitur, et haec est privatio: et est in ea quod continue fit et educitur, et hoc est esse formae: et est quod unum et idem numero manet in toto actu, et haec est substantia materiae: et quodcumque horum desit, non est hyle subiectum mutationis et motus: igitur in intellectu materiae clauditur esse formae in ea secundum inchoationem, quia aliter non exiret continue accepta per motum: forma igitur non est ei immixta per adventum ab extrinseco, sed intrinseca in intellectu eius: et haec est causa, quod unum est unius naturae constitutum ex materia et forma: sed non constituunt ex subiecto et accidente: et ideo dicit Aristoteles quod materia non intelligitur nisi per analogiam ad formam.
 
Duae autem aliae sunt opiniones de Nota im formis 2. Una quidem Platonis, quod dePfoimI scilicet omnes aliae formae sint a datore ab extrinseco influxae materiae: et hoc dicit Plato: et secundum hoc formae sunt sicut materiae superlinitae et non intrinsecae per esse et intellectum materiae, et sic sunt sicut mixtae. Alia autem est Anaxagorae, qui dixit omnes in materia esse actu, sed latere, et quoad hoc iterum cum materia mixta sunt, et ut intrinsecae naturae per esse et intellectum materiae: et quoad hoc Plato et Anaxagoras unum ponunt, licet causa suae positions non sit una et eadem. Omnia autem ista orta sunt ex proposition quam omnes concesserunt Antiqui, quod
 
2 Pro his tribus opinionibus de formis vide diffuse Averroem XII metaphys. cap. 18.
 
LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. V
 
101
 
 
 
ml licet ex nihilo nihil fit omnino: et ideo cum forma actu fiat, dicebant oporloro praeexistere formam ex qua fit: et lulie diverterunt Plato quidem ad datorem et ideas, Anaxagoras autem ad lateutiam,et dixerunt formas praeexistentes esse mixtas materia©: et Aristoteles videns inconvenientia quae sequuntur, elegit verum dicere, quod sunt in potestate materiae. Dicere igitur praedieto modo mixla esse cum materia, ratio mobilis valde et subvertibilis est, quam, sicut per anleeedentia patet, primus dixit: licet per hoc motivum ante se causam sic dicendi liaberet, et postea in ea successorem habuit Eudoxum, et alii quidam consensertint istis: facile namque est colligere multaet valde impossibilia ad talem opinionem destruendam: quia iam dictum est unum inconvenientissimum, quod ex forma scilicet et materia non sit unum: et secundum est, quod motus non est actus eius quod est in potentia, sed efficiens: nec motus est exitus de potentia ad actum, sed est influxus agentis secundum formam: et quia materia non est subiectum motus proprium, sed est tanturn in quantum influit agens formam: et quia materia non desiderat formam, eo quod nihil desiderat aliquid nisi per aliquid similitudinis quod habet cum ipsa; et quod quaelibet forma potest fieri in quacumque materia, cum nihil formae approprietur haec forma huic materiae: (it quod generatio non est compositi, sed formae tantum, quia generatio nihil est nisi datio formae a datore: et quod materia non movetur, sed potius in eam quietam ingreditur forma: et multa talia facile inveniuntur quae vidit Aristoteles, cum abhorruit istam positionem. Adhuc autem non est aliquis consuetus modus (lici, quo ex speciebus sempiternis fiant alia ab eis quae sunt sensibilia corruptibilia. Patet igitur omnino ad esse et scientiam rerum inutilem esse idearum positionem.
 
CAPUT IX.
 
De contradictione contra,Platonem sumpta penes ideas secundum quod dicunt esse exemplaria opifieis.
 
Dicere vero quod species sunt paradigmata sive exemplaria esse, ad quaerespexit opifex quando fecit istum sensibilem mundum, et quod ista ab exemplaribus participant existentiam in isto mundo sensibili: et ideo istae formae sunt imagines illarum quae sunt in mundo archetypo, sicut dicit Plato, vaniloquium est: et est hoc dicere fabulosas et poeticas fabulas: poemata enim figmentis talia sub integumentis mentiuntur, volentes corruptibili metaphora significare universale at em virtutis operativae primi intellectus, qui omnia recte producit ac si producit ad exemplar unumquodque. Dicere autem hoc simpliciter et sine metaphora esse unum, vaniloquium est: quia ad perfectam rationem agentis non requiritur, nisi quod formam, quae est principium actionis, apud se habeat: hanc autem formam habet agens intellectus per formam quae est scientia sua: et naturaliter agens habet eam, quia ipsa est forma per quam inest ei agere: et ideo neutrum agens indiget exemplari extra ad quodinspiciat quando agit. Quaeramus igitur a Platone quid sit *qfens vel operans in tota natura, ri: ! sii, ad ideas respiciens ? sine enim om:.'. exemplari convenit, quod aliquando sit in natura simile illi, et aliquando non, sed sit dissimile: fit enim aliquando quod generatur simile generanti, aliquando non: igitur etiam existente exemplari, Socrate separato, et non existente eo, fit iste Socrates ex Domonis patris sui, qualis in natura est iste sensibilis Socrates.
 
102
 
D. ALB. MAG. ORD. PILED.
 
 
 
Similiter autem palam est, quando secundum Platonem exemplaria ponantur propter communia praedicata quibus uniuntur particularia, erunt tot exemplaria, quot sunt praedicata communia, quae sunt praedicata per se, ex quibus scitur et syllogizatur: ergo etsi ponatur Socrates sempiternus ad quem respiciens^operaior fecit istum sensibilem Socratem, oportet concedere quod illius sempiterni Socratis sint exemplaria plura; ergo et species plures erunt exemplaris Socratis sicut sunt hominis praedicata communia per se, animaL, et substantia, et huiusmodi: haec enim similiter erunt etautogavopainioc;^1) hoc est, per se homo, qui est homo separatus: ergo speciei erit alia species prior ea: quod non dicunt qui ponunt exemplaria esse.
 
Amplius etiamsi dentur existere spe Text ci.es, tailien haec singularia non participabunt ea, nisi ponatur aliquid niovens in materia, quod faciat separata venire in ista singularia: et hoc iam in superiori capitulo ostendimus esse impossibile. Adhuc autem multa hunt per artem quae sunt alia a speciebus: quia non dubitamus quin formae artillcialium sint accidentes materiae; et ideo scimus talia non habere species quae per se existunt: et sic domus et annuhis hunt sine speciebus separatis: quia horum non dicimus species esse, sicut iam diximus. Igitur cum artificialia imitentur naturam, palam quia contingit et alia quae naturalia sunt, et esse, et fieri, propter tales causas coniunctas cum materia, quales et nunc dictae sunt esse in artiflcialibus.
 
 
 
Amplius species erunt non solum exempla sensibilium, sed etiam exempla specieruin, sicut genus exemplatum est speciei: et hoc ibi cum illud quod fit ad eius exemplar, sit imago, et non idea, sive forma, sive species, sicut patet per praedicta exempla specierum quae ponit Plato, erunt imagines sicut etillae formae quae sunt in materia: et hoc est contra Platonem dicentem formas formantes, quae sunt separatae, non esse imagines. Amplius quilibet recte opinans opinabitur impossibile esse, quod forma substantial quae est rei quidditas, et id cuius est illa substantia, sint secundum, rem separata: substantia enim est esse eius cuius est substantia, et non habet aliud esse ab ipso, ita quod de subiectis illis quorum est substantia, impossibile est remanere aliquod substantialium secundum esse: quomodo ergo erunt ideae separatim secundum esse, cum sint substantiae rerum ? Et licet hoc absurdum sit et contra opinionem omnium, tamen in Phmdone sic dicitur, quod species separatee sint causae esse rerum et fieri earumdem.
 
CAPUT X.
 
De contradictione contra positionem Platonis, quod humerus idearum est principium.
 
Plato autem non solum posuit ideas Text, et mm, esse formas rerum et principia, sed etiam dixit species esse numerum, sicut diximus superius. Non autem dixit nume Nota quui., rum ilium qui in eenere est discrelae Plato posun
 
x ... , rit princi
 
quantitatis esse pnncipium, sed potms pium rerun.
 
1 i L .et quomodi
 
ilium numerum qui est specierum et triplex est
 
x , numerus sr
 
idearum. Has enim dixit numens et nu cundum i|
 
sum.
 
merorum proportionibus iunctas constituere res in harmonicis compositionibus tam ex parte formae quam ex parte materiae: propter quod triplicem dixit esse numerum, instrumentalein scilicet, quo redditur et mensuratur entium discreta quantitas: et formalem, quo res quaelibet ponitur in numero et constituitur in
 
1 Scilicet ipse horno.
 
LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. V 103
 
proportione numeri: et materialem, qua) est res sensibiles in proportione ronstitutae. Procedamus igitur nunc conIra istam positionem, dicentes quaecumquo inconvenientia sequuntur. Nec curamus hic de his quae dicit Averroes: quia mm videntur nobis esse secundum littendem Aristotelis intellectum. Dicamus igitur, quia si numeri quidam formales Hunt ideales species, per quem modum erunt isti numeri causae rerum existeniium? Quaeramus utrum sint sicut causae rerum ? quia res ipsae constitiitae sunt alii quidem caus^ti ab illis numeris, sicut si dicamus quod unus numerus cauHHIUS ab illis est homo qui est species et assc individuorum, et alius numerus etiam ab illis causatus est Socrates individuals, et alius iterum numerus sub communi numero hominis acceptus est Ciullias, et sic de omnibus individuis et eommunibus speciebus et generibus aceeptis ac individuis. Si autem sic dicatur, tunc quaeramus quid causalitatis habent illi numeri separati ad istos conceptos cum materia ? Non enim est sufficiens differentia quam dicunt, quod illi sunt Hompiterni, et isti non, ad hoc quod illi Hunt causae, et isti causati. Quod enim aliquid sit sempiternum, non confert ei quod sit causa, praecipue prout causa et principium est forma: sed potius hoc quod essentialiter constituit ipsum, et sit de esse ipsius, sicut et in ante habitis diximus saepius.
 
Si vero dicatur quod proportiones sive ralioiies numerorum sunt hoc in sensibililms substantiis constitutis, sicut symphonia quaedam proportio numerorum in sonis, ita etiam in harmonia principiorum constituitur substantia, illud non longe est a veritate: sed secundum hoc, rum omnis proportio sumatur in aliqua iiutura, palam est esse aliquem numerum cuius est ista proportio, et ea sensibilia eonstituta quorum sunt istae proportioned, sunt illa natura: et si illa natura
 
quae sic proportionata constituit substantias, est materia corporum sensibilium, oportet quod et ipsi numeri sint proportiones illius materiae, et sint proportiones alterius ad aliud. Omnis enim proportio est habitudo unius ad aliud, sicut est proportio partium materiae carnis ad formam carnis. Dico autem partes materia) sicut tot partes terrae ad tot aquae, et tot aeris ad tot ignis, et in complexionatis omnibus et compositis est similiter. Dico autem generaliter, quod hoc dictum est sicut si est Callias proportio in numeris partium ignis, terrae, et aquae, et aeris: tunc oportet etiam quod auxoc ccvQpcoTtoc, hoc est,per se homo sive separatus homo, sive ponatur esse numerus, sive non: tamen oportet quod proportio sit in numeris quarumdam rerum, quae aliud sunt quam numerus, quae non nisi in proportione constituunt ipsum: constat enim quod non est simplex, sed est in eo potentia genus et actus: nec ista conveniunt ad invicem in proportione potentiae ad actum et actus ad potentiam. Sicut autem in proportione existens rerum quae non sunt numerus, non erit ille homo aliquis numerus qui sit praeter res illas ex quibus in proportione convenientibus constituitur: et sic male homo separatus numenis esse ponitur a Platone.
 
Amplius si numerus dicitur esse ideae Text quas ponit Plato, ita quod esse idearum sit esse cuiusdam numeri facientis ideas, sicut anima dicitur esse numerus seipsum movens, sicut dicit Plato: tunc oportet quod ea quae conveniunt numero conimuni, conveniant et formis idearum. Videmus autem quod ex multis numeris fit unus per aggregationem, et ex quibuscumque numeris aggregatis fit unus numerus: quomodo autem ex quibuscumque speciebus pluribus fit una species ? •Et si forte dicat Plato quod non constituitur numerus ex numeris primis, sed ex unis sive unitatibus numeri, eo quod numerus est aggregatio unitatum, et ita
 
101
 
D. ALB. MAG.
 
ORD. PILED.
 
 
 
dicat fieri in formis, sicut millenarius constituitur ex decies centum, et centum ex; decies decern, et decern ex decies uno, et recurrit constitutio omnis numeri usque ad unitatem quae primum constituens. Tunc quaeramus quomodo se habent unitates in numero qui formas constituit ? Si namque illae conformes sunt unius speciei secundum naturam, multa sequuntur inconvenientia, quorum principale est, quod ex his quae sunt unius speciei et naturae, nihil fit omnino: quia ex homine et asino nihil fit omnino: et non est inter ea proportio nisi aequalitatis et similitudinis: proportio autem in qua res constituitur, est habitudo diversorum ad unum secundum aliquam medietatem arithmetical!!, vel geometricam, vel musicam. Secundum autem est, quod si ponamus aliquod fieri in talibus totum esse eiusdem speciei: et sic omnia essent eius speciei: quia ex eisdem unitatibus Cerent et eiusdem speciei ideae: et ex ideis ciusdem speciei Cerent eiusdem speciei ideata sensibiiia. Et alia infinita sequuntur inconvenientia.
 
Et si propter hoc dicatur, quod unitates non sunt conformes, sequitur statim quod nec eaedem sibi invicem sunt unitates separatae quae constituunt formas: et sequitur propter hoc, quod nec aliae possunt esse omnes omnibus ad invicem, ita quod quaelibet sit alia in specie ab alia.
 
Et hoc planum est videre: quia cum illae unitates quae formas constituunt, sunt per naturam ante formas ideales, sicut in esse formali constituentes eas: ipsae sunt omnino separatae ab omni materia materiatorum, et sunt impassibiles: et tunc quaeramus a quo differunt ab invicem separatae et sic impassibiles existentes unitates ? et non erit etiam fingere volenti assignare differentiam. Talia enim dicta non rationabilia sunt, sicut constantia per syllogismum, nec sunt
 
concessa intelligentiae, sicut sunt principia per se nota: ergo formae non sunt sicut formas numerus constituens. Amplius autem cum numerus circa quem est arithmctica, sit genus discretae quantitatis, qui nullum ens vel formam constituit, oportet ad genus aliquod a numero formas faciente numerum ilium facere, circa quod est arithmetica: illius enim unitatis nihil constituunt nisi numerum: et sic habemus quatuor numeros: unum arithmeticum, qui est determinati generis: et unum indeterminati generis, qui in esse formali constituit ideas: et tertium numerum idearum: et quartum numerum ideatorum constitutorum, et haec est derisio: et ideo ideae numeri esse non possunt.
 
Adhuc autem secundum ea quae ul Text timo diximus, numerus qui constituit, medius est inter numerum simplicem arithmeticum, et ipsas ideas constitutas: omnia autem quae sunt infra aliqua sive media aliquorum secundum naturam sunt composita aut ex his quibus est simpliciter compositio mediorum, et haec sunt quae maxime distant in genere illo. Aut enim sunt ex aliquibus quae sunt principia ad ipsa media, licet non sint principia et prima simplicia absolute: sicut componuntur media quaedam ex mediis, quae comparata ad ipsa, sunt extrema, sicut docuimusinVPA^corwm^^Aliter enim non posset dici quare numeri formarum essent medii inter formas et praesentia sensibiiia secundum Platonem: quia formae ideales non constituunt res praesentes, nisi mediante ratione numeri, quia ligantur cum sensibilibus: et sicut illi numeri medii sunt inter eas et sensibiiia praesentia, ita necesse est numeros qui constituunt formas, esse medios inter numeros mathematicos et ideas.
 
1 V Physic, tex. et com. 52, et tex. et com. 6.
 
LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. V
 
105
 
 
 
AmpHus secundum haec quae dicta Mini, imitates quae sunt in dualitate con*>liiula>, ideas habent alias priores se Miiiln((3S dualitatis quae prior est ea: et IMM' est impossibile, cum. una unitatum nihil addat super aliam, eo quod utraI|IM» ab omnium materia materiata sepa'ritt'ii est, sicut patet per ante dicta. Am|iliuH in isto numero medio quaeramus, iiimre ille numerus est unum simul colItM'lum sive comprehensum ? Dico autem unum, quod simpliciter est unum: et line est quod forma unum est: hoc enim mm erit assignare, quia discretio non est ntusa unitatis simpliciter, cum ipsa sit simpliciter multitudo: et multitudo in eo quod huiusmodi, non est causa unitatis simpliciter: igitur idea est multa simpliciter, et non unum, eo quod eius causa est multitudo simpliciter.
 
Amplius autem ad omnia quae dicta mint si in numero constituente ideas imitates sunt differentes secundum speriem et formam, cum illa sint elementa prima rerum, tunc oportebit eum aliquid nimile dicere, quemadmodum dicunt quirumque quatuor dicunt aut duo specie differentia. Horum enim quilibet si plura dicit elementa specie differentia: quia non dicit primum elementum esse corpus quod commune est his quae ponunt esse principia: sed dicit ignem et terrain esse elementa, sive sit eis commune, sive non: et ita dicit Plato unitates dilibraries esse principia prima, non conniderando communem eis numerum, sicut patet per ante dicta. Et sic aliquando dictum fuit: sed nunc dicitur a Platonicis, quod unitates quae sunt principia idearum, sunt similes: et hoc est dicere, IIC si diceremus quod quasi uno in forma <«xistente elemento fiant tres, sicut ex igne, vel aqua quae sunt similium parlium secundum formam. Si autem sic dicant aliquid unum esse elementum, et non unitatem absolutam, sed supposihiiu et subiectum unum homogenium:
 
tunc sequitur quod substantiae formales rerum non sunt numeri, sed potius illud unum quodcumque est illud. Palam autem, quia si universitas rerum est aliquid unum et idem, et hoc est principium omnium formate, oportet quod illud unum multipliciter dicatur, et non uno modo: aliter enim impossibile est omnia dicere unum, sicut patet in ipso ente: quia,sicut dicit Porphyrius, si quis omnia entia vocet, aequivoce nuncupabit: et ita est de lumine primae causae quod sementem omnium dixit Plato: hoc enim non omnibus uno modo acceptum erit principium.
 
CAPUT XI.
 
Be contradictione contra Platonem de reductione substaniiarum ad principium numerorum.
 
Nos autem volentes substantias sensibiles corporeas reducere ad principia prima praememorati numeri secundum Platonicos, tunc ponimus lineae longitutudines constare ex primis contrariis lineae, quae sunt productum sive longum, et breve: et hoc dicimus esse ex contrariis primis quantitatis quae sunt magnum et parvum, ut dicit Plato: et planum sive superficiem dicemus constare ex primis suis contrariis, quae sunt latum et arctum sive strictum, quae etiam sunt magnum sive parvum in superficie. Corpus vero dicimus componi ex profundo sive alto, et humili sive imo. In unoquoque enim genere principia proxima ad constituendum res generis illius, prima contraria sunt. Primum autem oftinium in genere continui, quae sunt ut primum subiectum sive materia eorum quae sunt in quantitate, est magnum et parvum, inter quae est motus augmenti
 
106
 
D. ALB. MAG. ORD. PFLED.
 
 
 
et diminutionis. Secundum igitur Platonis philosophiam corpus reducitur cum sua contrarietate ad superficiem et contrarietatem suam sicut ad principium, et superficies cum sua contrarietate ad lineam cum sua contrarietate, et linea cum sua contrarietate reducitur ad magnum et parvum, magnum et parvum reducuntur ad prima contraria numeri, quae sunt multum et paucum. Magnum enim diffiniuniquod componitur ex multis: et parvum, quod componitur ex paucis: et sic omnia reducimus ad numeros sicut ad prima constituentia.
 
Attamen licet hoc ita dicamus secundum eos, quaeramus ab eis quomodo sic principium se materialiter constituens, habebit aut planum sive superficiem lineam quae nullam habet latitudinem? Aut qiioniodo habebit solidum corpus sictit prihtiipia sic Cdtistitiyantia lirieam et planum quae nihil Mbetit profunditatis. Aliud enim genus contrariorum est latum et arctum sive strictum: et aliud genus contrariorum profundum sive altum, et humile sive imum: et non subalternatim posita ista, nec reducibilia ad se invicem, nec sunt unius motus principia, sicut patet ex his quae in Coelo et Mundo determinavimus. Quemadmodum ergo numerus in eis non est sicut principium, eo quod multum et paucum ab his per aliud genus divisum est, cui nihil horum subalterilatim positum est: ita nihil eorum quae sunt sub numero, et super numerum, contingit istis quasi inferioribus sub numero constitutis: et ita non reducitur ad numerum quasi ad principium aliquod praedictorum. Sed nec est profundi latum: si enim hoc daretur, tunc oporteret quod esset aliqua superficies. Quando enim alteram de altero ut de subiecto praedicatur, quaecumque praedicantur de praedicato, et de subiecto praedicantur. Si autem genus esset
 
profundi latum esse, profundum esset latum, sed etiam corpus latum quoddam est sive superficies, quod impossibile est. Amplius puncta quae prima continui sunt principia, ex quo sicut ex principio exeunt, si omnia continua reducuntur ad numeros sicut ad prima constituentia. De hoc enim genere principiorum contendebat Plato, ac si tota naturalium doctrina et existentium universaliter esset geometrica: sed aliquando vocabat punctum principium materiale lineae: et videns impossibilia quae sequuntur, scilicet quod longitudo componitur ex non longis, et quod rectum recto continuaretur, et punctum puncto tangeretur, et punctum consequens sive habitum esset ad punctum, et multa alia quae in VI Physicorum a nobis determinata sunt1, mutavit sententiam: et hoc quod est principium lineae, indivisibiles lineas esse posuit. Sed non evadit per hoc praeinductam quaestionem, quid sit principium puncti ? et quia si concedamus indivisibiles esse lineas, quod tamen falsum est, quaelibet indivisibilium linearum habebit necessario terminum punctum: igitur ex qua ratione numeri linea est numerus aliquis, ex eadem ratione etiam punctum erit numerus aliquis. Non enim unitas sola punctum constituit: quia sic differret constitutum a constituente, hoc est, punctum ab unitate. Oportet igitur quod punctum sit quidam numerus: et sic id cui penitus pars non est, numerus est, quod absurdissimum esse iudicatur ab omnibus. Sic igitur numeri non possunt esse principia ad quae substantiae rerum quantitatem habentium reducuntur, nec ipsae quantitaies continuae ad se invicem causantur.
 
1 VI Physic, tex. et com. 1 et infra.
 
LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. V 107
 
CAPUT XII.
 
///' contradictions contra Platonem secundum quod idem dicuntur esse causa* generationis.
 
$*** Omnium autem et tiniversaliter omni impicntia quaerente causam de manifeMlis, eo quod occultum non probattir nisi |i<»r manifestum, nos qui philosophantes MIIIIUS secundum Platonis scientiam, pr.nl ermisimus haec quae manifesta sunt iiiquirere: eo quod nihil omnino diciIIIIIS de causa movente quae est principiurn transmutationis materiae ad forinuin: hanc enim, sicut in ante habitis diximus, in materia esse necesse est. Sml philosophaiido putantes nos dicere liorum quae sensibilia sunt, substantiam formalem, et opinantes formas quae in Irousmutationibus sunt, non posse prinripia esse eorum quae sunt et scientiae, dicimus sine magna ratione alias quastlam a sensibilium formis esse separatas Mibstantias. Sed omnino supervacanee dicimus quomodo illae separatae substanim sint horum quae in sensu demonnlruntur, substantiae formales: cum sine Irausinutatione nihil sensibilium particip tre conveniat huiusmodi separatism sicul in ante habitis prius diximus. Sic igitur frustra ponuntur esse ideae sicut rmisoi formales sensibilium. Adhuc auInm nullam prorsus ex istis positionibus in scientiis videmus causam existentem propter quam omnis intellectus rerum H omnis natura facit, sicut ponit Plato idous, propter quas omnis intellectus fat it.scire res esse: intellectus enim non fiir.il. scire per separatas: eo quod separatum secundum esse non est quid et propter quid rerum, et natura non facit vnm res hoc quod sunt per separata:
 
quia non coniunguritur rebus, ita quod sint esse rerum sensibilium. Nec videmus in tota ista philosophia Platonis, quod species ideales tangant illam causam quam dicimus esse unum principiorum rem constitiientium et facientem scire eam quae est causa quae vera est rei quidditas, sicut paulo ante diximus. Sed secundum dicta Platonis mathematical sive separata, secundum rem facta sunt praesentibus in sensu, philosophiam adiicientibus Platonicis oportere tractare huiusmodi separata gratia aliorum ab eis quae sunt separabilia. Cum enim in sensibilibus non inveniatur aliquid permanens unum in multis et de multis existens, oportere iudicabaht ponere math ematicas, hoc est, separatas formas quae immobiles existentes unum essent in multis et de multis: et sic facere res esse quae sunt et sunt principium sciendi quae sciuntur. Et sic oportebat, ut dicunt, mathematicas formas tractari propter sensibilia.
 
Amplius autem si rei sequantur coil Text, et mm
 
. . . i.1. * 45.
 
venientiam, magis rqlionabihter suscipiet aliquis mathematicam esse substantiam illam quae subiecta est ut materia, quam formam rerum esse mathematicam. Materiam enim mathematicam quam posuit Plato esse magnum et parvum, sicut diximus in ante habitis, suscipiet aliquis praedicari communiter de materia sensibilium, et ipsam esse subiectum primae contrarietatis formae et materiae: hoc enim convenit dictis Physiologorunx, qui ponunt rarum et spissum, dicentes ea esse primas subiecti materialis differentias. Cum enim omnia contraria quae principia sunt transmutationis et motus, reducantur ad privationem et habitum per hoc quod unum est superabundant et alteram defectus, dicebant Philosophi spissum esse defectum et rarum superabundantiam, qui ponebant principia elementa magis formalia: et illi qui ponebant principium
 
108
 
D. ALB. MAG. ORD. PR^ED.
 
 
 
esse materiale, magis dicebant e converso spissum esse abundantiam, et rarum esse defectum: et huic convenire videtur dictum Platonis: quia ex hoc quod. magnum est secundum eum quod componitur ex multis, parvum quod componitur ex paucis, erit spissum sicut magnum, et rarum sicut parvum. Spissum enim est quod ex multis constantibus proprie, et rarum quod ex paucis distantibus longe: et sic ad minus congregatione in spissum et segregatione in rarum possit fieri generatio et transmutatio. Et de motu quidem aliquid fit rationab iliter susceptibile dicit Plato. Siquidem enim ea quae materialia dicit Plato, fuerint moius principia, palam quia species quas ponit, moventur. Dico autem moveri, sicut moveridicunt ea quae per motum accipiuntur, et non sicut illud quod subiicitur motui: et hoc multo magis susceptibile esset quam species dicere mathematicas nullo modo motus. Si enim species praedicto modo non moventur, unde ergo venerunt in ista generata sensibilia ? Non enim erit assignare speciem quam non semper habuit, nisi per motum accipiat eam: et si sic non dicantur venisse in materiam, non potest dici unde venerint: quia per hoc quod separatae esse et immobiles ponuntur, tota perscrutatio quae de materia proprie est, aufertur et destruitur per istam positionem. Licet ergo etiam ex parte materialis principii non satis bene dixerit PIato, tamen susceptibilius et tolerabilius dixit quam ex parte formae quam posuit esse separatam secundum esse.
 
CAPUT XIII.
 
Be contradictione contra Platonem in hoc quod formas easdem secundum esse separatum et distinctum dicit esse in omnibus et in pluribus.
 
Quod autem Plato dicit unum esse se Text** paratum acceptum in multis esse et prae 4I dicari de illis, et hoc dicit propter universalem et simplicem naturam quae invenitur in multis et de multis praedicari in ratione una, et hoc maxime dicit de magis universalibus quae sunt ens et unum, improbare illud non est difficile: facile namque videtur esse monstrare parum studentibus in philosophia, quod unum secundum esse acceptum non sit omnia. Nam ex suppositione quae per se intellecta concedenda sit, non potest dici quod unum secundum esse distinctum omnia sunt, sicut dixit Plato: sed si quis dicit concedendo, quod omnia sunt id aliquid demonstratum unum, quod habet esse separatum, sicut dicit Plato unam ideam entis omnia informare, sicut unus masculus implet multas foeminas secundum esse separatus ab eis: quod non faceret si uni foeminae per materiam esset coniunctus, sicut masculinum et fcemininum non implet in plantis: et ideo masculinum non implet in plantis nisi unum fcemininum. Sic dicenti obiiciemus dicentes, quod hoc non potest esse verum, nisi det illud unum quod in omnibus existendo idem de omnibus praedicatur esse universale, sicut genus quod una ratione praedicatur de omnibus in quibus est: hoc enim esse oportet unde illud quod secundum esse unum est numero in omnibus: et hoc non potest diversa ratione praedicari de eis. Sic autem unum in omnibus multis esse est
 
LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. V
 
109
 
 
 
impossible, sicut patet in quibusdam: nullum enim unam unius naturae secundum esse habent rationem ea quae sunt omnia: nec etiam ea quae in quantitate mini post numeros, ut dicit Plato, longiImliiics scilicet, et latitudines, et profunilttulcs huiusmodi unius generis habent imam rationem. Probavimus enim iam pridem hoc in unum genus non reduci, IM'C reduci ea ad genus numeri: similiter utilom nec ea quae modo sunt, et ea quae (Mint futura sunt, huiusmodi unius genem habent unam rationem: quia sic din«ndo unum et idem actu secundum esse nrceptum et formam reiteraretur in his t|uio secundum substantiam corrumpuntur, quod est impossibile: quia in secundn Peri geneseos probatum est quod quiecumque corporalem substantiam haIxuit motam, non reiterantur eadem nunrci'O*. Eodem autem modo nec illa quae uliquam habent potentiam ad esse, posmint hoc modo esse unum: eo quod potentia eorum non est una et uniformis: inla enim quae sic sunt in omnibus, non possunt aliquae species esse separatae. Dictum enim Platonis est, quod species Hunt numeri quidam constituti a numeris nimplicibus: et ista quae insunt rebus secundum suum esse, non sunt numeri, uec possunt esse media quae dicunt esse infra duo extrema, sensibilia scilicet* et numeros ideales. Si enim essent media, luncessent mathematica materialia quae dicit Plato esse, et non in omnibus esse ibidem. Nec etiam possunt corporalia rsse ista sensibilia: quia tunc, ut dicit, nec ad esse proficerent, nec ad scire. Oportet igitur quod ista quae in omnibus Hunt eadem secundum rem, sint quartum genus entis: et sic erit de ipsis quartum genus scientiae theoricae: quia nec est (livinum, nec mathematicum, nec physicum: et cum illa quae in omnibus sunt nicut causae primae et propriae entis universaliter, erit ista scientia universalis ad
 
i Vide in fine lib. II de Generatione et Gorruplione.
 
divinam, et omnes alias, et habebit stabilire principia et causas tam divinae scientiae quam aliarum: et haec est absurditas maxima.
 
Adhuc omnino et universaliter si ali r^*et com. quis quaerat elementa sive principia quae in esse existentium omnium ingrediuntur, sicut principia rerum existentium sunt forma et materia, et non dividat multipliciter dicta ens et unum, quae sunt in multis, impossibile est invenire, eo quod nihil unum per unam rationem et esse unum sit in omnibus, quin potius nihil unum secundum esse est in pluribus omnibus. Et si considerentur etiam ea quae ut genera sunt in pluribus, quae secundum esse tamen non sunt in eis, cum sint eadem per unam communem rationem existendi in multis: unde in libro de Anima diximus2, quod ratio animalis universalis secundum unumquodque speciale animal cui inest, altera est: et si secundum unam communem rationem sumptam penes intentionem simplicem et absolutam animalis est in multis, ista ratio logica est et non physice sumpta. Multo ergo minus unum secundum esse distinctum et separatum ab esse eius cui inest, potest esse in omnibus vel pluribus. Et aliter adhuc in isia positione est peccatum. Quaerentes enim secundum dictum modum de rebus physicis,ex quibus sicut principiis suum esse elementatis non convenit accipere causas aliquas, ex quibus est facere, aut pati physica, aut ex quibus causatur corpus rectum, cuius est facere, aut pati: sicut enim dicitur corpus rectum propter moturn rectum quem habet. Separata enim secundum esse actionis et passionis et rectorum corporum principia: licet enim causas habent in materia secundum esse agentes, sicut in omnibus physicis demonstratum est. Si autem quis dicat
 
2 Gf. I de Anima, tex. et com. 8.
 
110
 
B. ALB. MAG. ORD. PILED.
 
 
 
quod non oportet dividere multipliciter dictum quod est in omnibus vel pluribus, quia talia principia npn dicuntur esse nisi solarum substantiarum, et illis insunt per unum modum: tunc etiam si hoc concedatur, quod tamen verum non est, si aliquis quaarens solius substantiae elemental putet se habere omnium existentium elementa, deceptus est: et non est verum si hoc dicat, quia secundum diversitateip. existentium differunt elementa rerum quae sunt ingredientia esse ipsorum. Patet ergo aid esse non proficere huiusmpdi unum, quod in omnibus vel pluribus esse dicitur, et tamen habet esse separatum et distinctum ab esse ipsorum.
 
CAPUT XIV.
 
De contradictions contra Platonem in hoc quod dixit ideas principium scientim.
 
T*xt. et com. Quod autem ad scire ideae non conferant, sic ostendimus. Si enim formae per quas scimus quid est yel propter quid est quaelibet rerum, extra anirnam habent esse separatum, oportet quod sint singulars, et comparatio earum ad intellectum non est ita quod intellectus abstrahat eas a rebus, sed potius sicut comparator ad sensata, ita intellectus comparabitur ad intellecta extra eum entia: unde sicut habentes per naturam facultatem sentiendi non discimus videre, sed praesente sensibili sine doctrina accipimus sensatum, ita omnino non discimus scire, sed praesente forma separata scimus. Non enim tunc ex multis sensibilibus memoria, nec ex multis memoriis experimentum, nec ex multis experimentis acceptis universale, sed omnino per nihil prius acceptum doctrina vel natura statim prae
 
sente idea scimus. Quaeramus igitur, cum non fiat scientia in nobis nisi per principia, et praecipue per essentiales causas et proprias quae sunt elementa, quomodo volens discere et scire discet istas ideas, quas Plato posuit omnium esse elementa. Palam enim, quia non est possibile sic dicere, quia sit quaedam praecognoscens prius: cum tamen omnis scientia et omnis doctrina fiat ex praeexistenti intellectiya cognitione quorumdam, ex quibus sicut ex principiis cognoscimus alia de quibus quaerimus et dubitamus: sicut enim geometram discentem conclusiones geometricas pportet praescire alia quae sunt principia, quorum sicut principiorum est scientia conclusionum quam addiscit, et non procognoscat quaesita de quibus futurus est discere nisi per praesentia praecognita: ita est etiam in omnibus aliis quae addiscimus. Si autem ideae principium sunt sciendi, unaquaeque idearum immediatum ordinem habebit ad intellectum, sicut immediatum ordinem ad sensum habent sensibilia: et sicut non accipimus unum sensibilium per aliud praeexistens in sensu, ita non sciemus in intellectu per aliud praeexistens in intellectu: igitur si aliqua per ideas omnium est omnium scientia, quae ideae sunt particulares formae secundum esse separatae motivae intellectus,sicut sensibilia movent sensum, sicut aiunt quidam, hinc taliter et ex talibus omnia non praeexistit aliquid cognoscens: sed omne per seipsum cognoscit, et nullum per aliud prius cognitum cognoscit.
 
Cum tamen omnis disciplinaliter cognoscens, non disciplinatus, nisi per cognita, aut omnia, aut quaedam, quae maxime prima sunt aliorum: hoc enim in omni disciplina complexorum et incomplexorum tam secundum viam intellectus quam secundum viam sensus. In demonstratione enim quae est cognitio complexi secundum viam intellectus, oportet prin
 
LIBER I METAPHYSICORUM. TRACT. V
 
111
 
 
 
i'i|»m pnecognoscere, et in diffinitione pr i\\mm scitur incomplexum secundum vttitii iiitcllcctus, oportet praescire et esse unlit.<m ex quibus est diffinitio. Similiter fiiilrm ei in his quae sciuntur per indui'liiiiH'in quae est ex prioribus secundum M«IIII sensus. Sed si dicat Plato, quod ea ••|wu Hunt principia sciendi omnem rem, Hon accipiuntur ab intellectu, sed sunt in Willis connaturalia nobis existentia: et tunc cum illa sint quid est et propter i|iii(l est res quaelibet connaturalis, erit «ri«nlia quid et propter quid est quaelibet N't*: et sic potissima omnium scientiainin connaturalis est nobis. Connaturalia enim naturam non derelinquunt.
 
I* Minim ergo est quomodo alicuius rei iililiviscimur, aut aliquid nos latet, cum uMinuluraliter in nobis habeamus potiswMiiam omnium scientiarum de qualibet nium: quae enim connaturaliter habenlui' et perfecta per naturalem habitum, iiiiigis habentur facultate et usu quam ea i|iin» acquiruntur doctrina vel assuetudims Amplius his suppositis, quomodo inguiiionem aliquam potest suscipere iiln|iiis ? hoc enim non potest videre, f|uiu manifestum habet apud se ex taliIMIS formis ex quibus est res quaelibet, et i|iiumodo est ex illis: et hoc est cogno$wru perfecte et de nullo dubitare. Quod falsum sit, patet: quia videmus multas iluhilationes et opiniones diversas esse tin iiiullis rebus. Ambigit enim aliquis de II'IMIS quemadmodum et circa quasdam nllabas ambigunt grammatici: cum •<iiiiii syllaba sit comprehensio litterarum, f|uiiliim opinantur a quae una est littera (Sniwa, elemento composito venire in riMii|K)sitionem syllabae, et dicunt com|ioiii ex s et e: vel secundum hoc nomen lillrras exsy in a, sicut grammatici no•»lri <licunt,et esse duplicem consonantem r\ s et e. Alii vero dicunt alium esse Miii|tliccm sonum, qui nullis sit cognitai tint in aliis litterarum. Si enim, ut diiuiil Platonici, omnia perfecte scimus,
 
nulla debet esse dubitatio de una et eadem re, nec diversoriim diversa opinio, sed de omnibus una omnium perfect© scientiae conceptio. 4mplius autem ea scibilia quorum est sensus aliquis, sicut colorum, quomodo potest illa cognosce^ non habens ilium sensum ? cum in po$terioribus Analyticis ostendimus quod omnis nostra cognitio oritur ex sensu: et tamen si verum dicunt Platonici, hoc oportet accidere. Si enim illae quas dixerunt ideas, sunt omnium elementa et immediata principia et quid et propter quid omnium dicentia et existentia,quemadmodum compositae voces syllabarum et dictionum sunt ex propriis eleroentis, et haec sunt apud nos connaturaliter, caecus natus et omnino nullum sensum habens, per ideas colorum demonstrabit de coloribus, quod absurdum patet esse omnibus. Ex omnibus igitur inductis, est manifestum quod ideae naturaliter nihil ad scire proficiunt.
 
CAPUT XV.
 
Et est. digressio declarans positionem Platonis, ut melius intelligatur contradictio contra ipsum.
 
Ad intelligentiam autem eorum quae dicta sunt, interponere nos oportet quaedam de opinione Platonis. Quia igitur superius diximus qualiter Deus opifex et pater deorum sementem deorum facit, et diis filiis tradit, et illi ad par exsequuntur. Dicebat Plato primas rerum formas, quae verae formae dicuntur, esse lumina intelligentiarum quae a nullo formantur, sed omnia formant alia, quamvis quibusdam virtutibus materialibus determinentur et approprientur materiae: tamen quidquid illae virtutes formativae virtutis habent, ab istis est: et
 
112
 
D. ALB. MAG. ORD. PR^ED.
 
 
 
sic conferunt istae Virtutibus materiae detefminantibus eas et ab eis nihil accipiunt: et hoc est quod in libro de Causis dicitur, quod omnis intelligentia est plena formis: verumtamen ex intelligentiis est quae habet formas magis universales, et quaedam quae habet formas minus universales: quoniam quo illud lumen fuerit intelligentiae superioris, eo erit magis universalis virtutis, et plura informans, et virtutem praehabens in se inferiorum, ita tamen quod formae illae non distinguuntur ab essentiali lumine intelligentiae, et non sunt concepta quaedam variata secundum res quarum sunt formae, sed potius lumen formans, sicut diximus animam se habere ad formas membrorum quas facit, et lucem se habere ad formas colorum. Quaiiter Propter hoc dicebat Plato, quod res sen
 
Plaionistes r . /
 
timonio for gibues sunt nobilius in suis tormis se
 
niee nobilio ...
 
rinoiosunt paratis quam in serpsis et numens:
 
in separatis L , , x. . , i.
 
ideis quam quia in seipsis sunt per casum et obtenebrationem lucis intelligentiae: in lumine autem intelligentiarum sunt lux quae est ratio eonformativa formae eorum quae formas attingunt: et dicebat quod principium cognitionis est forma prout lumen est, et non prout obruitur materia et occumbit, quod forma per hoc quod est separata, est principium cognitionis, et non per hoc quod est coniuncta cum materia. Nec tamen intendebat, quod simpliciter esse haberet separatum secundum rem in natura existentem particulariter, sed intendebat esse formae in eo quod forma est: hoc enim esse formae eo verius est, quo magis separata forma est: esse autem formae non habet forma, nec a materia, nec in materia per se, ita quod non habeat ipsum extra materiam. Si enim non haberet nisi in materia, non esset aliqua forma, nisi esset virtus in materia, quod falsum est: nec esset aliqua forma, nisi esset virtus materialiter operans, quae omnia falsa sunt. Sed forma habet esse formae in eo quod separatum lumen est hypostasis formarum:
 
sicut lux corporalis est hypostasis colorum: per hoc enim nullo modo dependent ad materiam. Sic igitur separatum esse formae habans per hypostasim suam quae in esse formali substantificat eam, habet quod principium est et scientiae, sicut patet per ante dicta. Quia autem anima intellectualis sacramentum est luminis intelligentiae, habet forma per lumen quod est in ipsa quasi hypostasis cognitionem ad intellectum, qui est imago intelligentiae, cuius lumine est hypostasis formarum omnium, et sic connaturales animae Plato posuit ideas intellectui nostro, et studium nihil aliud esse dixit, nisi quod anima abstrahendo a sensibilibus quibus intendit, hoc lumen inveniet in seipsa, et non abstrahat ista a sensibilibus rebus, sed potius quod seipsam a sensibilibus quibus intendit, avertat, et lumina veritatum omnium in seipsa inveniat. Quia tamen haec lumina sunt imagines primae lucis, formae rerum sensibilium sunt imagines formarum sic separatarum.
 
Bene autem oportebat in acquisitione A«iq» scientiae lumina formarum separatarum con* determinari ad formas rerum per sen p^ sum acceptas, et sic fieri propriam uniuscuiusque cognitionem: quia dicebat Plato quod intellectus universalia retinet, et singularia perdit, et sic cognitionem omnium esse apud nos, et tamen studio indigere propter haec duo, scilicet ut intellectus se in se coovertens et a sensibilibus abstrahens, lumina formarum apud se inveniat: et ut lumina illa ad formam rerum determinata propriam rei cognitionem perficiant: et hoc modo intelligendo Platonem, non multum deviavit a vero: quia etiam Aristoteles non multum diversa dicitur ab hoc intellectu. Secundum dicta igitur omnis contemplationis nostrae finis est, quod anima hypostasim formarum omnium, quae est lumen intelligentiae purum ab omni eo quod materiale est vel virtutis
 
LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. V
 
113
 
 
 
£
 
ilM M» 111
 
!•*••»■
 
militarise, inveniat: quia tunc recte invnnit seipsam prout ipsa est solus et (Minis intellectus sine continuo et tempore.
 
De his autem locuti sumus in epistola nostra de Natura intellectualis animm et contemplatione, et perfectius de hoc Iradomus notitiam in ultimo scientiae huius. Aristoteles autem ivit contra illa non in hoc quod sic formas a priIIIis luminibus intelligentiarum dixit derivari, sed potius in hoc quod istas non <tx materia educi dicebat, sed a datore IWmarum extrinsecus dari: quia sic non esset motus, sicut superius ostendimus. Ivit etiam contra ista in hoc quod unum secundum esse Plato in multis VMQ dixit, et non multipliciter dictum: volebat enim Plato quod unitas formae i'Hset ab unitate luminis quod est hypostasis eius. Aristoteles autem dicebat, vl verum est, quod licet lumen hoc sit hypostasis formarum, tamen determinantia lumen illud sunt esse naturalia formae in quantum est forma rei illius: «*t ideo materia participatur esse lumi% nis in formis et formatis, sicut et lux corporalis multipliciter esse accipit in coloribus diversis: et quia sicut resolu(io colorum est ad hypostasim unicam lucis coloris, ita dicebat Plato quod reHolutio formae est ad hypostasim unicam primae lucis: et ideo aliquando obiicit contra eum Aristoteles, ac si dicat omnium esse unam ideam quae per imicum esse sit in omnibus eadem: et Hcias quod non perficitur homo in philosophia nisi ex scientia duarum philoHophiarum Aristotelis et Platonis. Ex his igitur praeinducta facile possunt intclligi, tam ex parte Platonis, quam etiam ex parte Aristotelis. Haec igitur dicta sufficiant.
 
VI
 
CAPUT XVI.
 
Quod non sunt invents ab Antiquis nisi quatuor causae extra superius diet as.
 
Quoniam ergo omnes dictas a nobis Textflcomin secundo Physicorum causas omnes Philosophi praeinducti nisi sunt quaerere, et quia extra has nullam penitus ex dictis eorum habemus dicere novam causam, palam est et nunc et ex superius dictis a nobis. Sed licet nisi sint dicere istas et nullam extra eas, tamen obscure, et modo quodam obscuro omnes istae causae prius dictae sunt: quia etiam finalem apposuit Socrates, licet quicumque efficientem. Cum enim omnis efficiens ad finem moveat determinatum, implicite etiam et obscure dixit causam finalem: modo ergo quodam omnes ab eis dictae sunt, modo autem alio nullatenus secundum veritatem sunt dictae.
 
Primi enim temporis philosophia visa Textetcom, est ut infans adhuc balbutiens de omnibus his causis, velut adhuc nova existens circa principia quae quaesivit, et praecipue circa primum entisprincipium, quod homini cognoscere est difficile: hoc autem patet ex hoc, quia etiam Empedocles ante nos diu os dixit inesse ratione quae est forma dans esse et rationem: hoc autem quod dixit, est ipsumformale principium, quod erat esse, et substantia formalis rei quaelibet est id quod est. Sicut autem dixit ens secundum id quod est inesse rationis, similiter necessarium est carnem sic dicere inesse rationi et aliorum singula, quae distinctum habent esse in natura: aut enim omnia pc sunt a forma hoc quod sunt, aut nihil eorum suum esse habet
 
8
 
114 B. ALB. MAO. ORD. PILED.
 
a forma: propter hoc enim principium formale et caro et os est hoc quod est et aliorum unumquodque, et non propter materiam in qua non distinguuntur ab invicem: hanc autem materiam Empedocles dixit esse ignem et terram et aerem et aquam, sicut patet ex dictis in opinione Empedoclis. Sed ista sio dixit esse de necessitate duo principia sine quibus non est res, quod alium ante se dicentem hoc causam habuit dicendii manifesta vero et propria determinatione secundum naturam rei non dixit: de talibus autem quid et qualiter dixerit quilibet, dictum est a nobis in praecedentibus. Gausa autem quod non nisi quatuor dicere putavefunt^ est quia quaerentes principium entis sicut fecit Empedocles, non nisi duo intrinseca elementa inyenerunt, scilicet formam quae esse confert et id cui confert quod est subiecta materia: considerantes autem principia motus et fieri, omnia ipta quatuor ipso motu extraxerunt. Motus est actus imperfectus: et cum sit actus, et actus fluens et non permanens, et omne quod fluit, aliquando erit in terniino fluxus. Ppr hoc igitur quodest actus, viderunt quod non estagentis nisi in actu existentis: cum autem quod
 
libet imperfectum, actu sit agens perfectum, et ab hac veritate compulsi posueverunt causam moventem et agent em. Per hoc autem quod est iinperfectus actus, erit actus existentis in potentia, quod est subiecta materia: et per hanc necessitateni posuerunt materiam. Per hoc au~ teni quod est continue fluens actus secundum ipsum esse ipsius motus, quod non competit nisi formae, posuerunt form^m. Per hoc autem quod ad finem fluit intentum ab efficiente, causam finalem esse posuerunt. Nec plura sunt in motu, et ideo Veritas compulit causas quatuor quae dictae sunt quaerere, et iiullam eis quae dictae sunt, potuisse invenire. Quaecumque vero de his causis et principiis dubitaverunt, rccapitulabimus iterum de causis intendentes secunduni illas dubitationes, utrum scilicet finite sunt vel infinitae, et utrum sunt primae et ultimae in eis vel non, et quem ordinem habeant primae ad sequpntes, et de aliis huiusmodi quaeremus in sequenti libro: for sit an enim in talibus causarum demonstrationibus aliquid investigabimus utile ad determinandas dubitationes posteriores, quas in tertio huius scientiae libro disponemus.
 
>Q&9GS>—~ •
 

Latest revision as of 20:31, 13 September 2011